Magnus Felix Ennodius, Episcopus Ticinensis, d. 521.

 54. (1. ) Hymnus Vespertinus.

 55. (2. ) Hymnus Tempore Tristitiae.

 56. (3. ) Hymnus sancti Cypriani.

 57. (4. ) Hymnus de Pentecoste.

 58. (5. ) Hymnus sancti Stephani.

 59. (6. ) Hymnus sancti Ambrosii.

 60. (7. ) Hymnus de Ascensione Domini.

 61. (8. ) Hymnus sanctae Euphemiae.

 62. (9. ) Hymnus sancti Nazarii.

 63. (10. ) Hymnus sanctae Mariae.

 64. (11. ) Hymnus sancti Martini.

 65. (12. ) Hymnus sancti Dionysii.

60. (7. ) Hymnus de Ascensione Domini.

1. Iam Christus ascendit polum, Necavit ante funera, Letum sepultus expulit, Mors mortis impulsu ruit.

2. Cantate factum, saecula, Funus subegit tartarum, Vicit peremptus exitum; Mors inde luget pallida,

3. Praesumpsit unde gaudium. Escis vorator captus est, Est praeda raptor omnium. Iam rete vinctum ducitur,

4. Iacet catena in nexibus, Serpens venena pertulit, Mitis terit superbiam, Agnus leonem eviscerat.

5. Plus istud est potentiae, Quod nostra, Christe, suscipis Et veste servi absconditus Nos ad triumphum provehis,

6. Quam si coruscis sedibus Fulgore terreres reos. Deus patet per omnia, Nullo remotus tegmine,

7. Sed, ut iacentes erigat, Dignatus esse, quod sumus, Redemit ipse ius suum, Ovem reduxit perditam

8. Pastoris ad custodiam. Levate portas, angeli, Intret tremendus arbiter, Maior tropaeis hostium.