Regula fratrum sororumque de poenitentia, qui iidem tertiarii dicuntur.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

CAPUT III.

De forma habitus et qualitate indumentorum.

Fratres insuper ipsius fraternitatis de humili panno in pretio et colore non prorsus albo vel nigro communiter vestiantur, nisi fuerit ad tempus in pretio per visitatores de consilio ministrorum ob causam legitimam et apertam cum aliquo dispensatum. Chlamydes quoque ac pelles absque scolatura scissas vel integras, affibulatas tamen, non patulas, ut congruit honestati, clausasque manicas fratres habeant supradicti. Sorores etiam chlamyde induantur et tunica de hujusmodi humili panno factis, vel saltem cum chlamyde habeant guarnellum seu placentinum coloris albi vel nigri aut paludellum amplum de canabo sive lino absque ulla crispatura consutum. Circa humilitatem vero panni et pelliliones sororum ipsarum juxta conditionem cujuslibet earundem ac loci consuetudinem poterit dispensari. Bindis et ligaturis sericis non utantur, pelles duntaxat agninas, bursas de corio et corigas simpliciter absque serico ullo factas et non alias tam fraires habeant, quam sorores, depositis caeteris juxta beati Petri apostolorum principis salubre consilium vanis hujus saeculi ornamentis.