Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Hoc opus sermonibus quibus Evangelium Lucae Ambrosius populo enodavit, constare extra controversiam est. Illud enim non modo ex orationis forma, citatisque (Lib. VII, in cap. X et XIV, et alibi) Scripturae in Ecclesia priusquam vir sanctus aggrederetur ad dicendum, recitatae locis intelligitur: sed multo magis ex eo declaratur, quod illum diebus dominicis (Lib. VIII, in cap. XIX) aliisque celebrioribus (Lib. IV, in cap. V) , verba fecisse deprehendimus. Immo vero non difficulter animadvertimus Evangelicum textum quem exponere ille cogitabat, publice recitatum fuisse: quandoquidem complures ejusdem Evangelii locos, textu non citato (Lib. II, in cap. III) , ita explicat; ut quae tractabantur (Lib. V, in cap. VII; lib. VII, in cap. IX, et alibi) , nisi materia orationis praelecta fuisset, ab auditoribus capi minime potuissent. Quod incommodum ne lector quoque pateretur, curarunt editores Romani, ut Evangelicus omnis contextus, et is etiam in quem Ambrosius nihil dixerat, exhiberetur. Verum cum id praestare illi nequiverint, quin non solum saepe Ambrosianam orationem interscinderent, sed et illic haud pauca partim inverterent, partim adjicerent; satius visum est ubi versus qui exponitur, desideratur in manuscriptis, illum in margine editionis indicare.
Quamvis solum Evangelium Lucae enarrandum sibi proposuisset Ambrosius, subinde tamen aliorum etiam locos exponit (Lib. V, in cap. VII; lib. VI, in cap. IX) : quoties videlicet ii vel aliquid habere videntur peculiaris difficultatis (Lib. II, in cap. II et III) , vel a beato Luca fuere praetermissi; cum alioquin eorum cognitionem populo utilitati futuram censet. Desudat potissimum in conciliandis quae apud evangelistas apparent contraria (Lib. III, init.; lib. V, in c. V et VI; lib. VII, in cap. VII, et alibi saepius) , et sicubi durior litterae nodus inciderit, ad spiritualem confugit interpretationem (Lib. V, in cap. VII; lib. X, in cap. XXIII) , in qua mirifice illos convenire demonstrat. Multus est in enarrando sensu naturali atque historico; frequenter tamen orationem convertit ad mysticum: sed inde saepe saepius praeclara, quibus passim commentationem suam illustrat, morum praecepta ducit. Praecipuas quoque temporis sui haereses, quibus Christi divinitas impetebatur, oppugnat, hoc est, Manichaeos, Photinianos, Arrianos, et hos prae caeteris, ut pote Catholicorum ea tempestate hostes infensissimos; unde haud injuria liceat affirmare, hanc ei potissimam fuisse causam, cur Evangelium Lucae interpretari apud se statueret.
Hos omnes sermones redegit in unum opus, illudque inscriptum voluit titulo expositionis Evangelii secundum Lucam: quomodo ipsum semel atque iterum ab Augustino (Lib. I de Grat. Chris. cap. 44; lib II de Peccat. orig. cap. 41; lib. I cont. Julian. c. 3, et lib. II, c. 5) citatum reperias, cui non pauci quoque mss. hac in re favent. At vero falsus est Sixtus Sen. cum eamdem hanc commentationem ab auctore suo in libros non fuisse distinctam asserit hoc argumento, quod Augustinus nusquam libri alicujus numerum citat (Biblioth. lib. IV) . Non legerat profecto primum ejusdem Patris librum de Gratia Christi; in ejus enim cap. 44 et 45 plerique operis, de quo agimus, libri numero indicato ad decimum usque memorantur. Gravius adhuc peccat Possevinus (In Apparat.) , qui Sixti judicium contra Augustini auctoritatem secutus, memoratam partitionem negat. Quippe dubium non est, quin exemplaribus, quae idem Augustinus lectitavit, multum fidei sit habendum, non solum propter temporum vicinitatem, sed multo magis propter illius Doctoris arctissimam cum Ambrosio conjunctionem. Fatemur quidem ab illo librum sextum loco septimi semel nominari: sed nisi postremis operum Augustini scriptoribus hunc lapsum tribuendum putes, forte dicendum fuerit in hoc erratum esse ab iis qui Ambrosii expositionem descripsere, ut ibi septimi libri initium ponerent, quo sexti limites extendi oportebat.
Scriptos anno 376 hos libros auctor est Baronius (Ad ann. 376) , unico nimirum persuasus loco, ubi Vir sanctus Alanorum (Lib. X, in cap. XXI) , aliorumque barbarorum bella, neque non famem quamdam ac pestem in animalia omnia saevientem memorat. Sed magnus Cardinalis secum ipse non satis consentit, cum tradit Apologiam David 1527 non nisi post annum 383 lucubratam esse; constat siquidem eam citari in hac ipsa expositione (Lib. III, in c. III) , ac proinde hanc dici debere illa posteriorem. Quapropter ut aliquid firmius statuatur, observandum est sanctum Ambrosium antequam in Evangelium Lucae scriberet, multos libros quorum ibidem mentionem facit, in lucem emisisse, v. g. de Viduis (Lib. II, in c. II; lib. IV, in cap. IV) post an. 377, de Fide (Lib. III, in c. III) post 379, de Spiritu sancto (Lib. VI, in cap. VI) an. 381, denique Apologiam David (Lib. II, in cap. II, et alibi) post 383 compositam. Quin etiam nec suum in Isaiae prophetiam (Lib. III, in cap. III) commentarium silet. Quae cum ita sint, si Baronius tot libros huic expositioni praemissos expendisset, haud aegre animadvertisset, tot opera ab eo, qui ad episcopatum a praefectura anno tantum 374 traductus fuerat, intra duos annos elucubrari non potuisse. Sed quae Sanctus noster de Justinae in se persecutione scribit (Lib. VII. in cap. IX) , ea tantam cum illis quae in scriptione de Basil. non trad. leguntur, praeferunt affinitatem; ut inde constet commentationem de qua loquimur, non nisi elapsis difficillimis illis temporibus, id est, non ante annum 386 absolutam esse; quandoquidem alibi (Lib. IX, in cap. XX) pacem, quam deinceps consecuta est Ecclesia, memorari obscurum non est. Porro quod ad Baronii argumentum, ei non absurde quivis respondeat, de incursionibus barbarorum istorum, aliisque calamitatibus tamquam de rebus praeteritis locutum Ambrosium.
Multum temporis dum is expositioni huic operam daret, exactum est. Enim vero cum sub finem libri quarti significet Epiphania festa paucis ante diebus celebrata esse (Lib. IV, in cap. V) , superiores libros per aliquot anni proxime elapsi menses ad populum pronuntiatos fuisse oportebat: cum autem ex libro octavo (In cap. XVIII) sermonem habuerit anniversariis consecrationis suae encaeniis, quae in Ecclesia tum Graeca tum Latina numquam nisi VII idus Dec. renuntiantur (Baron. in Martyrol., etc.) ; hanc materiam ferme per biennium tractatam esse manifestum est. Nihil tamen hic admiramur, cum ex Augustino (Confess. lib. VI, cap. 3) cognoverimus, Ambrosium Dominicis tantum diebus verba facere consuevisse: nec illud etiam ignoremus ipsum ab argumento suo quandoque avocatum esse propter majores solemnitates, quemadmodum usu veniebat in sacro Pascha, quo tempore ipse per se catechumenos instituebat. Sed fortassis etiam contigerit, ut intermissum opus propter Justinae persecutionem, reddita demum tranquillitate perfecerit.
In prioribus libris nonnulla mutuatus est ab Origene (Homil. in Luc.) Utrum autem illum quoque in sequentibus subinde imitari perrexerit, cum non omnia doctissimi illius Patris opera ad nos pervenerint, definiri certo non potest. Verum ex Ambrosii oratione satis intelligas ipsum nemini homini privatim adhaerentem variorum auctorum opiniones (Lib. VII, in cap. XIV, XVI et alibi saepius) , prout in rem suam esse videbantur, proponere, nec non multa Ecclesiae suae, illisque temporibus congruentia dicere, quae cum Origenis doctrina minime cohaerebant. Caeterum si quid ex illius scriptis aliorum Patrum ad instar hausit, non dubitarunt etiam posteriores ex hac pulcherrima commentatione plurima decerpere. In primis falcem immisit in hanc segetem S. Maximus; adeo ut ejus nomine quaedam ex hoc Ambrosiano tractatu sumpta Lanfrancus XI saeculo citaverit (Libel. de Celanda confes.) .
Porro, si Rufino credimus (Lib. II Invect.) , erat hoc ipsum opus unum e duobus illis commentariis, e quibus alter, ut ex Paulae atque Eustochii judicio refert Hieronymus, et sensibus hebes esset, et verbis: alter in verbis luderet, in sententiis dormitaret (Epist. ad Paul. et Eustoch.) . Sed etsi constaret ea de re, varie admodum de lucubrationibus sancti Ambrosii locutum Hieronymum, et a summis interdum laudibus ad contemptum haud satis aequum descendisse, in confesso est. Hujus varietatis alibi rationem aperuimus (Praefat.) . Interim expositionis Ambrosianae utilitas et excellentia abunde vindicatur, tum quod toties ab Augustino (Loc. cit.) , Cassiodoro (Lib. de Instit. divin. litt. cap. 7) , atque aliis non sine laude memorata est, tum quod ejusdem auctoritate synodum Hispal. secundam anno 619 et Sextam generalem (Act. 10) 680 habitam, usas comperimus. Sed nec Hieronymus ipse usque adeo pro contemnendis nugis habuit hanc expositionem, ut non ad illam lectores suos aliquando remiserit (Epist. 151, quaest. 6) .
1527D