Regula fratrum sororumque de poenitentia, qui iidem tertiarii dicuntur.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

CAPUT VIII.

De dicendis horis canonicis.

Dicant universi quotidie septem horas canonicas, videlicet Matutinum, Primam, Tertiam, Sextam, Nonam, Vesperas et Completorium, clerici, videlicet scientes psalterium, pro Prima: "Deus in nomine tuo etc, Beati immaculati etc. " usque ad,, Legem, Gloria Patri" dicant. Cum vero ad ecclesiam non accedent, pro Matutino psalmos dicere studeant, quos dicunt clerici vel ecclesia cathedralis, vel saltem, ut illiterati alii, pro Matutino duodecim et pro qualibet alia hora septem vicibus "Pater noster" cum "Gloria Patri" dicere non omittant, in quibus, videlicet Primae ac Completorii, horis minorem symbolum et,, Miserere mei Deus" adjiciant, qui noverint. Sed si horis non dixerint constitutis, dicant tribus vicibus "Pater noster. " Infirmi autem horas hujusmodi non teneantur dicere, nisi velint. In Quadragesima vero sancti Martini et etiam in majori ecclesias, in quarum parochiis habitant, Matutinalibus horis personaliter adire procurent, nisi causa rationabili excusentur.