Caput II.

1 Et iterum benit Capharnaum post dies: et auditum est, quod in domo esset; 2 et convenerunt multi, ita ut jam nec † ad januam caperet, et loquebatur ad eos verbum. 3 Et veniunt † ad illum, ferentes paralyticum in grabatto. 4 Et, cum accedere † non possent prae multitudine, detexerunt tectum, ubi erat; et summiserunt † grabbatum, in quo paralyticus jacebat. 5 Cum vidisset autem Jesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, remissa sunt tibi peccata. 6 Erant autem ibi quidam de Scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis, dicentes †: 7 Hic blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus 8 Deus? Quo cognito † Jesus in spiritu †, quid cogitarent intra se, dixit illis: Quid cogitatis in cordibus vestris? 9 Quid est facilius? dicere Paralytico: Remissa sunt peccata tua: aut dicere? Surge, et ambula. 10 Ut sciatis, quoniam potestatem habet Filius hominis remittendi peccata, (ait paralytico:) 11 Surge, tolle grabattum tuum, et vade in domum 12 tuam. Ipse autem surgens, tulit grabattum coram omnibus, et abiit; ita ut, mirantes, honorificarent Deum †; quoniam taliter non talia viderant. 13 Et exiit iterum secus mare, omnesque turba veniebat ad eum, et docebat 14 eos. Et cum praeteriret, vidit Jacobum † Alfei, sedentem ad teloneum, et ait illi: Sequere me. Et surgens, secutus est eum. 15 Et factum est, discumbentibus illis † in domo, multi publicani, et peccatores simul recumbebant cum Jesu, et discipulis ejus: erant enim multi, qui et secuti sunt † eum. 16 Et Scribae Pharisaeorum et viderunt † quoniam manducat cum peccatoribus, et publicanis, dicebant discipulis illius: Quare cum publicanis, et peccatoribus manducat †? 17 Et cum audisset Jesus, ait †: Non egent fortes medicos; sed qui male habent: non † veni vocare justos, sed peccatores. 18 Et erant discipuli Johannis, et Pharisaei, jejunantes; et veniunt. et dicunt ei: Quare discipuli Pharisaeorum, et Johannis jejunant; tui autem discipuli non jejunant? 19 Et ait illis †: Numquid possunt filii nuptiarum, quandiu cum illis est sponsus, jejunare 20 †? Venient dies, cum tolletur ab eis sponsus; et tunc jejunabunt in illis diebus. 21 Nemo commissuram panni novi assuit vestimento veteri, alioquin tollit supplementum novum a vetere, et pejor † fit scissura. 22 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres, sed in novos; alioquin dirumpet utres; et vinum †, et utres petribunt †. 23 Et factum est , cum sabbatis ambularet per segetes, discipuli ejus coeperunt † vellere spicas. 24 Pharisaei autem dicebant illi: Ecce, quid faciunt discipuli tui † sabbatis, quod non licebat eis †? 25 Et ait illis: Non hoc legistis, quid fecerit David, cum necessitatem habuit, et esuriit, et qui cum illo erant? 26 Quomodo intravit in domum Dei †, et manducavit panes propositiones, et dedit his, qui cum ipso erant; quos non licebat manducare, nisi solis † Sacerdotibus? 27 Dico autem vobis, quia sabbatus propter hominem factus est, non † homo propter sabbatum: 28 quia, Dominus est, Filius hominis, etiam sabbati.