Caput IV.
1
Et coepit iterum docere ad mare; et congregata est ad eum turba multa; ita ut, in
† navem ascendens, sederet ad litus †, adque omnis turba in litore † erat,
2
et docebat eos in similitudinibus, dicens:
3
Audite. Ecce exivit semenator, semenare.
4
Et, cum seminat, aliut cecidit circa viam; et venerunt aves †, et manducaverunt
5
illud. Aliud cecidit supra petrosa; et, quia † non habebat terram multam, exortum
est, et cito aruit ab aestu, quia non habebat radicem.
7
Aliud cecidit supra spinas; et ascenderunt spinae, et suffocaverunt eum, et fructum
non
8
dedit. Et aliut cecidit in terram bonam; et dat fructum ascendentem, et increscentem,
et adferet † unum XXX. et unum LX. et unum centesimum.
9
Et dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat; et intellegens, intellegat †.
10
Et, cum esset singularis, interrogabant illum discipuli ejus, quae esset similitudo
11 ista †? Et ait † illis: Vobis datum cognoscere mysterium regni Dei; illis autem,
qui foris sunt, in parabolis dicitur †: ut videntes, videant, et non aspiciant; 12
et audientes, audiant, et non intellegant; nequando convertantur, et remittatur illis.
13
Et ait illis: Nescitis hanc similitudinem? et quomodo omnes similitudines scietis?
14
Qui loquitur verbum, seminat.
15
Hi autem sunt, qui juxta viam seminantur †, qui neglegenter verbum suscipiunt; et,
cum audierint, confestim venit Satanas, et tollit verbum, quod seminatum est in corde
illorum.
16
Et hi sunt †, qui supra petrosa seminati sunt, qui, cum audierint verbum, statim cum
gaudio accipiunt illud;
17
et non habent in se radicem, sed temporanei sunt; deinde orta tribulatione, aut †
persecutione, statim propter verbum scandalizantur.
18
Et alii qui in spinas † seminati sunt, hi sunt, qui bervum audiunt,
19
et per sollicitudines vitae †, et in errore saeculi † simul euntes, suffocant verbum,
et sine fructu efficiuntur †
20
Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et eum excipiunt,
et fructificant, unum XXX. et † unum LX. et alium centesimum.
21
Dicebat autem illis: Numquid adfertur lucerna, ut sub modio ponatur, aut sub lecto?
sed ut supra candelabrum ponatur?
22
Non enim est † absconditum; sed ut manifestetur: nec factum est occultum, sed ut in
palam
23
veniat. Qui habet aures audiendi, audiat.
24
Et dicebat illis: Videte, quid audiatis! in qua enim mensura metieritis, et demensurabitur
vobis †.
25
Qui enim habet, dabitur illi; et qui non habet, et quod habet, auferetur ab illo.
26
Et dicebat: Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo mittat semen in terram,
27
et dormiat, et surgat nocte, et die, et semen germinet, et increscat, dum
28
nesciat. Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum
triticum
29
in spica. Cum fructum ediderit, sic mittit falcem, quoniam adest messis.
30
Et dicebat: Quomodo simile dicemus regnum Dei? aut in qua similitudine † ponemus?
31
Sicut granum sinapis, quod seminatum super terram †, cum sit minus omnium seminum
†,
32
crescit autem, et fit arbor majus omnium holerum †, et facit ramos magnos; ita ut
possit sub umbra ejus aves caeli inhabitare.
33
Et aliis parabolis loquebatur ad illos, qualiter poterant audire;
34
sine parabolis autem non loquebatur ad illos: secreto autem discipulis suis exsolvebat
omnia.
35
Et ait illis in illa die, cum sero factum esset: Transeamus
36
contra. Et dimiserunt turbam; et acceperunt eum, ita ut erat in navicula, et multae
† naves simul erant cum illo.
37
Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in naviculam; ita ut impleretur
38
navis. Erat autem ipse in puppe, supra pulvinum dormiens: et excitantes † eum, dixerunt
ei: Magister, non est tibi cura †. eo quod perimus?
39
Et exurgens, imperavit vento, et mari: et ait †: Ommutesce. Et cessavit ventus, et
facta est tranquillitas magna.
40
Dixitque illis: Quid timidi estis? nondum enim habetis fidem? Et timuerunt timore
magno; et ad invicem dicebant: Ecce, quomodo mare, et venti † obaudiunt eum!