Regula fratrum sororumque de poenitentia, qui iidem tertiarii dicuntur.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

CAPUT II.

De forma recipiendi volentes intrare ordinem.

Cum autem fraternitatem hujusmodi quis intrare voluerit, ministri, ad receptionem talium deputati, ejus officium, statum et conditionem solerter explorent, sibi fraternitatis ejusdem onera, praecipue alienorum restitutionem, apertius exponentes. Quibus praemissis, si eidem placuerit, juxta modum hujusmodi induatur, et de alienis, si qua fuerint apud eum, satisfacere studeat in pecunia numerata vel secundum exhibitam pignoris cautionem seque nihilominus proximis reconciliare procuret. Quibus omnibus ad effectum perductis post unius anni spatium cum aliquorum discretorum fratrum consilio, si is videbitur ipsis idoneus, recipiatur hoc modo: videlicet, ut promittat se divina praecepta omnia servaturum ac etiam satisfacturum, ut convenit, de transgressionibus, quas contra hunc vivendi modum commiserit, cum interpellatus ad visitatoris extiterit voluntatem. Et hujusmodi ab eo facta promissio per manum publicam in scriptis inibi redigatur. Alio autem modo nullus a ministris recipiatur eisdem, nisi visum eis aliter fuerit conditione personae ac ipsius instantia solicita consideratione discussis. Ordinamus praeterea statuentes, ut nullus post ipsius fraternitatis ingressum eandem egredi valeat ad saeculum reversurus. Possit tamen habere liberum transitum ad religionem aliam approbatam. Mulieribus vero viros

habentibus, nisi de ipsorum licentia et consensu, non pateat ad consortium dictae fraternitatis ingressus.