Caput VIII.
1
In illis autem † diebus iterum, cum turba multa esset, et nec haberent, quod manducarent,
convocatis discipulis, ait illis:
2
Misereor super istam † turbam, quoniam triduum jam est, ex quo hic sunt †, nec habent
quod manducent,
3
et dimittere eos jejunos nolo, ne fatigentur in via; quoniam quidem † aliqui de longe
venerunt.
4
Et responderunt ei discipuli sui: Unde istos quis potest † saturare panibus in solitudine
ista?
5
Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt:
6
Septem. Et praecepit turbae discumbere supra terram. Et accipiens VII. panes, gratias
agens, benedixit, fregit, et dedit discipulis suis, ut adponerent: ed adposuerunt
turbis.
7
Habuerunt autem et duos pisciculos; et ipsos benedixit, et jussit adponi.
8
Et manducaverunt, et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat, septem sportas
fragmentorum †.
9
Erant autem, qui manducaverant, ad quattuor milia hominum: et dimisit eos.
10
Et ipse †, ascendens navem cum discipulis suis, venit in partem Magedam †.
11
Exierunt autem Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo, quaerentes ab illo signum
de caelo, temptantes eum.
12
Et ingemens in spiritu, ait: Quid generatio quaerit signum? Amen dico vobis, si dabitur
generationi isti
13
signum. Et missum faciens illos, et adscendens navem,
14
abiit: et obliti sunt emere panes, et nihil amplius habebant, nisi unum panem, quem
secum habebant in nave.
15
Et praecepit eis, dicens: Videte † a fermento Pharisaeorum, et fermento Herodis.
16
Et cogitabant ad alterutrum, quod † panes non haberent †.
17
Quo cognito, ait illis Jesus: Quid cogitatis in cordibus vestris †, quia panes non
habetis? nondum intelligitis, nec perspicitis? sic obtusa sunt corda vestra?
18
oculos habentes, non videtis? et aures habentes, non auditis? Nec meministis de v.
panibus,
19
quos fregi in quinque milia hominum? ex quibus, quot cophinos fragmentorum tulistis?
Ad illi dixerunt †:
21
VII. Et ait † illis: Quomodo non † intellexistis?
22
Et venerunt Betsaidam, et adferunt ei caecum, et rogaverunt eum, ut illum
23
tangeret. Et adprehendit manum caeci, et duxit eum extra vicum, expuens in oculos
ejus; et, impositis manibus illi, interrogabat † illum, si aliquid videret.
24
Et aspiciens, ait: Video homines, velut arbores, ambulantes.
25
Et † iterum imposuit manus super oculos ejus: et, impositis manibus, coepit videre,
et restitutus est; ita ut videret clare omnia,
26
Et dimisit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam; et, si in vico introieris,
nemini dixeris.
27
Et profectus est Jesus, et discipuli ejus in Caesarea † Philippi; et interrogabat
discipulos suos in via, dicens †: Quem me dicunt homines esse?
28
Responderunt illi, dicentes: Johannen Baptistam; alii Eliam; alii vero quasi unum
ex Prophetis.
29
Tunc dicit illis: Vos vero quem me dicitis esse? Et respondens Petrus, ait ei: Tu
es Christus Jesus Filius Dei vivi †.
30
Et comminatus est eis, ne cui dicerent
31
de illo. Et coepit docere illos, quoniam oportet Filium hominis omnia pati, et reprobari
a Senioribus, et a summis Sacerdotibus, et occidi, et post tres dies resurgere.
32
Et palam verbum loquebatur. Quem suscipiens Petrus, coepit increpare, dicens: Domine,
propitius esto; nam hoc non
33
erit. Ad ille conversus, videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens; Vade
retro me Satanas, quoniam non sapis ea, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum.
34
Et, convocata turba cum discipulis suis, dixit †: Si quis vult sequi post me †, deneget
se; et tollens crucem suam, sequatur me.
35
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam
suam † propter Evangelium, salvam faciet eam.
36
Quid enim proderit homini, si lucretur universum mundum, et detrimentum faciat animae
37
suae? Aut quid dabit homo commutationem † pro anima sua?
38
Qui autem † me confusus fuerit, et mea verba in generatione hac adultera, et peccatrice,
tunc Filius hominis confundet eum, cum venerit in gloriam Patris sui cum Angelis sanctis.
39
Et dicebat illis: Amen dico vobis, quod sunt quidam de circumstantibus mecum †, qui
non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei veniens in virtutem.