Caput IX.

1 Et post dies VI. adsumpsit Jesus Petrum, et Jacobum, et Johannen, et duxit illos in montem altissimum seorsum solos, et transfiguratus est coram 2 ipsis. Et vestimenta ejus facta sunt splendida †, velut nix, qualia quis †, non potest facere super 3 terram. Et apparuit illis Helias, cum Moysen; et erant loquentes cum Jesu. 4 Et respondens Petrus ad Jesum, dixit: Rabbi, bonum est nobis hic esse: vis, faciam † tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Heliae unum. 5 Non enim sciebat, quid diceret; timore enim perterriti erant. 6 Et facta est nubs subumbrans illos; et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius, meus carissimus: hunc 7 audite. Et circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum. 8 Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cuiquam, quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. 9 Et verbum hoc retinuerunt aput semetipsos; conquirentes, quidnam esset hoc †, cum a mortuis resurrexisset? 10 Et interrogabant eum, dicentes: Quia † dicunt Scribae †: Heliam oportet primum venire. 11 Respondens autem, dixit illis: Helias, cum venerit primo, restituet omnia: et, quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur, et contemnatur. 12 Sed dico vobis, quia et Helias venit, et fecerunt illi quaecumque voluerunt, sicut scriptum est de eo. 13 Et veniens ad discipulos †, vidit turbam magnam ad eos †, et Scribas conquirentes cum illis. 14 Et confestim omnes multitudo videntes Jesum, expaverunt †; et cadentes, salutaverunt 15 eum. Et interrogavit illos, dicens: Quid inter vos conquiritis? 16 Et respondit ei † unus de turba: Magister, adduxi filium meum ad te, habentem spiritum immundum; 17 qui, ubicumque eum adprehendiderit, allidet eum, et spumat, et stridet dentibus suis †, et arescit: et dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, et non potuerunt eicere illum †. 18 Et respondens, dixit illis: O generatio incredula, quandiu aput vos ero? quamdiu patiar vos? adferte illum ad me. 19 Et attulerunt eum. Et cum vidisset illum, spiritus † immundus conturbavit puerum; et elisus in terram, volutabatur ispumans. 20 Et interrogavit eum: Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit? 21 Ad ille respondit: Ab infantia. Et frequenter illum in ignem, et in aquam mittit, ut eum perdat: sed, si quid potes, subveni nobis Domine, misertus super nos †. 22 Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia credenti †. 23 Et continuo exclamans pater, cum lacrymis ait †: Credo, Domine: adjuva incredulitatem meam. 24 Et cum videret Jesus, quod concurreret † turba, comminatus est spiritui immundo, dixitque illi: Surde immunde spirite, ego tibi praecipio, exi ab illo, et cave, ne introeas in eum. 25 Exclamans autem ille spiritus immundus, discerpens, exivit ab eo: et factus est infans, velut mortuus; ita ut multi crederent, eo quod mortuus esset. 26 Jesus autem tenens manum ejus, elevavit illum, et surrexit. 27 Cum autem introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum, dicentes: Cur nos non potuimus eicere illum? 28 Et dixit illis Jesus: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in orationibus, et jejuniis. 29 Inde profecti transiebant in Galilaeam, nec volebant quemquam 30 scire. Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manibus hominum, et occident eum; et occisus, post tres dies † resurget. 31 Ad illi ignorabant verbum, et timebant eum interrogare. 32 Et venerunt Chapharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat illos: Quid in viam tractabatis? 33 Ad illi tacebant: inter se enim † disquirebant, quis esset illorum major. 34 Tunc † consedit, et vocavit XII. et ait illis: Si quis vult primus esse inter vos, fiat omnium novissimus, et omnium minister. 35 Et accipiens puerum, statuit illum in medium eorum. Quem cum complexus esset, ait illis: 36 Quisquis † ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum, qui me misit. 37 Respondit illi Johannes, et dicit † ei: Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. 38 Ad ille respondens, ait: Nolite prohibere †: nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo, et poterit † male loqui de me. 39 Qui enim non est adversum vos, pro vobis est. 40 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae frigidae in nomine meo, quia Christi estis, amen dico vobis, quia † non perdet mercedem suam. 41 Et quicumque scandalizaverit unum ex his pusillis modicis credentibus, bonum est illi, magis circumdaretur mola asinaria cirea collum † ejus, et in mare mitteretur. 42 Et, si scandalizat te manus tua, abscide illam, et proice abs te: bonum est tibi debilem introire in vitam; quam duas manus habentem ire in gehen- 43 nam, ubi est ignis inextinguibilis †, ubi vermes eorum non morientur, et ignis eorum non extinguetur. 44 Et si pes tuus scandalizat te, amputa illum: bonum tibi est claudum introire in vitam aeternam; quam duos pedes habentem mitti in gehennam, 45 ubi vermes eorum non morientur, et ignis eorum non extinguetur. 46 Quod si oculus tuus scandalizat te, exime illum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei; quam duos oculos habentem mitti in gehennam †, 47 ubi vermes eorum non morientur, et ignis eorum non extinguetur. 48 Omnis enim victima sale salietur. 49 Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit, in quo illut condietis? Habete in vobis salem, et pacem habete inter vos.