Caput III.

1 Et cum introis set iterum in Synagogam, venit ad illum homo, manum aridam habens. 2 Et observabant eum, si sabbato curaret, ut accusarent illum. 3 Et ait homini, qui habebat manum aridam: Surge in medium. 4 Et dixit ad illos †: Licet sabbatis aliquid † benefacere, an male? animam salvam facere, an perdere? Ad illi tacebant. 5 Et circumspiciens eos cum ira, indi . . . in caecitate cordis eorum, ait homini: Extende manum tuam. Et extendit; et restituta est manus ejus sicut alia †. 6 Exierunt autem Pharisaei, cum † Herodianis; et consilium faciebant, ut † illum perderent. 7 Jesus vero secessit cum discipulis suis ad mare: et multa turba a Judaea, et 8 Galilaea, et ab Hierosolymis, et ab Idumaea, ac e trans Jordanen, et a Tyro, et a Sidone sequebantur illum, audientes quanta † faciebat. 9 Et dixit discipulis suis, ut navicula deserviret sibi, propter turbam; ne eum conprimerent. 10 Multos enim curabat; ita ut inruerent in eum, ut illum tangerent, quicumque habebant 11 plagas. Sed et spiritus immundi, cum viderint illum, procedebant ante ei: et clamabant dicentes: 12 hic est Filius Dei. Et increpabat illos, ne eum manifestarent; quoniam sciebant eum. 13 Ascendens autem in montem, vocavit ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad 14 illum. Et fecit XII. ut † secum essent; et, ut mitteret eos praedicare Evangelium 15 †. Et dedit illis potestatem curandi valetudines, et eicere daemonia. 16 Et imposuit Simoni nomen, 17 Petrus: et Jacobum Zebedaei, et Johannen fratrem Jacobi, communiter autem vocavit illos Boanerges, quod est, filii tonitrui 18 +: Erant. autem hi: Simon, et Andreas, Jacobus, et Johannes, Philippus, et Bartolomeus, Mattheus, et Thomas, Jacobus Alphei, et Lebbaeus †, Simon Cananeus, 19 et Judas Scarioth, qui et tradidit illum. 20 Et venit † iterum in domum, et convenit turba; ita ut non possent nec panem quidem manducare. 21 Quod ut audierunt de illo Scribae, et caeteri †, exierunt, ut tenerent illum: dicebant enim, quoniam exsentiat eos †. 22 Et Scribae, qui ab Hierosolymis discenderant, dicebant, quod Belzebul habet Principem daemoniorum, et per illum expellit daemonia. 23 Et convocavit eos, et ait Jesus † in parabolis: Quomodo potest Satanas Satanan expellere? 24 Et: si regnum in se dividatur, non potest 25 stare. Et: si domus in semetipsa dividatur, stare non potest domus 26 illa. Et: si Satanas Satanan eicit, dispertitus † in se, non poterit stare regnum ejus. 27 Nemo potest vasa ejus, qui fortis est, diripere ingressus in domum, nisi prius ipsum fortem alligaverit; et tunc domum ejus diripiet. 28 Amen dico vobis, quod omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiae: 29 qui autem blasphemaverit Spiritum † Sanctum, non habet remissionem †; sed reus est † aeterni delicti. 30 Quia dicebant, eum spiritum immundum habere. 31 Et venit † mater ejus, et fratres ejus †; forisque stantes, miserunt ad illum, vocantes eum: 32 et sedebat ad illum turba, et dicunt ei: Ecce mater tua, et fratres, et sorores tuae † foris stant, quaerentes loqui tecum. 33 Ad ille respondit †, et dixit: Quae est mater mea? et fratres mei? 34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu sedebant †, ait: Ecce mater mea, et fratres mei. 35 Qui † fecerit voluntatem Dei, hic, mihi frater, et soror, et mater est.