Caput XIII.
1
Et, cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis ejus: Magister, aspice,
quales lapides, et qualis structura templi †!
2
Et respondens, ait illis †: Nonne videtis † omnia haec magna aedificia? Amen dico
vobis, quia † non relinquetur hic † lapis super lapidem, qui non destruatur; et in
triduo aliut resuscitetur sine manibus †.
3
Et cum sederet in montem † Oliveti contra templum, interrogabant eum seorsum Petrus,
et Jacobus, et Johannes, et Andreas, dicentes:
4
Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, cum haec omnia consummabuntur?
5
Et respondens Jesus, coepit dicere illis: Videte, ne, quis vos seducat;
6
multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego Christus †:et multos seducent.
7
Cum autem audieritis bella, et opiniones bellorum, ne timueritis; oportet enim haec
omnia fieri, sed nondum est finis.
8
Exsurget autem gens contra gentem, et regnum contra regnum, et erunt terraemota per
loca, et fames: initium dolorum. . .
19
erunt enim in diebus illis tribulationes tales, quales non fuerunt ab initio creaturae,
ex quo omnia condidit Deus, usque nunc, neque erunt
20
. . Et nisi brebiasset Dominus dies propter electos suos †, . . . fieret salva ulla
caro: sed propter electos, quos elegit, brebiabuntur dies illi.
21
Et tunc, si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus: vel †: Ecce illic: ne credideritis.
22
Exurgent enim pseudochristi, et pseudoprophetae; et dabunt signa, et ostenta, ad seducendos
homines, si fieri potest, etiam electos. Vos ergo
23
videte: ecce praedixi vobis omnia.
24
. . illis diebus post tribulationem . . .