Caput XII.
1
Coepit autem illis in parabolis loqui, ita dicens: Vineam pastinavit homo, et circumdedit
saepem, et fodit lacum, et aedificavit turrem, et tradidit eam colonis, et peregre
profectus
2
est. Et misit ad colonos in tempore servum, ut fructum ex vinea darent ei †.
3
Et † adprehensum eum, ceciderunt, et dimiserunt vacuum ad eum †.
4
Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis
adfecerunt.
5
Et alium misit servum †; et illum occiderunt: et plures alios; quosdam ceciderunt,
quosdam vero occiderunt.
6
Adhuc unum habens filium charissimum; dicens: Forsitan † filium meum verebuntur.
7
Coloni autem dixerunt ad invicem: Hic est haeres; venite, occidamus. . . et nostra
erit haereditas.
8
Et adprehensum, occiderunt extra vineam.
9
Quid ergo faciet Dominus vineae, dum venerit? Ad illi dixerunt ei: Malos male perdet,
et vineam suam locabit aliis colonis.
10
Nec Scripturam hanc legistis? Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus
est in caput anguli.
11
A Domino factus est, et est mirabilis in oculis nostris.
12
Et quaerebant eum tenere; et timuerunt turbam: cognoverant enim, quoniam de eis parabolam
hanc dixisset. Qui, relicto eo, abierunt.
13
Mittunt illi quosdam ex Pharisaeis, et Herodianis, ut eum caperent in verbo.
14
Et illi venientes, interrogabant eum † subdole, dicentes: Magister, scimus, quoniam
verax es, et non curas quemquam; nec enim accipis faciem hominis, sed in veritatem
viam Dei doces. Dic ergo nobis: Si † licet dari tributum Caesari, aut non †?
15
Ad Jesus †, cum vidisset versutiam illorum, ait illis: Quid me temptatis? adferte
mihi denarium, ut videam.
16
Ad illi adtulerunt †. Ait illis: Cujus est (
sic) figula haec, et inscriptio? Dicunt illi: Caesaris.
17
Respondens autem Jesus, dixit illis: Reddite igitur, quae sunt Caesaris, Caesari,
et, quae sunt Dei, Deo. Et mirabantur vehementer in responsum ejus.
18
Et venerunt ad eum Sadducei; qui dicunt, non esse resurrectionem: et interrogabant
eum, dicentes:
19
Magister, Moeses nobis scripsit, ut, si cujus frater decesserit, et habuerit uxorem
†, et filios non reliquerit, et accipiat frater uxorem ejus, et resuscitet semen fratri
suo.
20
Fuerunt ergo aput nos † septem fratres; et primus accepit uxorem, et mortuus est,
non relicto semine.
21
Et secundus accepit eam, et mortuus est; et non reliquid semen. Et tertius . . .
22
. . eam . . . vero et mulier defuncta est.
23
In resurrectione . . . erit uxor? septem enim eorum illam habuerunt uxorem.
24
Et respondens Jesus, ait illis: Nonne ideo erratis, non intellegentes Scripturas,
neque virtutem Dei? . . .
25
nubunt, neque nubuntur, sed erunt sicut Angeli in caelo †
26
De mortuis autem, quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum quomodo
dixerit illi: Deus Abraham, et Deus Isac, et Deus
27
Jacob? Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.
28
Et accedens † unus de Scribis, qui audierat illos conquirentes; et videns, quoniam
bene illis responderit, interrogabat eum, dicens: Magister †, quod est primum praeceptum?
29
Respondens autem Jesus, dixit ad eum: Omnium primum †: Audi Istrahel, Dominus Deus
noster †, unus
30
est; et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis
viribus tuis †, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.
31
Secundum simile † illi: Diliges proximum tuum, sicut te ipsum. Majus autem horum mandatum
non est.
32
Et ait illi Scriba: Bene dixisti Magister in veritatem, quod unus Deus: nec est alius,
praeter
33
illum, ita diligendus ex tote corde, et ex totis viribus †, et ex tota anima; et diligere
proximum, tamquam se ipsum: hoc majus est omnibus, quam holocaustomata, et sacrificia.
34
Videns autem Jesus, quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno
Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare quicquam,
35
Et respondens Jesus, docens in templo, dixit †: Quomodo dicunt Scribae, Christum esse
filium David?
36
ipse enim David in Spiritu sancto dicit: Dixit Dominus Domino meo, sede ad dextris
meis; donec ponam inimicos tuos, scabillum pedum tuorum.
37
Si ergo David dicit eum Dominum, quomodo † filius ejus est? et multa turba liventer
eum audiebant †.
38
Ad ille docens, dicebat eis: Videte † ab Scribis, qui volunt ambulare in stolis, et
salutationes † in
39
foro, et in primis cathedris sedere in Synagogis, et primos discubitos in conviviis;
40
qui devorant panem viduarum, et pupillorum †, sub optentu prolixae orationis: omnes
isti accipient prolixius judicium.
41
Jesus autem sedens contra gajofylacium, aspiciebat, quantae turbae jactabant aes in
gajofylacium; et multi divites jactabant multa.
42
Cum venisset autem una vidua †, misit aera minuta duo, quod est quadrans;
43
et convocans discipulos suos, ait illis: Amen dico vobis, quoniam vidua egena haec
plus omnibus misit † in gajofylacio
44
munus. Nam omnes ex eo, quod abundabat illis, miserunt; haec vero de pecunia sua,
omnia, quae habuit, misit, idest omnem victum suum.