Caput XIII.

1 Et, cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis ejus: Magister, aspice, quales lapides, et qualis structura templi †! 2 Et respondens, ait illis †: Nonne videtis † omnia haec magna aedificia? Amen dico vobis, quia † non relinquetur hic † lapis super lapidem, qui non destruatur; et in triduo aliut resuscitetur sine manibus †. 3 Et cum sederet in montem † Oliveti contra templum, interrogabant eum seorsum Petrus, et Jacobus, et Johannes, et Andreas, dicentes: 4 Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, cum haec omnia consummabuntur? 5 Et respondens Jesus, coepit dicere illis: Videte, ne, quis vos seducat; 6 multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego Christus †:et multos seducent. 7 Cum autem audieritis bella, et opiniones bellorum, ne timueritis; oportet enim haec omnia fieri, sed nondum est finis. 8 Exsurget autem gens contra gentem, et regnum contra regnum, et erunt terraemota per loca, et fames: initium dolorum. . . 19 erunt enim in diebus illis tribulationes tales, quales non fuerunt ab initio creaturae, ex quo omnia condidit Deus, usque nunc, neque erunt 20 . . Et nisi brebiasset Dominus dies propter electos suos †, . . . fieret salva ulla caro: sed propter electos, quos elegit, brebiabuntur dies illi. 21 Et tunc, si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus: vel †: Ecce illic: ne credideritis. 22 Exurgent enim pseudochristi, et pseudoprophetae; et dabunt signa, et ostenta, ad seducendos homines, si fieri potest, etiam electos. Vos ergo 23 videte: ecce praedixi vobis omnia. 24 . . illis diebus post tribulationem . . .