Caput VIII.

1 In illis autem † diebus iterum, cum turba multa esset, et nec haberent, quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis: 2 Misereor super istam † turbam, quoniam triduum jam est, ex quo hic sunt †, nec habent quod manducent, 3 et dimittere eos jejunos nolo, ne fatigentur in via; quoniam quidem † aliqui de longe venerunt. 4 Et responderunt ei discipuli sui: Unde istos quis potest † saturare panibus in solitudine ista? 5 Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: 6 Septem. Et praecepit turbae discumbere supra terram. Et accipiens VII. panes, gratias agens, benedixit, fregit, et dedit discipulis suis, ut adponerent: ed adposuerunt turbis. 7 Habuerunt autem et duos pisciculos; et ipsos benedixit, et jussit adponi. 8 Et manducaverunt, et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat, septem sportas fragmentorum †. 9 Erant autem, qui manducaverant, ad quattuor milia hominum: et dimisit eos. 10 Et ipse †, ascendens navem cum discipulis suis, venit in partem Magedam †. 11 Exierunt autem Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo, quaerentes ab illo signum de caelo, temptantes eum. 12 Et ingemens in spiritu, ait: Quid generatio quaerit signum? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti 13 signum. Et missum faciens illos, et adscendens navem, 14 abiit: et obliti sunt emere panes, et nihil amplius habebant, nisi unum panem, quem secum habebant in nave. 15 Et praecepit eis, dicens: Videte † a fermento Pharisaeorum, et fermento Herodis. 16 Et cogitabant ad alterutrum, quod † panes non haberent †. 17 Quo cognito, ait illis Jesus: Quid cogitatis in cordibus vestris †, quia panes non habetis? nondum intelligitis, nec perspicitis? sic obtusa sunt corda vestra? 18 oculos habentes, non videtis? et aures habentes, non auditis? Nec meministis de v. panibus, 19 quos fregi in quinque milia hominum? ex quibus, quot cophinos fragmentorum tulistis? Ad illi dixerunt †: 21 VII. Et ait † illis: Quomodo non † intellexistis? 22 Et venerunt Betsaidam, et adferunt ei caecum, et rogaverunt eum, ut illum 23 tangeret. Et adprehendit manum caeci, et duxit eum extra vicum, expuens in oculos ejus; et, impositis manibus illi, interrogabat † illum, si aliquid videret. 24 Et aspiciens, ait: Video homines, velut arbores, ambulantes. 25 Et † iterum imposuit manus super oculos ejus: et, impositis manibus, coepit videre, et restitutus est; ita ut videret clare omnia, 26 Et dimisit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam; et, si in vico introieris, nemini dixeris. 27 Et profectus est Jesus, et discipuli ejus in Caesarea † Philippi; et interrogabat discipulos suos in via, dicens †: Quem me dicunt homines esse? 28 Responderunt illi, dicentes: Johannen Baptistam; alii Eliam; alii vero quasi unum ex Prophetis. 29 Tunc dicit illis: Vos vero quem me dicitis esse? Et respondens Petrus, ait ei: Tu es Christus Jesus Filius Dei vivi †. 30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent 31 de illo. Et coepit docere illos, quoniam oportet Filium hominis omnia pati, et reprobari a Senioribus, et a summis Sacerdotibus, et occidi, et post tres dies resurgere. 32 Et palam verbum loquebatur. Quem suscipiens Petrus, coepit increpare, dicens: Domine, propitius esto; nam hoc non 33 erit. Ad ille conversus, videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens; Vade retro me Satanas, quoniam non sapis ea, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. 34 Et, convocata turba cum discipulis suis, dixit †: Si quis vult sequi post me †, deneget se; et tollens crucem suam, sequatur me. 35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam † propter Evangelium, salvam faciet eam. 36 Quid enim proderit homini, si lucretur universum mundum, et detrimentum faciat animae 37 suae? Aut quid dabit homo commutationem † pro anima sua? 38 Qui autem † me confusus fuerit, et mea verba in generatione hac adultera, et peccatrice, tunc Filius hominis confundet eum, cum venerit in gloriam Patris sui cum Angelis sanctis. 39 Et dicebat illis: Amen dico vobis, quod sunt quidam de circumstantibus mecum †, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei veniens in virtutem.