Caput XII.

1 Coepit autem illis in parabolis loqui, ita dicens: Vineam pastinavit homo, et circumdedit saepem, et fodit lacum, et aedificavit turrem, et tradidit eam colonis, et peregre profectus 2 est. Et misit ad colonos in tempore servum, ut fructum ex vinea darent ei †. 3 Et † adprehensum eum, ceciderunt, et dimiserunt vacuum ad eum †. 4 Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis adfecerunt. 5 Et alium misit servum †; et illum occiderunt: et plures alios; quosdam ceciderunt, quosdam vero occiderunt. 6 Adhuc unum habens filium charissimum; dicens: Forsitan † filium meum verebuntur. 7 Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est haeres; venite, occidamus. . . et nostra erit haereditas. 8 Et adprehensum, occiderunt extra vineam. 9 Quid ergo faciet Dominus vineae, dum venerit? Ad illi dixerunt ei: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis colonis. 10 Nec Scripturam hanc legistis? Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. 11 A Domino factus est, et est mirabilis in oculis nostris. 12 Et quaerebant eum tenere; et timuerunt turbam: cognoverant enim, quoniam de eis parabolam hanc dixisset. Qui, relicto eo, abierunt. 13 Mittunt illi quosdam ex Pharisaeis, et Herodianis, ut eum caperent in verbo. 14 Et illi venientes, interrogabant eum † subdole, dicentes: Magister, scimus, quoniam verax es, et non curas quemquam; nec enim accipis faciem hominis, sed in veritatem viam Dei doces. Dic ergo nobis: Si † licet dari tributum Caesari, aut non †? 15 Ad Jesus †, cum vidisset versutiam illorum, ait illis: Quid me temptatis? adferte mihi denarium, ut videam. 16 Ad illi adtulerunt †. Ait illis: Cujus est ( sic) figula haec, et inscriptio? Dicunt illi: Caesaris. 17 Respondens autem Jesus, dixit illis: Reddite igitur, quae sunt Caesaris, Caesari, et, quae sunt Dei, Deo. Et mirabantur vehementer in responsum ejus. 18 Et venerunt ad eum Sadducei; qui dicunt, non esse resurrectionem: et interrogabant eum, dicentes: 19 Magister, Moeses nobis scripsit, ut, si cujus frater decesserit, et habuerit uxorem †, et filios non reliquerit, et accipiat frater uxorem ejus, et resuscitet semen fratri suo. 20 Fuerunt ergo aput nos † septem fratres; et primus accepit uxorem, et mortuus est, non relicto semine. 21 Et secundus accepit eam, et mortuus est; et non reliquid semen. Et tertius . . . 22 . . eam . . . vero et mulier defuncta est. 23 In resurrectione . . . erit uxor? septem enim eorum illam habuerunt uxorem. 24 Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non intellegentes Scripturas, neque virtutem Dei? . . . 25 nubunt, neque nubuntur, sed erunt sicut Angeli in caelo † 26 De mortuis autem, quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum quomodo dixerit illi: Deus Abraham, et Deus Isac, et Deus 27 Jacob? Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis. 28 Et accedens † unus de Scribis, qui audierat illos conquirentes; et videns, quoniam bene illis responderit, interrogabat eum, dicens: Magister †, quod est primum praeceptum? 29 Respondens autem Jesus, dixit ad eum: Omnium primum †: Audi Istrahel, Dominus Deus noster †, unus 30 est; et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis †, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. 31 Secundum simile † illi: Diliges proximum tuum, sicut te ipsum. Majus autem horum mandatum non est. 32 Et ait illi Scriba: Bene dixisti Magister in veritatem, quod unus Deus: nec est alius, praeter 33 illum, ita diligendus ex tote corde, et ex totis viribus †, et ex tota anima; et diligere proximum, tamquam se ipsum: hoc majus est omnibus, quam holocaustomata, et sacrificia. 34 Videns autem Jesus, quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare quicquam, 35 Et respondens Jesus, docens in templo, dixit †: Quomodo dicunt Scribae, Christum esse filium David? 36 ipse enim David in Spiritu sancto dicit: Dixit Dominus Domino meo, sede ad dextris meis; donec ponam inimicos tuos, scabillum pedum tuorum. 37 Si ergo David dicit eum Dominum, quomodo † filius ejus est? et multa turba liventer eum audiebant †. 38 Ad ille docens, dicebat eis: Videte † ab Scribis, qui volunt ambulare in stolis, et salutationes † in 39 foro, et in primis cathedris sedere in Synagogis, et primos discubitos in conviviis; 40 qui devorant panem viduarum, et pupillorum †, sub optentu prolixae orationis: omnes isti accipient prolixius judicium. 41 Jesus autem sedens contra gajofylacium, aspiciebat, quantae turbae jactabant aes in gajofylacium; et multi divites jactabant multa. 42 Cum venisset autem una vidua †, misit aera minuta duo, quod est quadrans; 43 et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua egena haec plus omnibus misit † in gajofylacio 44 munus. Nam omnes ex eo, quod abundabat illis, miserunt; haec vero de pecunia sua, omnia, quae habuit, misit, idest omnem victum suum.