Coelii Sedulii Hymnus.
0763B
0763B
Nonnulli etiam docti viri hunc hymnum vocant
acrostichum: sed inscite; nullum enim verbum ex
0763C primis versuum litteris conflatur. Debet ergo dici Alphabeticus, sive Abecedarius. Alm. sic titulum praescribit
Incipit hymnus Sedulii. Ott. 1,
Versus Sedulii de Christo. Vat. 1, post epigramma Sedulii,
Haec tua, illico sine titulo,
A solis ortus cardine. In Reg. 3, post elegiacum carmen
Cantemus leguntur versus Liberii, et Belisarii in laudem Sedulii, tum
Carmen Alphabeticum Sedulii. In Reg. 2, hic hymnus dicitur
Ambrosianum Sedulii, ut modo dicebam ad finem Elegiae, quia cum S. Ambrosius praecipuus, et nobilissimus auctor hymnorum habeatur, et sit, omnes
hymni ecclesiastici Ambrosiani dici coeperunt, ut notavi in Dissert. de Hymn. eccles. num. 67. Prima stropha hujus hymni est
initium hymni in Hypapanti, sive in purificatione S. Mariae, et omnibus ejus festivitatibus, quem Ven. Thomasius in Hymnario
suo refer ex breviario Mozarabico die 18 decembr. in Laudibus. Eadem stropha exstat in eodem breviario, eodem die
ad vesperum, ubi quaedam
0763D aliae strophae ex hoc hymno producuntur, et cum hymno S. Ambrosii
Fit porta Christi pervia, integrum hymnum componunt. Vezzosius in notis ad Thomasium putavit, totum hymnum ad Laudes a S. Ildefonso adjudicari S. Ambrosio.
At S. Ildefonsus solum laudat sub Ambrosii nomine stropham desumptam ex ejus hymno.
2. Beda de Metris legit
Et usque. Ita etiam in breviario Mozarabico ad Laudes die 18 Decembris.
4. Alm.
Mariae Virginis.
6. Prudentius Cath. XI, 45.
Mortale corpus induit: vide notam.
7. Reg. 3. male transponit
Ut carnem carne liberans.
8. Reg. 2, 3, Ottob. 1, Meus, Alb.
quod condidit: alii cum editis
quos condidit. In Vat. I fractum est,
quos ex quod. Elegantius videtur
quod praesertim in carmine, Alioquin S. Gregorius Magnus hom. 19 in
0764B Evangelia dixit:
Conditor noster, qui regit, quos condidit, et Alcuinus in Sedulio legit
quos.
0764C 9. Reg. 2 Ottob. 1, Alcuinus, Fabr. et aliae editiones
Clausae. Schedae Poelm., Reg. 5, Ott. 2, Ald., et alii editi,
Castae. Alm., Alb., Cant. ex correctione
Clausa: sic etiam Reg. 3, in quo prius fuit
Clausae. Vat. 1,
Casta; sed neque cum
Casta, neque cum
Clausa ratio stat metri. In Breviario Romano remansit
Castae. Ven. Thomasius in Hymn. partem hujus hymni profert ex quodam breviario monastico ad Laudes, in quo est
Clausa; sic etiam habet breviarium Mozarabicum die XVIII Decembris ad Vesperum.
13. Ott. 1
corporis, correctum
pectoris.
16. Editi cum Alcuino
Verbo concepit filium: sed ita versus minime constat. In Reg. 2 nunc est
concepit, sed videtur fuisse
creavit, quod bonum est pro
genuit, concepit. In Ott. 1, Alb., Reg. 3 clarum est
creavit, quamvis in Ott. 1 recens manus supra appinxerit
concepit. Correctores hymnorum breviarii romani cum reperissent in veteri hymno
Verbo concepit filium, ut metro consulerent, mutarunt in
Concepit
0764D
alvo filium: sed aeque consulitur metro, ac melius sententiae a Sedulio expressae, si legamus cum tribus his mss.
Verbo creavit filium. Librariis, ut puto, displicuit verbum
creavit, quod bene latinum est pro
genuit. In breviario Mozarabico die XVIII dec. servatur vetus lectio
creavit.
17. Editiones plurimae, etiam recentiores
Enixa jam puerpera. Breviarium Mozarabicum die XVIII Decembr. ad Vesperum cum nostris omnibus mss., Alcuino, Ald., et aliis editis,
Enixa est puerpera cum hiatu, qui a Sedulio alibi etiam usurpatur, Correctores hymnorum breviarii romani, ut eum effugerent, subrogarunt
Enititur puerpera.
23. Mss. omnes et editi,
Parvoque lacte pastus est. Ita etiam legitur apud Alcuinum. Correctoribus hymnorum breviarii Romani displicebat lac vocari
parvum: idcirco substituerunt,
Et lacte modico pastus est: sed quamvis cum metro, et latinitate recte id
0765B procedat, minus tamen opportunum est ad cantum ecclesiasticum, ut ostendi in dissertatione de Hymn. eccles. praemissa ad
Hymnodiam Hispanicam. Parisienses maluerunt, in suo breviario legi,
Et indiget lactis cibo. Potuit tamen retineri versus ipsius Sedulii,
Parvoque lacte pastus est: nam
parvum lac est modicum lac, parum lactis. Lucanus lib. IV, vers. 239 simili phrasi,
Si torrida parvus—Venit in ora cruor.
372 A solis ortus cardine
Ad usque terrae limitem
Christum canamus principem,
Natum Maria virgine.
((5)) Beatus saeculi
Servile corpus induit,
Ut, carne carnem liberans,
Ne perderet, quos condidit.
Clausae parentis viscera
((10)) 373 Coelestis intrat gratia,
Venter puellae bajulat
Secreta, quae non noverat.
0764B Domus pudici pectoris
Templum repente fit Dei,
((15)) Intacta nesciens virum
Virgo creavit filium.
Enixa est puerpera,
Quem Gabriel praedixerat,
Quem matris alvo gestiens
((20)) Clausus Joannes senserat.
Feno jacere pertulit,
Praesepe non abhorruit,
Parvoque lacte pastus est,
374 Per quem nec ales esurit.
((25))
0765A
0765B
26. Nostri fere omnes mss. cum Alcuino et Aldo,
canunt Deo: sed in Reg. 2, fuit
Deum, quod est in meo, in schedis Poelm., et Alm., quamvis in hoc secunda manus voluisse videatur
Dominum. Id autem metri lex respuit. Editi plures
canunt Deo, quae est phrasis ecclesiastica ex Vulgata petita, et apud Optatum Afrum, et alios occurrens. Quaedam editiones, praesertim
recentiores,
canunt Deum, quod magis Latinum est.
29. Nostri omnes mss., Alcuinus et antiquae editiones,
Hostis Herodes, sed in Ott. 1,
Hostis Herodis.
0765C In Breviariis antiquis pariter legitur
Hostis Herodes. Erasmus primus, quod sciam, aliter reformandum hunc versum censuit, nimirum
Herodes hostis impie. Ejus verba ex Colloquio convivii poetici retuli in Dissert. de hymn. num. 178, in nota. Summa eorum est: In versu
Hostis Herodes impie bis peccari, quia primo loco
Hostis trochaeus ponitur, qui in carmine iambico non admittitur: secundo loco
Hero est spondaeus, cum debeat esse iambus. Hanc conjecturam Fabricius, et alii editi secuti sunt. Sequuntur etiam recentiores
Munckerus ad Hygin. fab. 233, pag. 289, substitui volebat
Herodis hostis, quia alias ultima syllaba corripitur contra legem pediam. Reponit Arntzenius, in Sedulio talia aliquando esse admittenda.
Verum his ita occurrerat Erasmus: cum
Herodes dictio Graeca sit, ultima in vocandi casu corripi poterit. Addit Erasmus, mollius cohaerere epitheton
impie cum
hostis, quam cum
Herodes. Correctores hymnorum breviarii Romani sub Urbano
0765D VIII sic reformarunt,
Crudelis Herodes, Deum—Regem venire quid times? In prima vero editione an. 1629,
Crudelis Herodes, Deum—Terris venire quid times? Equidem existimo, a Sedulii manu esse
Hostis Herodes impie. Quod enim primum objicit Erasmus,
Hostis esse trochaeum, qui in iambico carmine locum non habet, facile diluitur: nam aspiratio in voce
Herodes vim consonantis habere potest ut habet saepe apud Sedulium, et alios ejus aequales. Ita
Hostis est spondaeus. Immo hac ratione posset reponi, ut sententia cum sequentibus melius cohaereat,
Hostem Herodes impie,—Christum venire quid times? Ait deinde Erasmus,
Hero esse spondaeum: verum id quidem, si prima in
Herodes necessario producatur; sed cum in nominibus propriis poetae sequioris aevi hanc sibi licentiam arrogarent, ut pro libitu
syllabas producerent, aut corriperent, merito possumus in
Hero iambum agnoscere. Saepe etiam accidit, ut poetae Christiani in eodem nomine proprio eamdem
0766B syllabam modo corripiant, modo producant. Sedulius v. 20, et l. II, vers. 143. corripuit
o in
Ioannes, quamvis per omega scribatur. Idem l. II, vers. 49, corripuit secundam in
Mariae, et eamdem syllabam produxit l. II, v. 30, et alibi. In nomine ipso
Sedulii variat Fortunatus in Proleg. nostris n. 166, et priores duas syllabas modo breves, modo longas facit.
30. Alb.,
venisse; corrige,
venire.
31. Reg. 3,
diripit, Vat. 1 cum plerisque editionibus,
arripit. Fabr., Biblioth. Lugd.
abripit. Plerique nostri codices cum Cant., Alm., Arniz., Alcuino, Aldo,
eripit, quod in breviariis quoque exstat.
33. Reg. 2, Ott. 1, Alm., Reg. 3, Alcuinus
qua venerant: in Ott. 1 prius fuit,
qui venerant; in Reg. 3 diversa scriptura,
quam viderant. Edimb. fortasse ex typographi errore,
qua viderant. Communis scriptura est etiam in breviariis,
quam viderant, quod videtur petitum ex Matthaeo II, 9:
Qui cum audissent regem, abierunt: et ecce stella quam viderant in oriente,
0766C
antecedebat eos. Cellarius tamen praetulit
qua venerant, h. e., qua via ex oriente venerant. Non placet.
35. Alcuin. male,
requirunt munere.
36 Meus,
Diem; corrige
Deum. In Reg. 3, desunt reliqua.
37. Vat. 1,
personant, factum deinde
personat. Non male tamen esset
personant. Advertendum est, passim in editionibus, etiam recentioribus scribi
Caterva, Aldus edidit
Katerva, quae est scriptura Sedulii: siquidem haec stropha, ut ordo alphabeticus servetur, a
K initium debet sumere. Atque ita scribunt
Karus, et
Kastris alii, qui similes hymnos abecedarios concinnarunt, ut Beda, et Amoenus, de quibus postmodum dicam. Isidorus l. I Etym. c.
27,
K litteram antiqui praeponebant quoties A sequebatur; quod Diomedes restringit ad
a breve, ut
caterva.
38. Vat. 1,
Concisa; alii melius,
Collisa.
40. Meus, Reg. 2, Alcuinus
victima, sed in Reg. 2
0766D videtur factum,
victimam. Petrus Burmannus conjiciebat,
victimas. Arntzenius ait, Sedulium forte singularem pro plurali posuisse. Bene alioquin est
victimam in singulari per appositionem,
Quorum millia, victimam, sive sacrificium, Christo tyrannus sacravit. Conjectura Burmanni confirmatur ex Carm. Pasch. l. v, vers. 73. seq.
Millia angelicas legiones.
41. Poelm. mendose,
Lavacro.
44. Apud Alcuinum
obluendo, qui fortasse error est.
46. Alcuinus sic corrupte exhibet
Habere secundum Patrem.
48. Reg. 5, Cant., Ald., et nonnulli editi
Resuscitans. Plerique nostri mss. cum Alm., Alcuino, et multis editis,
Et suscitans. Arntzenius advertit, servari posse
Resuscitans, quia in compositis a consona incipientibus
re est anceps: quae ratio inepta est; nam cum primus pes in carmine hoc iambico possit esse vel iambus, vel spondaeus, etiamsi
in
resuscitans
0767B prima necessario esset brevis, versus staret; immo cum pede sibi magis proprio, qualis est iambus.
Gaudet chorus coelestium,
Et angeli canunt Deo,
Palamque fit pastoribus
Pastor, creator omnium.
Hostis Herodes impie,
((30)) Christum venire quid times?
375 Non eripit mortalia,
Qui regna dat coelestia.
Ibant Magi, quam viderant,
Stellam sequentes praeviam;
((35)) Lumen requirunt lumine;
Deum fatentur munere.
Katerva matrum personat,
0766A Collisa deflens pignora,
Quorum tyrannus millia
((40)) Christo sacravit victimam.
Lavacra puri gurgitis
Coelestis agnus attigit,
Peccata, quae non detulit,
Nos abluendo, sustulit.
((45)) Miraculis dedit fidem,
376 Habere se Deum patrem,
Infirma sanans corpora,
Et suscitans cadavera.
Novum genus potentiae!
((50))
0767A
0767B
50. Alcuinus,
Aqua; corrige,
Aquae.
54. Reg. 2, Ott. 1, 2, Meus, Alcuinus, Alb., Cant.,
Nixus genu, quod secutus est Grunerus: sic alii solent dicere,
nixi genu, nixi genibus. Vat. 1, Reg. 5, Ald. et plerique editi,
Flexus genu: ita etiam locutus Tacitus Annal. l. XVI, cap. 4. Vet. 1, , Mon., Col.
Flexo genu, quae usitatior est phrasis.
55. Vet. 1, 2, Mon.
Credenti ardor, quod etsi per hiatum aliquo pacto potest defendi, tamen vera lectio codicum est
Credentis ardor.
56. Vatic. 1, Edimb.
Exstinguit, et in Vat. I, prius erat
Exstinguat: plerique
Exstinxit. Passim in hoc hymno tempora mutat Sedulius; mutant etiam alii poetae.
57. Vet. 1, Mon., Fabr., et nonnulli alii editi
ambulans, et v. seq.
levatur. Quidam alii editi
ambulat, et v. seq.
levatur: nostri mss., Alcuinus
ambulat, et
0767C v. seq.
levatus, quod tenuit Arntzenius.
58. De voce
levatus confer modo dicta. Meus cod. contra metrum,
dextra.
61. Reg. 2, cum multis editis,
Quarto. Meus cum aliis,
Quarta. Similis varietas occurrit l. III, vers. 131. Utrumque aeque bonum est;
Ut postero die, postera die.
63. Cant., Alm., et nostri mss. Reg. 2, Ott. 1, 2, Meus,
Mortisque liber: quod recentes editiones amplexae sunt; et est id elegantius, cum praecesserit mentio vitae. Vat. 1, Reg. 5, Ald., et veteres
vulgati,
Cunctisque liber: quod bonum aliquem sensum habet; nimirum Lazarum a vinculis etiam, quibus involutus erat, mirabiliter liberatum fuisse.
64. Vet. 1, 2, Mon.,
Factus sibi superstes: nihil aliud addit Arntzenius, sed legi puto
Factus sibi superstes est, quod non est ineptum, et exstat in editione Coloniensi 1537. Alcuinus transposuit contra metrum,
Factus est superstes sibi. quod in ms. Alb.
0767D etiam invenio. In Vat. 1,
Superstes est sibi, desideratur
Factus post
est.
65. Arntzenius ex ms., puto, suo citat
Rivum pro
Rivos. Ott. 1, Alb., Vat. 1, Meus, Alcuinus, duo mss. Cellarii,
torridi, quod recentes editores sequuntur. Reg. 2, Ott. 2, Reg. 5, et veteres editiones
horridi. Malo
torridi pro adusti. Apud Livium l. IV, c. 30,
torridi fontes sunt deficientes; sed haec significatio huic loco parum convenit, et in Livii verbis similis est lectionis varietas.
66. Ott. 2,
abluit; corrige,
obstruit.
67. Ott. 1, 2, Alcuinus, Alb., Meus,
Fletus rigantis. Vet. 1, 2, Mon.,
Fletus rogantis. Ald., Reg. 2, 5, Poelm.,
Fletu rigante. Arntzenius, et alii vulgo editi,
Fletu rigant
0768B 68. Ubi v. super. legitur
Fletus, hoc v. respondet
Clausit, quod in ms. exhiberi notat Burmannus, ut revera exhibetur in nostris. Qui retinent
Fletu, legunt
Arent. Venustius est
Fletu rigantis supplicis—Arent fluenta sanguinis.
69. Vet. 1, Mon. mendose,
solutos: Alcuini editio pariter contra metrum
omni languore.
80. Reg. 2, Ott. 1,
Conjunctus est latronibus, quod tenuit etiam Alcuinus. Editi cum aliis mss.,
Conjungitur.
81. Plerique mss., atque editi
Xeromyrrham, Arntzenius in suo cod. ms. invenit
Xyro myrrham, quod in nonnullis editis, et apud Alcuinum legitur. Ott. 2, Alb. corrupte,
Sero myrrham. In Reg. 2,
Xero mirram, sed aliud fuit pro
mirram: ibidem glossa haec est:
Xerum dicunt Graeci siccum: inde sirofagia (Xerophagia) dicitur. Mirra est species aromatica, unde condiuntur corpora mortuorum. Littera
X initium hujus versus esse debet, ut ordo alphabeticus servetur. In Thesauro latinitatis Basilii Fabri, ab alio aucta, traditur,
legendum
Christo myrrham, et errorem
0768C in mss. ortum fuisse ex compendio scripturae χῥὸ pro Christo. Advertas, velim, doctissimum virum Franciscum Perez Bayer,
quem ad plures abiisse nunc audio, in nota ad Bibliothecam veterem Hispanam Nic. Antonii tom. I, l. VI, c. 9, num. 231, inter
alia argumenta suppositionis quorumdam monumentorum Granatensium afferre vocum compendia plane Hispanica, ut
Xpo pro
Christo. At de Christi nomine sic Isidorus l. I Etym. c. 27:
Xristus, quia Graecum est, per X scribendum: ita et
Xrisma. Annotator observat, ita olim a Christianis usitatum, ut crucis figura in X retineretur: nam in quibusdam exemplaribus gothicis
Isidori cap. 4, l. I additum erat, inventam fuisse litteram X tempore Augusti,
quo Christi nomen innotuit, quod per eam, quae crucis figuram figurat, scriptitatur. Erat tamen in usu X ante Augustum. Adde Bedam de Arte metrica initio. Gisbertus Cuperus tuetur vocem
Xeromyrrham e duobus verbis Graecis compositam, ut componitur
Xerolibya.
0768D Nebrissensis simili modo interpretatur
Xeromyrrham, h. e., myrrham siccam ex ligno myrrhae factam. Exemplum similis compositionis verborum ponit in
Xylobalsamum. Parum autem solliciti sunt interpretes in metrica hujus versus mensura explicanda. Nam in
Xeromyrrham primus pes
xero est trochaeus, quem carmen iambicum non admittit: alter
myrrham spondaeus, qui secundo loco carminis iambici non recipitur. Restituendum ergo existimo
Xristo myron post sabbatum—Quaedam vehebant compares, vel per compendium scripturae olim usitatum χρό
myron, etc., quod in antiquissimis etiam codicibus sic apparet exaratum
Xp~o: nam
rho Graecum similis est formae, ac
p Latinum. Latine non potest scribi
Christo: tunc enim ordo alphabeticus
0769A non servaretur. Scribitur ergo Graeco more, ut saepe a Christianis fieri solebat, ex quo natum est monogramma Christi ,
ex duabus primis litteris Graecis nominis Christi constans. Forma litterae Graecae primae nominis Christi eadem est, ac forma
litterae latinae X. Sedulius ergo abecederario ordini consuluit, nomine Christi primo charactere Graeco exarato, ut v. 2 elegiae
in codice Taurinensi simili fere modo scribitur. Duos video esse alios hymnos abecedarios imitatione Sedulii conscriptos,
alterum Bedae
0769B
Apostolorum gloriam, alterum sub nomine Amoeni poetae in Biblioth. Patrum Colon. 1618, tom. V, part. II, pag. 982:
Agnoscat omne saeculum. In utroque stropha, quae a littera X incipere debet, inchoatur a nomine Christi. Beda:
Christe, precamur, ut quibus, Amoenus:
Christus sereno lumine. Hinc sane nostra lectio mirifice comprobatur. Amoenus autem ille poeta non est diversus a Venantio Fortunato, inter cujus
opera idem hymnus legitur. In rhythmo Isidori de lamento poenitentiae, et in aliis duobus apud Bedam de judicio extremo, qui
abecedarii etiam sunt simili modo pro X stropha incipit a nomine
Christi. Exstant hi duo rhythmi in Collectaneis Bedae. Sequitur
myron pes iambus: Graece scilicet
myron est unguentum, quod exprimere voluit Sedulius, cum evangelista Luca. XXIII, 55 seq.:
Subsecutae autem mulieres, quae cum eo venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.
Et revertentes paraverunt aromata, et
0769C
unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum; et illico XXIV, 1:
Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant, aromata. Haec aromata, et unguenta, non video, qua ratione myrrha arida, sive sicca dici valeant. Adhibebatur quidem myrrha in unguentis,
sed odoris, et pinguedinis gratia, et loco olei. Nullo igitur modo unguentum
myrrha sicca poterit vocari. Utitur autem voce
myrum, vel
myron Hieronymus praefat. in lib. vet. Testam.:
Quae Domini discumbentis pretiosissimo fidei myro ungitis caput. Saepe accidebat, ut antiquarii pro
y usurparent
i; adeoque facilius fuit ex
miron, vel
mirum, scriptores non intelligebant, subrogare
mirrham, vel
myrrham, quod clariorem sensum ipsis reddebat. Vide not. Galeardi ad Gaudent. serm. 13, qui voce
myron usos Hilarium, Cassianum, et Vulgatam probat. Non nemo putat apud Sedulium legendum
Xeromyrum, quod significat unguentum siccum, sive ad desiccanda corpora aptum.
Aquae rubescunt hydriae,
Vinumque jussa fundere
Mutavit unda originem.
Orat salutem servulo
Nixus genu centurio,
((55)) Credentis ardor plurimus
Exstinxit ignes febrium.
Petrus per undas ambulat
Christi levatus dextera:
Natura quam negaverat,
((60)) Fides paravit semitam.
Quarta die jam fetidus
Vitam recepit Lazarus,
377 Mortisque liber vinculis
Factus superstes est sibi.
((65)) Rivos cruoris torridi
0768A Contacta vestis obstruit,
Fletu rigantis supplicis
Arent fluenta sanguinis.
Solutus omni corpore,
((70)) Jussus repente surgere,
Suis vicissim gressibus
Aeger vehebat lectulum.
Tunc ille Judas carnifex
Ausus magistrum tradere,
((75)) Pacem ferebat osculo,
Quam non habebat pectore.
Verax datur fallacibus,
Pium flagellat impius,
Crucique fixus innocens
((80)) 378 Conjungitur latronibus.
Xristo myron post sabbatum
0769A
0769D
82. Reg. 2, Ott. 1, ms. Arntz., editio Edimb., Alcuinus,
compares; plerique editi, cum aliis mss.,
corpori, Ott. 2;
corpora mendose, ut videtur. Restituendum est
compares: nam
vehebant corpori minus placet. Quaedam
compares sunt quaedam sociae, sive comites: ita enim
compar aliquando accipitur.
83. Cellarius, et Arntzenius cum ms. Alm., et quibusdam editis,
Quibus definit, repugnante metro, nam prima in
definit est longa, et corripi deberet, ut pes iambus fieret. Cant.
Quibus cecinit: id etiam lex metri respuit. Alcuinus, Reg. 2, 5, Ott. 1, 2, Ald., plerique editi,
Quas allocutus Angelus, quod bonum est: subintelligitur enim
est. Meus, Alb., Vat. 1,
Quas alloquuntur angeli.
0770A 84. Apud Alcuinum
Vivum sepulcrum non tegit.
85. Sic scribendum est
Ymmis, non
Hymnis, ut plures editiones habent: nam lex abecedarii carminis hoc loco poscit
y. Frequenter autem a veteribus scriptoribus aspiratio
h omittebatur cum in aliis vocibus, tum praesertim in hac
hymnus. Antiquiores tamen Latini aspirationem litterae
y semper praemittebant, ex quo factum, ut in alphabeto exponendo litteram
y praeterirent, quod a me observatum est in quodam inedito opere S. Isidori
Glossemata, et distantia verborum inscriptio, ubi praetermisso
y, de littera
z ait, eam propter peregrina nomina admissam
0770B fuisse, ut in
zona, zelus, etc. Exstat Isidori opus in cod. Vaticano 6018, saeculix circiter, ubi post alia opuscula cernitur depicta crux magna versicolor,
et haec ex utroque latere decurrens inscriptio:
In nomini Dei summi incipit liber glossemata Sancti Isidori episcopi de distantia verborum. Hoc vexillum crucis in coelo fulget:
nunc autem nos salvat per stipitem erectum.
Incipit liber:
Acrocius per C, et O, non per Y, ut quidam putant. Existimo, legendum
Agroicus, quod erat nomen cujusdam comoediae Plauti. Ex hoc Isidori opere natum est aliud simile, quod sub
Agroetii nomine inter Grammaticos Latinos editum circumfertur. Ita ego quidem suspicor.
86. Meus contra metrum
Omnes cantemus, nisi trajicias
Cantemus omnes. Vet. 1. 2. Mon., Col.,
Omnes canentes. Ms. Burmanni,
Omnes cantemus subditi, quod neque metro, neque sententiae congruit.
88. Cellarius, et Arntzenius cum Alcuino, Alm.,
0770C
Qui nos redemit venditos: nostri omnes mss. cum plerisque editis,
Qui nos redemit venditus, quod longe elegantius est. Christum
venditum a Juda dixit Sedulius v. 22 elegiae. Ms. Burmanni mendose,
Qui redimit venditos.
90. In Alm. male repetitur
os draconis ex v. superiori.
91. Meus contra legem carminis transponit
Dei calcavit unicus.
92. Alcuini editio exhibet
Sese qui coelis: emenda
Seseque ad metri rationem. In edit Colon., Vet. 1, Monast. post hunc versum additur stropha doxologiae, ab imperito librario, quem,
nescio, cur Arntzenius monachum, eumque stupido ingenio affirmet esse, in haec verba concepta, vel ex alio hymno desumpta:
Gloria Patri ingenito,—Gloria unigenito,—Una cum sancto Spiritu—In sempiterna saecula. Exstat eadem stropha in Alcuino Offic. per ferias post hymnum Sedulii, et in Reg. 2, ubi v. I, supra
Patri additur
sit, versus 3 solum habet,
Sanctoque Spiritu, post v.
0770D 4, adjungitur
Amen. Explicit. In codice bibliothecae Laurentianae Florentinae in Prolegom. num. 86, recensito pro clausula hymni est hoc distichum:
Qui nos in recto faciat persistere calle,—Ut sibi servitium valeamus reddere dignum. In Ott. 1 post versum,
Seseque coelis reddidit, notatur
Explicit versus. Incipit prologus Sedulii, Paschales, etc. In Vat. 1 post hunc hymnum inchoatur epistola ad Macedonium. In Reg. 5 sequitur Sedulii epigramma,
Haec tua. In Ott. 2, finito hymno alphabetico, exarantur epigrammata in laudem Sedulii,
Sedulius Christi, et
Sedulius Domini sub titulo,
Nomen Sedulii antistitis in principio, et fine metri; quae inter appendices a nobis collocantur post aliud epigramma Asterii.
379 Quaedam vehebant compares;
Quas allocutus Angelus,
Vivum sepulcro non tegi.
((85)) Ymnis venite dulcibus
380 Omnes canamus subditum
Christi triumpho tartarum,
0770A Qui nos redemit venditus.
Zelum draconis invidi,
((90)) Et os leonis pessimi
Calcavit unicus Dei,
Seseque coelis reddidit.
0771