Regula fratrum sororumque de poenitentia, qui iidem tertiarii dicuntur.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

CAPUT V.

De abstinentia et jejunio.

Ab esu autem carnium secunda, quarta et sexta ferai dieque sabbati abstineant universi, nisi aliud infirmitatis vel debilitatis instantia suaderet. Minutis vero per triduum carnes dentur, nec subtrahantur in itinere constitutis. Sit quoque ipsarum comestio licita singulis, cum solemnitatem praecipuam intervenire contigerit, in qua caeteri christiani ab antiquo epulis carneis vesci solent. Aliis autem diebus, in quibus jejunium non servant, ova et caseus non negentur, sed cum religiosis caeleris in eorum conventualibus domibus licite sumere valeant de appositis ab eisdem, sintque prandii coenaeque refectione contenti, exceptis languidis et viatoribus ac infirmis. Sit sanis cibus moderatus et potus, cum textus evangelicus habeat: Attendite, ne corda vestra crapula et ebrietate graventur. Prandium autem vel coena non nisi praemissa semel dominica oratione sumatur, post sumptionem cuilibet cum Deo gratias iteranda. Quod si omitti contigerit, dicatur tribus vicibus "Pater noster. " Qualibet vero sexta feria totius anni jejunium celebrent, nisi forte infirmitate aut alia causa legitima excusentur, vel nisi festum Natalis Domini feria ipsa occurreret observandum. Sed a festo omnium Sanctorum usque ad Pascha quarta et sexta feria jejunabunt, alia, quae ab ecclesia sunt statuta vel ordinata ex causa communiter indicta, jejunia servaturi. In Quadragesima vero b. Martini usque ad diem Nativitatis Domini et a Dominica Quinquagesimae usque ad Pascha diebus singulis, exceptis Dominicis, jejunare procurent, nisi aliud fortassis infirmitas vel necessitas alia suaderet. Sorores gravidae usque ad suae purificationis diem ab exercitatione qualibet corporali, orationibus duntaxat exceptis, poterunt, si voluerint, abstinere. Laborantes autem propter fatigationis afficientis instantiam a Dominicae Resurrectionis festo usque ad festivitatem b. Michaelis praedicti ter in die, qua exercitio laboris incumbent, licite sumere cibum possunt. Cum vero illos contigerit aliorum imminere laboribus, de cunctis appositis die quolibet sumere licebit eisdem, nisi sexta feria vel dies sit alia, in qua generaliter ab ecclesia jejunium noscitur institutum.