Caput VI.

1 Et egressus inde, abiit in patriam suam cum discipulis suis; 2 ibique coepit in Synagoga docere sabbato, ita ut mirarentur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic ista †? et quae est haec sapientia, quae data est illi? et, ut virtutes tantae per manus ejus perficiuntur? 3 Nonne hic est fabri filius, et Mariae? frater Jacobi, et Joseph, et Judae, et Simonis? nonne sorores ejus hic sunt nobiscum? Et scandalizabantur in illo. 4 Et dicebat illis Jesus, quia non est Propheta sine honore, nisi in patria sua, et in genere suo, et in domo sua. 5 Et non faciebat ibi ullam virtutem; nisi paucos infirmos curavit, 6 inponens eis manus, propter incredulitatem illorum. Et circuibat castella in circuitu, docens. 7 Et convocatis XII. discipulis, misit † illos binos, data † illis potestate spirituum immundorum; 8 praecipiens, nihil tollere, nisi virgam tantum; non peram, non panem, neque aes in 9 zonis, sed calciatos sandaliis: et ne induerentur duas tunicas. 10 Et ait † illis: Ubicumque introieritis in domum, ibi manete, donec exeatis 11 inde; et quicumque non receperint vos, neque audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem pedum vestrorum † in testimonium illis. 12 Et exeuntes, praedicabant, ut paenitentiam agerent: 13 et aliqui ex illis multa daemonia expellebant, et unguentes † oleo multos aegros, sanaverunt. 14 Audivit autem Herodes Rex (notum enim factum est nomen ejus:) et ( sic) dicebant: Quod Johannes Baptista surrexit a mortuis; et propterea operatur virtutes in eo. 15 Alii autem dicebant: Quod Helias est. Alii vero: quod unus † ex Prophetis. 16 Quod ut audivit Herodes, ait: Quem ego decollavi, ipse est † Johannes: hic surrexit a mortuis. 17 Ipse Herodes misit, et tenuit Johannen, et alligatum illum misit in carcerem † propter Herodiaden uxorem fratris sui Philippi, quia duxerat eam uxorem. 18 Dicebat enim Johannes Herodi: Quia † non licet tibi habere uxorem fratris tui. 19 Herodias autem insidiabatur ei; et quaerebat eum occidere, et non 20 poterat. Herodes autem timebat Johannen, sciens, illum virum justum, et sanctum, et adservabat † eum. Et audiens illum, quia multa faciebat, et libenter eum audiebat. 21 Facta autem opportuna die †, Herodes natali suo cenam fecit Principibus, et Tribunis, et Primis Galileae. 22 Et, cum intrasset filia † Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, et his, qui simul recumbebant, dixit Rex puellae: Pete a me, quod vis; et dabo 23 tibi: et juravit illi mulieri: Quia, quodcumque petieris, dabo tibi; etiam si dimidium regni mei. 24 Exiit autem puella, et ait matri suae: Quid vis, ut petam? Ad illa dixit: Caput Joannis Baptistae. 25 Cumque intrasset † ad Regem, ait: Confestim da mihi super discum caput Johannis Baptistae. 26 Et contristatus † Rex propter juramentum, et propter simul recumbentes, noluit ei negare: 27 et confestim † mittens ( sic) speculatore, jussit auferri caput ejus †. Isque abiit †, et decollavit eum in carcere, 28 et attulit caput ejus in disco, et dedit puellae, puella autem dedit illud matri suae. 29 Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus, et posunerunt illud in monumento. 30 Et convenerunt Apostoli ad Jesum, et renuntiaverunt omnia, quae fecerant, et docuerant. 31 Et ait illis Jesus †: Venite vos † secreto in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim, qui ibant, ac redibant, multi; et nec manducandi spatium habebant. 32 Et abierunt in desertum locum secreto. 33 Quos ut viderunt euntes, cognoverunt multi, et pedestres ab omnibus civitatibus concurrerunt ibi, et convenerunt illuc †. 34 Egressus autem, ut vidit † multam turbam Jesus, misertus est super eos, qui erant velut oves, non habentes pastorem: et coepit docere illos 35 multa. Et, cum jam hora fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes ei: Quia † desertus locus † est, et hora jam praeteriit, et quia multae turbae 36 sunt, dimitte illos; ut, euntes in proximas villas, et castella, emant sibi panem, quod manducent, quia hic non habent †. 37 Et Respondens, dixit illis: Date illis vos manducare. Et dicunt † ei: Ibimus, et ememus denariis ducentis panes, et dabimus illis, ut manducent. 38 Ait illis Jesus †: ( sic) Quod panes habetis? Ite, videte. Quo cognito, dicunt ei: Quinque, et duos pisces. 39 Et praecepit illis Jesus, ut discumberent omnes secundum contubernia sua supra viridem faenum. 40 Et discubuerunt in partes, per centenos, et per † quinquagenos. 41 Et, acceptis Jesus quinque panibus, et duobus piscibus, ispiciens in caelum, benedixit, et fregit illos quinque † panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante illos; et duos pisces divisit similiter omnibus. 42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. 43 Et tulerunt † fragmentorum cophinos XII. plenos, necnon de piscibus. 44 Erant autem, qui manducaberant, v. milia virorum. 45 Et statim exurgens †, coegit discipulos suos ascendere in † navicula et praecedere † se trans fretum a Bedsaida: ipse autem dimisit † turbam. 46 Et profectus ab eis, abiit in montem, ut oraret. 47 Et cum sero esset jam factum, erat enim longe navicula in medio mari, et ipse solus 48 in terra. Et cum videret illos remigantes, et liborantes †, (ventus autem illis contrarius erat) circa quartam autem vigiliam noctis venit, ambulans supra mare, et volebat praeterire eos. 49 Ad illi, ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt fantasma esse, et exclamaverunt omnes, 50 et conturbati sunt †. Et confestim locutus est illis, dicens †: Constantes estote, ego sum, nolite 51 timere. Et ascendit ad eos in naviculam, et cessavit ventus. Et abundantius intra se stupebant, et mirabantur †, 52 non enim intellexerant in panibus; cor autem illorum obtusum erat. 53 Et transfretantes inde † venerunt in terram Gennesar †. 54 Et cum exissent de navi, continuo cognoverunt 55 illum: et circum currentes universam confinem regionis illius, coeperunt in grabattis adferre omnes male habentes, circumferebant autem illos, ubicumque audiebant esse Jesum †. 56 Et quocumque iret in castellis, vel villis, vel civitatibus, in plateis, ponebant universos infirmos, et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent: et quicumque tangebant, salvi fiebant.