Regula fratrum sororumque de poenitentia, qui iidem tertiarii dicuntur.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

CAPUT XIV.

De fratribus infirmis et Defunctis.

Cum autem quemquam ex fratribus infirmari contigerit, ministri per se vel per alium seu alios, si hoc eis infirmus fecerit intimari, semel in hebdomada visitare teneantur aegrotum, ipsum solicite ad recipiendum poenitentiam, prout melius et efficacius expedire putaverint, inducentes, necessaria illi de bonis communibus ministrando. Et si praefatus infirmus de praesenti luce migraverit, fratribus et sororibus tunc in civitate vel loco, ubi eum contigerit mori, praesentibus nuntietur, ut defuncti exequiis procurent personaliter interesse, a quibus, donec Missarum fuerint celebrata solemnia et corpus tumulo conditum, non recedant. Haec quoque circa sorores infirmas et decedentes volumus observari. Praeterea infra octo dies post ipsius sepulti obitum immediate sequentes quilibet fratrum et sororum ipsarum dicat pro anima ejus sacerdos videlicet Missam unam, sciens psalterium quinquaginta psalmos et illiterati totidem "Pater noster" et in fine cujuslibet "Requiem aeternam" adjiciat. Et post haec infra annum pro fratrum et sororum tam vivorum, quam defunctorum salute tres Missas faciant celebrari. Qui vero psalterium sciverint, illud dicant, et caeteri Orationem Dominicam centies dicere non omittant, "Requiem aeternam" in fine cujuslibet addituri.