Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Aperte ex tota serie hujus operis intelligimus beatum Ambrosium, cum Christianos suae curae commissos praeceptis ad perfectionem conditionis suae cumulate comparandam necessariis munire decrevisset, nihil ad illud existimasse conducibilius, quam si psalmorum omnium pulcherrimum, ac moralibus dogmatis refertissimum (Praefat.) , ipsis exponeret. Quam ob rem cum tam nobile argumentum propositum haberet sanctus Doctor, omnem ingenii vim, omnem sibi divinitus concessam facultatem eidem illustrando adhibuit. Quidquid in eo fuit eloquentiae, quidquid ardoris, modestiae, humilitatis, scientiae, id omne tanto cum splendore in hac commentatione elucet; ut ea communi doctissimorum virorum, atque etiam heterodoxorum suffragio inter praestantiora Ambrosii nostri opera numeretur.
Principio quadam praefatiuncula quasi praeludit, in qua compendio explicat quidquid generatim pertinet ad hunc psalmum. Hinc transit ad enarrationem octonariorum, in quorum limine Hebraicas quasque litteras enucleat, quae sunt, ipsiusmet testimonio, velut tituli eorum versuum, quae sub iisdem litteris ascribuntur. (Serm. 14) . Hoc autem dignum est quod observetur, nimirum sanctum Antistitem palam facere ea ipsa quae hic a Davide sub singulis Hebraici alphabeti elementis traduntur, sub iisdem quoque a Jeremia in Threnis suis describi. Verumtamen ante sermonem octavum eam non aperit consensionem, quam deinceps accuratissime ad finem operis prosequitur. Et in hac demum parte copiosius earumdem litterarum sensum edisserit.
Post explicatum unumquodque elementorum ad interpretationem textus accedit, et exacte admodum octo illos versus qui singulis sub elementis continentur, ordine quemque suo expendit; tametsi aliis diutius, aliis brevius immoretur. Primo proponit ipsa verba cujusque versus, et si quid occurrat varietatis, sive in Graecis sive in Latinis exemplaribus, sive etiam in diversa interpretibus, hoc ille nomine magna eruditione oculis subjecit (Serm. 4, 10, 12 et al.) . et quasi digito indicat fontes istiusmodi discriminis, quod nonnumquam dissidentibus interpretum opinionibus, saepius vero antiquariorum Scripturam imperitia vel indiligentia sua corrumpentium culpae attribuit (Serm. 4, 5 et al.) . Insuper quid de variis Scripturae versionibus sentiat, candide in medium profert (Serm. 9, 17, 20 et 22) , docetque (Serm. 13) tunc temporis in Ecclesia potissimnm valuisse LXX senum interpretationem. Nihilominus tamen libentius ipsemet utebatur exemplari suo Graeco (Serm. 17) ; quamvis etiam minime negligeret et alia subinde consulere, et diversas textus interpretationes quae defendi posse aliqua ratione videbantur, proponere.
Etsi statim ab exordio hujus operis (Serm. 1) non secus atque in aliis suis lucubrationibus (Lib. de Isaac et An. cap. 4, num. 23; Praefat. in Luc., etc.) triplicem Scripturae sensum agnoscat, naturalem sive historicum, mysticum, et moralem; primum tamen hic non sequitur, secundum percurrit satis leviter, sed exsculpendo illustrandoque tertio totus incumbit. Neque vero causae illae quibus ad ineundum hoc consilium inductus fuit S. Ambrosius, difficulter afferri possunt, siquidem ipse non semel affirmavit (Serm. 1, 13 et al.) , quamvis mysticus sensus acutior sit, moralem tamen multo suaviorem, acceptioremque esse populo (Serm. 13) , qui uberiorem in eo sibi praeberi utilitatis segetem cognoscebat. In hunc igitur sensum omnes ingenii sui nervos intendit, Christianisque praecipit qua ratione pervenire valeant ad supremum gradum perfectionis. Illic incredibili ardore animi in praecipua et maxime communia temporibus suis vitia invehitur. Sed nec ipsis sacri altaris parcit ministris: quos quidem ob culpas quae non ita graves videbantur, loco suo ac dignitate abdicari volebat (Serm. 2, et al.) , nimiam eorum qui se justo molliores peccatoribus exhiberent indulgentiam, sed haud minus illorum qui sibi ipsis remissi rigidiorem adversus alios censuram exercerent, severitatem damnans (Serm. 4, 5) . Ibidem etiam Judaeos, atque haereticos et Arianos imprimis aggreditur, demonstratque (Serm. 22) illorum haeresim hinc scaturire, quod philosophorum ac maxime Aristotelicorum argutias et vitilitigationes essent secuti. Denique eorum qui plagii accusabant scriptores nostros, quod librorum suorum praeclarissima quaeque in operibus philosophorum compilassent, mendacium quod alibi (Serm. 2, et alibi) non semel impugnat, hic etiam refellit (Lib. de Abraham Patriarch. et seq.)
Intexit hisce omnibus longe maximam Cantici Canticorum partem, cujus hic mysteria, sicut alibi dixerat (Lib. de Isaac et An. cap. 4, num. 17) , potissimum de Ecclesia interpretatur. Verum non admodum accurate huic insistit expositioni. Siquidem praeterquam quod in pluribus illam sermonibus plane omittit, ejusdem sacri voluminis non nisi circa initium ac finem ordini inhaeret. In reliquis praedicti libri testimonia hinc inde ex variis capitibus petita eo tantum laudat, ut illorum auctoritate res proposita astruatur. Quapropter minime dubitat eadem iterum ac tertio allegare. Cum vero Christianae perfectionis consummationem eodem psalmo contineri asseverasset (Serm. 13, 21) , hanc lucubrationem concludit (Serm. 22) exponendo ultimam partem Canticorum, in qua nuptiae spiritales Verbi cum Sponsa sua, nec non intima ejusdem cum illa conjunctio, quae res plenam cumulatamque perfectionem constituit, describuntur. Qua quidem coronide tam praeclaro operi non poterat apponi nobilior.
Hujus libri excellentiam agnoscit Dallaeus (Lib. de Usu Patrum, pag. 248) , ubi ait: Opus alias praestans, et eloquentia sanaque doctrina refertum, lectuque adeo dignissimum: nihilo tamen secius eidem, alio loco 1195 erroris notam audet inurere, asserens (Ibid. pag. 270) illic Ambrosium vestigiis Hilarii sanctos omnes antequam Dei fruantur conspectu, flammis expiandos esse praedicantis insistere. Addit (Ibid., pag. 248) parum modestam illius dum in allegoricis interpretationibus ludit, licentiam esse. Postremo ipsum in explicandis litteris Hebraicis narrare (Ibid., pag. 244) lectoribus suis mera somnia. Verum ille in tribus hisce capitibus aeque iniquus est. Quod enim ad primum, erunt fortasse qui eum non satis cohaerentia locutum dicant, quippe qui opus illud sana doctrina refertum palam sit professus. Nos vero quae fuerit sancti Viri de hoc ipso capite sententia, jam declaravimus. Caeterum si hoc in opere Dallaeo praeter memoratum errorem nihil displicet, eum atque alios ejusdem cum ipso communionis obsecramus, ut de sacris nostris mysteriis, ac imprimis de sacrosancta Eucharistia (Serm. 8, 14, 15, 16 et 18) ipsi eadem quae doctor noster, et credant, et loquantur. Tantum demum profecto contingeret, ut soluto divisionis muro utrique eadem fide jungeremur. Quod autem ad secundam accusationem, fatemur quidem cum Gregorio Nazian. excessum improbandum esse in allegoriis: sed vix ullum ex Ambrosianis operibus esse contendimus, in quod non cadat justius quam in hoc, istiusmodi criminatio. Id sane hinc planissimum fit, quod nusquam alibi, ut jam dictum est, latius in morali expositione spatietur S. Antistes, neque mysticum sive allegoricum sensum nisi obiter attingat; quin immo ex ipsis Canticis pulcherrimas morum instituendorum eruat praeceptiones. Denique quod objicitur de elementorum Hebraicorum interpretatione, hoc non validiore niti firmamento ad litteram Aleph demonstrabimus.
Hunc librum constare concionibus quas Ambrosius ad Mediolanensem populum dixit, minime obscurum est. Evincunt hoc ipse dictionis stylus, locorum iisdem diebus ex utroque Testamento in synaxibus recitatorum citationes (Serm. 3, et alibi passim) , expressissima tandem verba Praesulis nostri (Serm. 14) . Verum difficilius fuerit statuere, utrum singula octonaria singuli sermones complectantur. Si quorumdam prolixitatem cum brevitate aliorum componamus, rationemque tum diversitatis argumentorum, tum variarum interruptionum resumptionumque habendam putemus, haud iniquo animo his assentiemur, qui octonariorum nonnulla non unico sermone tractata fuisse, existimabunt. Sed cum mss. omnes, ac edit. antiquae eosdem sermones secundum Hebraicorum elementorum divisionem distributos ubique exhibeant, atque adeo simillimum veri sit Ambrosium ipsum hancce commentationem, cum illam describeret, hoc ordine constituisse, nihil hac in parte mutatum voluimus. Caeterum dicendum erit operis hujus praefatiunculam, quae certe brevior est, quam ut concionem suam sola contineat, vel una cum primi octonarii explicatione pronuntiatam fuisse, vel postea aliorum sermonum capili ab ipsomet Ambrosio superadditam.
Inquirendum jam quonam tempore eosdem ad populum habuerit S. Episcopus. Constat procul dubio illud antequam librum de Isaac et Anima ibidem allegatum (Cap. 4, num. 17) scriberet, evenisse: hunc autem librum anno circiter 387 in lucem editum probavimus (Admonit. in lib. de Isaac et Anima) . Praeterea ibidem citari videntur (Serm. 14) ipsius in Evangelium Lucae commentarii quos opinio probabilior ad annum 386 refert. Ad haec etiam mentio fit (Serm. 6) anniversarii festi martyrum Gervasii atque Protasii, quorum sacra Lipsana sub annum 385 aut proxime sequentem inventa sunt. Unde colligas eximium hunc fetum circa idem tempus prodiisse. Hoc ipsum hinc quoque videtur confirmari, quod inflammatum martyrii desiderium Vir sanctus prae se feràt iis verbis (Serm. 21) , quae tempus illud satis indicent ejusmodi fuisse, per quod martyrii palma etiam tum obtingere posset: quod apte congrueque ad insanientis in ipsum Justinae persecutionem quis referat, hoc est ad 385 aut proximum. At vero admodum credibile est easdem conciones neque una et continua serie, neque uno eodemque anno esse habitas. Videmus quippe Ambrosium aliquando verba fecisse cum anniversaria Gervasii ac Protasii, ut jam diximus, festa recurrerent, quae festa probabile est in XIII kalend. mensis Julii incidisse: aliquando vero cum dies Sebastiano sacer ageretur (Serm. 20) , quem etiam tunc moris erat XIII kal. Februarias celebrari. Advertimus etiam sanctum hunc nostrum modo jejunii diebus, modo aliis concionatum esse. Observamus denique hoc toto in opere nihil quod ad cathecumenos pertineat, deprehendi: verum illic omnia videri apud homines christianis sacris jam initiatos, atque adeo nostrorum omnium mysteriorum cognitione instructissimos pronuntiata. Illum autem constat ad eos non diebus singulis, sed tantum dominicis aliisque solemnioribus sermonem habere consuevisse. Non enim tunc coeptum argumentum, ut de festo diceret, omittebat: sed interdum nonnihil de eo per digressiunculam delibare satis habebat, quemadmodum de superioribus observatum est.
Hanc porro expositionem ad multorum codicum sin minus antiquissimorum, saltem elegantissime juxta atque accuratissime manu exaratorum fidem exegimus. In omnes editos, tum antiquiores, tum recentiores, non solum irrepserant menda plurima, verum etiam frequentes interpolationes sine auctoritate intrusae fuerant, quas partim resecuimus, partim in variis lectionibus, cum eas expungere subveriti sumus, indicavimus. Postremo suam operi inscriptionem restituimus non modo scriptorum codicum editionumque veterum testimonio, sed etiam suffragio (Lib. de tenenda ver. Script. tom. IV, Bibl. Patr., pag. 426) Lugdunensis Ecclesiae, ac veterum auctorum apud quos ejusdem mentio reperitur.