Caput VI.
1
Et egressus inde, abiit in patriam suam cum discipulis suis;
2
ibique coepit in Synagoga docere sabbato, ita ut mirarentur in doctrina ejus, dicentes:
Unde huic ista †? et quae est haec sapientia, quae data est illi? et, ut virtutes
tantae per manus ejus perficiuntur?
3
Nonne hic est fabri filius, et Mariae? frater Jacobi, et Joseph, et Judae, et Simonis?
nonne sorores ejus hic sunt nobiscum? Et scandalizabantur in illo.
4
Et dicebat illis Jesus, quia non est Propheta sine honore, nisi in patria sua, et
in genere suo, et in domo sua.
5
Et non faciebat ibi ullam virtutem; nisi paucos infirmos curavit,
6
inponens eis manus, propter incredulitatem illorum. Et circuibat castella in circuitu,
docens.
7
Et convocatis XII. discipulis, misit † illos binos, data † illis potestate spirituum
immundorum;
8
praecipiens, nihil tollere, nisi virgam tantum; non peram, non panem, neque aes in
9
zonis, sed calciatos sandaliis: et ne induerentur duas tunicas.
10
Et ait † illis: Ubicumque introieritis in domum, ibi manete, donec exeatis
11
inde; et quicumque non receperint vos, neque audierint vos, exeuntes inde, excutite
pulverem pedum vestrorum † in testimonium illis.
12
Et exeuntes, praedicabant, ut paenitentiam agerent:
13
et aliqui ex illis multa daemonia expellebant, et unguentes † oleo multos aegros,
sanaverunt.
14
Audivit autem Herodes Rex (notum enim factum est nomen ejus:) et (
sic) dicebant: Quod Johannes Baptista surrexit a mortuis; et propterea operatur virtutes
in eo.
15
Alii autem dicebant: Quod Helias est. Alii vero: quod unus † ex Prophetis.
16
Quod ut audivit Herodes, ait: Quem ego decollavi, ipse est † Johannes: hic surrexit
a mortuis.
17
Ipse Herodes misit, et tenuit Johannen, et alligatum illum misit in carcerem † propter
Herodiaden uxorem fratris sui Philippi, quia duxerat eam uxorem.
18
Dicebat enim Johannes Herodi: Quia † non licet tibi habere uxorem fratris tui.
19
Herodias autem insidiabatur ei; et quaerebat eum occidere, et non
20
poterat. Herodes autem timebat Johannen, sciens, illum virum justum, et sanctum, et
adservabat † eum. Et audiens illum, quia multa faciebat, et libenter eum audiebat.
21
Facta autem opportuna die †, Herodes natali suo cenam fecit Principibus, et Tribunis,
et Primis Galileae.
22
Et, cum intrasset filia † Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, et his,
qui simul recumbebant, dixit Rex puellae: Pete a me, quod vis; et dabo
23
tibi: et juravit illi mulieri: Quia, quodcumque petieris, dabo tibi; etiam si dimidium
regni mei.
24
Exiit autem puella, et ait matri suae: Quid vis, ut petam? Ad illa dixit: Caput Joannis
Baptistae.
25
Cumque intrasset † ad Regem, ait: Confestim da mihi super discum caput Johannis Baptistae.
26
Et contristatus † Rex propter juramentum, et propter simul recumbentes, noluit ei
negare:
27
et confestim † mittens (
sic) speculatore, jussit auferri caput ejus †. Isque abiit †, et decollavit eum in carcere,
28
et attulit caput ejus in disco, et dedit puellae, puella autem dedit illud matri suae.
29
Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus, et posunerunt illud
in monumento.
30
Et convenerunt Apostoli ad Jesum, et renuntiaverunt omnia, quae fecerant, et docuerant.
31
Et ait illis Jesus †: Venite vos † secreto in desertum locum, et requiescite pusillum.
Erant enim, qui ibant, ac redibant, multi; et nec manducandi spatium habebant.
32
Et abierunt in desertum locum secreto.
33
Quos ut viderunt euntes, cognoverunt multi, et pedestres ab omnibus civitatibus concurrerunt
ibi, et convenerunt illuc †.
34
Egressus autem, ut vidit † multam turbam Jesus, misertus est super eos, qui erant
velut oves, non habentes pastorem: et coepit docere illos
35
multa. Et, cum jam hora fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes ei: Quia † desertus
locus † est, et hora jam praeteriit, et quia multae turbae
36
sunt, dimitte illos; ut, euntes in proximas villas, et castella, emant sibi panem,
quod manducent, quia hic non habent †.
37
Et Respondens, dixit illis: Date illis vos manducare. Et dicunt † ei: Ibimus, et ememus
denariis ducentis panes, et dabimus illis, ut manducent.
38
Ait illis Jesus †: (
sic) Quod panes habetis? Ite, videte. Quo cognito, dicunt ei: Quinque, et duos pisces.
39
Et praecepit illis Jesus, ut discumberent omnes secundum contubernia sua supra viridem
faenum.
40
Et discubuerunt in partes, per centenos, et per † quinquagenos.
41
Et, acceptis Jesus quinque panibus, et duobus piscibus, ispiciens in caelum, benedixit,
et fregit illos quinque † panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante illos;
et duos pisces divisit similiter omnibus.
42
Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
43
Et tulerunt † fragmentorum cophinos XII. plenos, necnon de piscibus.
44
Erant autem, qui manducaberant, v. milia virorum.
45
Et statim exurgens †, coegit discipulos suos ascendere in † navicula et praecedere
† se trans fretum a Bedsaida: ipse autem dimisit † turbam.
46
Et profectus ab eis, abiit in montem, ut oraret.
47
Et cum sero esset jam factum, erat enim longe navicula in medio mari, et ipse solus
48
in terra. Et cum videret illos remigantes, et liborantes †, (ventus autem illis contrarius
erat) circa quartam autem vigiliam noctis venit, ambulans supra mare, et volebat praeterire
eos.
49
Ad illi, ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt fantasma esse, et exclamaverunt
omnes,
50
et conturbati sunt †. Et confestim locutus est illis, dicens †: Constantes estote,
ego sum, nolite
51
timere. Et ascendit ad eos in naviculam, et cessavit ventus. Et abundantius intra
se stupebant, et mirabantur †,
52
non enim intellexerant in panibus; cor autem illorum obtusum erat.
53
Et transfretantes inde † venerunt in terram Gennesar †.
54
Et cum exissent de navi, continuo cognoverunt
55
illum: et circum currentes universam confinem regionis illius, coeperunt in grabattis
adferre omnes male habentes, circumferebant autem illos, ubicumque audiebant esse
Jesum †.
56
Et quocumque iret in castellis, vel villis, vel civitatibus, in plateis, ponebant
universos infirmos, et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent: et
quicumque tangebant, salvi fiebant.