Caput V.

1 Et venerunt trans fretum † in regionem Gerasenorum. 2 Et, exeunte ipso de navicula, obviavit ei homo de monumento, spiritum immundum habens: 3 et habebat habitationem in monumento, et neque catenis jam quisquam poterat eum 4 ligare; quia saepe jam alligatus compedibus, et catenis, disruperat a se catenas, et compedes confregit: set nec quisquam valebat eum domare. 5 Nocte autem, ac die in montibus, et monumentis † erat, clamans, et lapidibus se colidens. 6 Videns autem a longe Jesum, adcucurrit, et adoravit eum; et clamans voce magna, 7 dixit: Quid mihi, et tibi, Jesu Fili Dei Altissimi? precor te per Deum, ne me torqueas. 8 Dicebat enim illi: Exi spirite immunde, de hoc homine. 9 Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? At ille respondit †: Legio, nomen est mihi; quia multi sumus. 10 Et rogabat eum multum, ne eum expelleret foras de illa regione. 11 Erat autem ibi juxta montem grex porcorum pascentium †. 12 Et depraecabantur illum spiritus illi, dicentes: Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus. 13 Et permisit illis. Intraverunt autem in porcos spiritus illi immundi; et fecerunt impetu ire graegem per praeceps: et ceciderunt in mari fere duo milia, et suffocati sunt. 14 Hi vero, qui eos pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitate, et in agris. Et egressi sunt, ut viderent quid sit factum; et venerunt ad 15 Jesum; et videntes eum, qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum, ac suae mentis, et timuerunt. 16 Narraverunt etiam illis, qui viderant, qualiter factum esset ei, qui daemonium habuerat, et de 17 porcis. Et coeperunt depraecari eum, ut non recederet a regionibus eorum. 18 Et ascendente eum in nave, rogabat † eum, qui a daemonio fuerat vexatus, ut esset cum eo. 19 Jesus autem † non sinuit eum; sed ait illi: Vade domum ad tuos, et renuntia illis quanta tibi Dominus fecit; et, quod misertus est tui. 20 Et abiit; et coepit praedicare in Decapoli, quanta sibi fecit Jesus; et omnes mirati sunt. 21 Et, cum transfretasset Jesus contra rursum convenit turba multa ad illum juxta † 22 mare. Et venit unus † de Principibus Synagogae, nomine Jairus; et videns eum, procidit ad pedes 23 ejus, rogans eum †, et dicens: Quoniam filia mea in extremis est; veni, tange iilam de manibus tuis † ut salva sit, 24 et vivat. Et abiit cum illo: et turba eum sequebatur multa, et comprimebant illum. 25 Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis ab annis XII. 26 quae † plurima passa erat a multis medicis, et erogaverat omnia sua, nec quicquam profecerat, sed pejus habebat, 27 audito de Jesu, venit retro in turba, et tetigit vestimentum 28 ejus, dicens †: Si vel vestimentum ejus tetigero, salva 29 ero. Et continuo siccatus est fons sanguinis ejus; et intellexit corpore suo, quia sanata est. 30 Cognito † autem Jesus virtutem, quae exierat de se, et conversus, dixit † ad turbam: Quis tetigit vestimenta mea? 31 Dicunt † ei discipuli ejus: Vides turbam comprimentem te; et dicis: Quis tetigit vestimenta mea? 32 Ipse autem, cum circumspexisset, ut videret quis hoc fecisset 33 mulier timens, et tremens procidit ante illum, et dixit ei omnem veritatem. 34 Jesus autem † ait illi: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto a plaga tua 35 sana. Adhuc illo loquente, veniunt ad Principem Synagogae, dicentes ei †: Filia tua mortua est: quid jam vexas Magistrum? 36 Jesus vero, audito †, ait ad Principem Synagogae: Noli timere: tantum 37 crede. Et non admisit quemquam sequi se, nisi Petrum, et Jacobum, et Johannen fratrem Jacobi. 38 Et veniunt in domum Arcisynagogae, et vident turbam flentem, ac lamentantem †. 39 Et ingressus, ait: Quid turbamini? et quid † ploratis? Puella, non est mortua; sed dormit. 40 Ad illi † deridebant eum. Ipse vero, ejecta turba foris †, adsumpto patre, et matre puellae, et his qui secum erant, introiit †, ubi erat puella 41 †. Et tenens manum ejus, ait illi: Thabitha † cumi, quod est interpraetatum, Puella, tibi dico, surge. 42 Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum XII. et obstupuerunt pavore magno. 43 Et praecepit illis †, ut nemo istut agnosceret: et jussit, illi dari manducare.