LIBER DE ZELO ET LIVORE.

 I. ZELARE quod bonum videas et invidere melioribus 0639A leve apud quosdam et modicum crimen videtur, fratres dilectissimi dumque existimatur leve es

 II. Circuit ille nos singulos, et tamquam hostis clausos obsidens, muros explorat, et tentat an sit pars aliqua murorum minus stabilis et minus fida,

 III. Quamobrem, fratres dilectissimi, contra omnes diaboli fallaces insidias vel apertas minas stare debet instructus animus et armatus, tam paratus s

 IV. Hinc diabolus inter initia statim mundi et periit 0640C primus et perdidit. Ille angelica majestate subnixus , 0641A Invidia autem diaboli mors in

 0641B V. Hinc denique novae fraternitatis prima odia, hinc parricidia nefanda coeperunt (Gen. IV), dum Abel justum Cain zelat injustus, dum bonum malu

 VI. Quae nos considerantes , fratres dilectissimi, contra tantam mali perniciem vigilanter et fortiter dicata Deo pectora muniamus. Aliorum mors profi

 VII. Qualis vero est animae tinea, quae cogitationum tabes, pectoris quanta rubigo, zelare in altero vel virtutem ejus vel felicitatem, id est odisse

 VIII. Hinc vultus minax, torvus aspectus, pallor in facie, in labiis tremor, stridor in dentibus, verba rabida, effraenata convicia, manus ad caedis v

 IX. Multo malum levius et periculum minus est cum membra gladio vulnerantur. Facilis cura est ubi plaga perspicua est, et cito ad sanitatem medela sub

 X. Et idcirco, fratres dilectissimi, huic periculo consulens Dominus, ne quis zelo fratris in laqueum mortis 0645B incurreret, cum eum discipuli inter

 XI. Quid in zeli tenebras ruis? quid te nubilo livoris involvis? quid invidiae caecitate omne pacis et charitatis lumen extinguis? quid ad diabolum cu

 XII. Meminisse debemus quo vocabulo plebem suam Christus appellet, quo titulo gregem suum nuncupet. Oves nominat, ut innocentia christiana ovibus aequ

 XIII. Ideo et apostolus Paulus, cum pacis et charitatis merita depromeret, cumque asseveraret firmiter et doceret nec fidem sibi, nec eleemosynas, nec

 0647B XIV. Obterenda sunt, fratres dilectissimi, vitia et peccata carnalia, et terreni corporis infesta labes spiritali vigore calcanda, ne, dum iteru

 XV. Hoc est enim mutasse quod fueras et coepisse esse quod non eras, ut in te divina nativitas luceat, 0648B ut ad Patrem Deum deifica disciplina resp

 XVI. His meditationibus corroborandus est animus, fratres dilectissimi, ejusmodi exercitationibus contra omnia diaboli jacula firmandus. Sit in manibu

 XVII. Ad quas ut pervenire tu etiam possis, qui fueras zelo et livore possessus, omnem illam malitiam qua prius tenebaris abjice , ad viam vitae aeter

 XVIII. Habes autem multa quae cogites. Paradisum cogita, quo Cain non ingreditur, qui zelo fratrem peremit (Gen., IV). Cogita coeleste regnum, ad quod

1. To be jealous of what you see to be good, and to be envious of those who are better than yourself, seems, beloved brethren, in the eyes of some people to be a slight and petty wrong; and, being thought trifling and of small account, it is not feared; not being feared, it is contemned; being contemned, it is not easily shunned: and it thus becomes a dark and hidden mischief, which, as it is not perceived so as to be guarded against by the prudent, secretly distresses incautious minds. But, moreover, the Lord bade us be prudent, and charged us to watch with careful solicitude, lest the adversary, who is always on the watch and always lying in wait, should creep stealthily into our breast, and blow up a flame from the sparks, magnifying small things into the greatest; and so, while soothing the unguarded and careless with a milder air and a softer breeze, should stir up storms and whirlwinds, and bring about the destruction of faith and the shipwreck of salvation and of life.  Therefore, beloved brethren, we must be on our guard, and strive with all our powers to repel, with solicitous and full watchfulness, the enemy, raging and aiming his darts against every part of our body in which we can be stricken and wounded, in accordance with what the Apostle Peter, in his epistle, forewarns and teaches, saying, “Be sober, and watch; because your adversary the devil, as a roaring lion, goeth about seeking any one to devour.”1    1 Pet. v. 8.

I. ZELARE quod bonum videas et invidere melioribus 0639A leve apud quosdam et modicum crimen videtur, fratres dilectissimi; dumque existimatur leve esse et modicum, non timetur; dum non timetur, contemnitur; dum contemnitur, non facile vitatur, et fit caeca et occulta pernicies: quae, dum minus perspicitur ut caveri a providentibus possit, improvidas mentes latenter affligit. Porro autem Dominus prudentes esse nos jussit, et cauta sollicitudine vigilare praecepit, ne adversarius vigilans semper et semper insidians, ubi in pectus obrepserit , de scintillis conflet incendia, de parvis maxima exaggeret, et, dum remissis et incautis leniore aura et flatu molliore blanditur, procellis ac turbinibus excitatis, ruinas fidei et salutis ac vitae naufragia moliatur. Excubandum est itaque, fratres dilectissimi, atque omnibus viribus elaborandum 0639B ut inimico saevienti et jacula sua in omnes corporis partes quibus percuti et vulnerari possumus, dirigenti sollicita et plena vigilantia repugnemus , secundum quod Petrus apostolus in Epistola sua praemonet et docet dicens: Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, aliquem devorare quaerens (I Pet. V, 8).