Caput XI.

1 Et cum adpropiaret Hierosolyma †, et Bethania ad montem Oliveti, misit duos ex discipulis suis, 2 et ait illis: Ite in castellum, quod est contra vos; et introeuntes †, statim invenietis pullum asinae ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite. 3 Et si quis vobis dixerit: Quid solvitis pullum †? Dicite: Domino necessarius est: et continuo illum dimittit † huc. 4 Et abeuntes, invenerunt pullum ligatum ante januas foris in transitu, et solverunt 5 eum. Et qui erant illic foris stantes, dixerunt: Quid facitis, solventes pullum asinae? 6 Et dixerunt †, sicut dixerat † illis Jesus: et permiserunt illis 7 ducere pullum ad Jesum; et imponunt illi vestimenta; et sedit super 8 eum. Multi autem vestimenta sua sternebant † in viam; alii frondes cedebant de arboribus, et sternebant in via. 9 Et qui praeibant, et qui sequebantur, clamabant , dicentes †: 10 Benedictus, qui venit in nomine Domini; Benedictum, quod venit regnum Patris nostri David: Osanna in altissimis †. 11 Et, cum introisset † Hierosolyma in templo, circumspexit omnia; cum jam vespera esset hora, (et) exivit in Bethaniam cum XII. discipulis 12 suis †. Et alia die, cum exisset † a Bethania, esuriit. 13 Cumque vidisset a longe arborem ficus habentem folia, venit videre, si quid esset † in eam; et nihil invenit, nisi folia tantum; (non erat enim tempus ficuum.) 14 Qui dixit ei: Jam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet. Et audiebant discipuli ejus. 15 Et venit iterum Hierosolymam. Et cum ingressus fuisset in templum, coepit eicere inde † vendentes, et ementes in templo; et mensas nummulariorum, et catedras vendentium columbas 16 evertit. Et non sinebat, ut quisquam transferret vas per templum; 17 et docebat, dicens, scriptum † esse; Domus † mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus. Vos autem fecistis eam speluncam latronum. 18 Quo audito, Principes Sacerdotum, et Scribae quaerebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus. 19 Et cum vespere factum esset, egrediebatur de civitate. 20 Et cum transirent mane, viderunt arborem ficus aridam factam a radicibus. Et 21 recordatus Petrus, ait: Rabbi, ecce arborem ficus, cui maledixisti: aruit. 22 Et respondens Jesus, ait illis: Si habueritis † fidem Dei, 23 amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare: et non aesitaverit in corde suo, sed crediderit futurum, fiet, quodcumque dixerit †. 24 Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite, quia accipietis, et evenient vobis. 25 Et cum statis orantes †, dimittite, si quid habetis ad aliquem; ut et Pater vester, qui est in caelis, dimittat vobis invicem iniquitatem vestram. 26 Si vos non dimiseritis, nec Pater vester, qui est in caelis, dimittet vobis peccata vestra. 27 Et rursus venit †. Hierosolymam: et, cum in templo ambularet, accesserunt ad eum Summi Sacerdotes, et Scribae, et Seniores; 28 et dixerunt illi: In qua potestate haec facis? et quis tibi dedit hanc potestatem? 29 Jesus autem respondens, ait illis: Interrogo vos et ego unum verbum: respondete † mihi: et dicam vobis, in qua potestate haec facio. 30 Baptisma † Johannis, de caelo erat, an ex hominibus? respondete mihi. 31 Ad illi cogitabant adversum se, dicentes, quid ei responderent. Si dixerimus: De caelo: dicit nobis †: Quare non credidistis illi? 32 Si vero dixerimus: Ex hominibus: timemus plebem; omnes enim sciebant †, Johannen vere Prophetam fuisse. 33 Et respondentes, dixerunt ad Jesum: Nescimus. Et respondens, ait illis Jesus: Neque ego dico vobis, in qua potestate haec faciam.