Caput X.

1 Et inde exurgens, venit in fines Judaeae ultra Jordanen; et convenit turba † ad eum, sicut consueverat, et iterum † docebat illos. 2 Et † interrogabant illum. Si licet viro uxorem suam dimittere, temptantes eum. 3 Ad ille respondens, dixit eis: Quid vobis praecepit 4 Moyses? Qui dixerunt: Libellum repudii dare †, et dimittere. 5 Quibus respondens Jesus, ait hoc: Ad duritiam cordis vestri scripsit praeceptum istut Moyses †. 6 Ab initio enim †, masculum, et feminam fecit Deus; 7 et dixit †: Propter hoc relinquet homo patrem suum, et matrem suam †, et adhaerebit ad uxorem 8 suam; et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una 9 caro. Quod ergo Deus conjuncxit, homo non disjungat. 10 Et in domum iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum. 11 Et dixit illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super 12 eam. Et si mulier exiet a viro †, et alium † nupserit, moechatur super illum. Similiter et qui dimissam ducit, moechatur. 13 Et offerebant illi pueros, ut tangeret eos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. 14 Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite pueros venire ad me; et ne prohibueritis illos: talium enim est regnum Dei. 15 Amen dico vobis: Quisque non receperit regnum Dei, velut puer, non intrabit 16 in illut. Et convitans eos, imponebat † manum super illos, et benedicebat eos. 17 Et cum egressi essent in via, praecurrens quidam, adgeniculans, ( sic) rogans eum, et dicens †: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam percipiam? 18 Et Jesus dixit illi: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus, ac solus † Deus. 19 Praecepta custodi: Ne adulteres: Ne occidas: Ne fureris: Ne falsum testimonium dixeris: Ne fraudem feceris: Honora patrem tuum, et matrem tuam †. 20 Et ille respondens, ait illi: Magister, omnia haec observabi a juventute mea. 21 Jesus autem intuens eum, osculatus est eum, et dixit illi: Unum tibi deest: vade; quaecumque habes, vende, et da pauperibus; et habebis thensauros in caelo; et veni, sequere me. 22 Et ille contristatus in hoc † verbo, et abiit tristis: erat enim habens multas pecunias †, et 23 agros. Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile, qui pecunias habent, regnum Dei introibunt! 25 Facilius † est camellum per foramen acus transire quam divitem introire in regnum Dei. 24 Discipuli autem ejus † pavebant in verbis ejus. Ad Jesus rursus ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis in regnum Dei introire! 26 Magis autem admirabantur, dicentes ad semetipsos: Et quis poterit 27 salvus fieri? Et intuens illos Jesus, ait: Aput homines hoc † impossibile est; aput Deum autem omnia possibilia sunt. 28 Et coepit Petrus ei dicere: Ecce nos missum fecimus omnia nostra, et secuti sumus te. Quid nobis erit †? 29 Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit † patrem, aut matrem, aut fratres, aut sorores, aut filios propter me, et propter Evangelium, 30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc: qui autem reliquerit domum †, aut parentes, et sorores, et fratres, et matrem, et filios, et agros in persecutionibus, in aevo venturo vitam aeternam accipiet. 31 Multi autem erunt primi, novissimi; et novissimi, primi. 32 Erant autem in via ascendentes Hierosolyma, et praecedebat eos Jesus, et † pavebant. Et adsumens illos XII. coepit illis dicere, quae ejus essent ventura: 33 Quia ecce ascendimus Hierosolyma, et Filius hominis tradetur Summis Sacerdotibus, et Scribis †, et damnabunt eum morte, et tradent eum 34 gentibus, et inludent eum, et conspuent in eum, et flagellabunt eum, et interficient, et post tres dies † resurget. 35 Et accesserunt ad illum Jacobus, et Johannes filii Zebedaei, dicentes: Magister, volumus, quodcumque te petierimus, ut praestes nobis. 36 Ad ille dixit: Quid faciam vobis? 37 Et dixerunt ei †: Da nobis, ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram † sedeamus in gloriam tuam. 38 Ad Jesus respondens †, ait illis: Nescitis quid petatis: potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum; aut baptismum, quod † ego baptizor, baptizari? 39 Ad illi dixerunt †: Possumus. Ait illis Jesus: Calicem quidem, quem ego bibero, bibetis; et baptismum, quod ego baptizor ( sic), baptizari: 40 sedere autem ad dexteram vel ad sinistram, non est meum meam, dare; aliis paratum est. 41 Hoc † audito, ceteri decem, coeperunt indigne ferre de Jacobo, et Johannem. 42 Quos cum advocasset Jesus, ait illis: Scitis, quod hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eorum †; et Principes eorum potestatem illorum habent. 43 Non ita est † in vobis: sed quicumque in vobis † major esse † voluerit, vester erit minister; 44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus. 45 Nam et Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare †, et dare animam suam redemptionem pro multis. 46 Tunc venit † Jericho; et proficiscente illo inde cum discipulis † suis, et plurima multitudine, filius Timeae Bari-timeas † caecus sedebat circa viam, mendicans. 47 Qui, cum audisset quia Jesus Nazarenus est, coepit clamare, et dicere: Fili David Jesu †, miserere mei. 48 Et minabantur illi multi, ut taceret. Ad ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mihi. 49 Et stans Jesus, jussit illum vocari. Qui dicunt caeco †: Animaequior esto, surge, vocat 50 te. Qui, projecto vestimento suo, exiliens, venit ad eum. 51 Et respondit illi Jesus: Quid vis, ut faciam tibi? Caecus autem dixit ei: Domine Rabbi †, ut videam. 52 Jesus autem ait: Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in viam.