Caput VII.

1 Et convenerunt ad eum Pharisaei, et quidam de Scribis, qui venerant ab Hierosolymis. 2 Cum viderent quosdam ex discipulis ejus non lotis manibus manducare panem †. 3 Pharisaei autem, et omnes Judaei, nisi subinde laverint manus, non manducant panem †, tenentes traditionem seniorum: 4 et, a foro cum venerint †, nisi baptizentur, cibum non capiunt: et alia multa sunt, quae acceperunt tenere †, ut baptizent calices, et urceos, et aeramenta, et lectos. 5 Et interrogabant eum Pharisaei, et Scribae: Quare dispuli tui non ambulant secundum traditionem seniorum, sed inlotis † manibus edunt panem? 6 Ad ille respondens, dixit: Quoniam † bene prophetavit Eseias de vobis hypocritis, qui dixit †: Plebs haec labiis me diligit †, cor autem eorum longe est 7 a me. Sine causa autem me colunt, docentes doctrinas, praecepta † hominum 8 Baptismos, catinum, et orciolum, et alia similia multa hujusmodi facitis, relicto praecepto Dei, tenentes traditiones hominum 9 †. Et dicebat illis: Bene irritum facitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis †. 10 Moyses autem dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patrem †, aut matrem, morti moriatur. 11 Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri: Corban (quod est munus) quodcumque ex me, tibi proderit: 12 jam non † dimittitis eum quicquam facere patri †, aut matri, 13 infirmantes verbum Dei, per traditionem vestram stultam †, quam tradidistis: et similia ista multa facitis. 14 Et, advocatis † iterum turbis, dicebat illis: Audite me omnes, et intellegite. 15 Nihil est a foris hominis †, quod intrat in eum, quod possit illum coinquinare: sed, quae de homine profiscuntur, illa sunt, quae coinquinant hominem. 16 Siquis habet aures audiendi, audiat. 17 Et, cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam. 18 Et ait illis: Sic et vos imprudentes estis? Non intellegitis, quod omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare: 19 nec enim † introiit in cor ejus, sed in ventrem, et in secessum exit, purgans omnes escas. 20 Dicebat autem, quoniam, quae de homine exeunt, illa communicant hominem. 21 Ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt, adulteria, 22 furta, fornicationes, homicidia †, avaritia, nequitia, dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemiae †, superbiae, 23 stultitia. Omnia haec mala ab intus procedunt, et communicant hominem. 24 Et exurgens, abiit in fines Tyrii †; et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. 25 Mulier enim, statim ut audivit de eo, cujus habebat filia spiritum immundum, intravit ad 26 eum. Erat autem Graeca †, Syrofoenissa genere. Et rogabat eum, ut daemonium eiceret de 27 filia ejus. Qui dixit illi: Sine prius saturari filios; non est enim bonum accipere panem filiorum, et mittere illum catellis †. 28 Ad illa respondens, ait ei: Domine, sed et † catelli sub mensa manducant de micis puerorum. 29 Et ait illi: Vade; propter hunc sermonem contingat tibi de filia tua, 30 ut cupis. Et, cum abisset domum, invenit puellam jacentem supra lectum, et daemonium exisse ab ea. 31 Et iterum exiens de finibus Tyrii, venit per Sidonem ad mare Galileae inter medios fines Decapoleos. 32 Et adferunt ei surdum, et mutum; ut imponeret illi manum. 33 Et suscipiens eum de turba seorsum, expuens, misit † digitos suos in auriculas, et tetigit linguam ejus: 34 et suspiciens in caelum, ingemuit, et ait illi: Effeta: quod est: adaperire. 35 Et † apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur confidenter 36 Et praecepit illis, ne cui dicerent. 37 Ad illi † magis tantum praedicabant, et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdis praestat auditum, et mutis eloquium.