IN LIBER DE MULIERE FORTI (Proverb. xxxi, 10-31. )

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVIl.

 CAPUT VIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 INDEX Locorum sacrae Scripturae, qui in Libro de muliere

 EX NOVO TESTAMENTO.

CAPUT I.

Mulierem fortem quis inveniet ?

Procul et de ultimis finibus pretium ejus. sig. 1

ALEPH AdminBookmark

Laudes Ecclesiae describit Salomon in figura mulieris fortis per viginti duo capitula secundum numerum litterarum hebraicarum : in quibus tali utitur metro, ut cujuslibet capituli sententiae littera sibi praescripta secundum interpretationem ejusdem litterae videatur alludere. Sirnile autem metrum fecit Jeremias in Threnis, plangendo incendium templi, et Jerusalem, sub quadruplici connexione litterarum,

Quia vero in. primo capitulo loquitur Salomon de inventione mulieris fortis, et inquisitione : quae inquisitio est in ten- tatione, ideo praescribitur huic capitulo haec littera, aleph AdminBookmark ,quae interpretatur

doctrina tentationum, vel mille : et si conjungantur ambae interpretationes, tunc idem est quod doctrina mille tentationum, Beatus autem. Hieronymus in quadam Glossa super Genesim dicit, quod " millenarius perfectus et quadra" tus est numerus : " intelligens hoc de perfectione cubi quadrati,id est, corporis: cujus quadratura est in longum, latum, et profundum. Est enim millenarii longitudo numerus decem qui a Philosophis radix appellatur. Latitudo autem hujus numeri habetur ex ductu longitudinis in seipsam, id est, si decies deceni accipiantur, hoc est, centum. Profunditas vero ejusdem numeri provenit ex ductu longitudinis in latitudinem, hoc est, sicut decem multiplicant centenarium : sic decies deceni decies. Et vult significare in hoc Salomon perfectam tentationem hujus mulieris secundum quadraturam quatuor affectionum naturalium, quae sunt scminarium omnis virtutis et omnis vitii.

|Spes, |Metus, "Maeror, |Gaudium. Tentatio autem est per probationem militiae in qua pugnamus contra diabolum, mundum, et carnem.

In hac enim militia vix fortis invenitur, et praecipue mulier : quia sicut dicit Salomon, Eccle. VII, 29 : Virum de mille umam reperi, mulierem ex omnibus non iuveni : intelligens hoc non de sexu, sed potius de resolutis in mollitiem concupiscentiae carnalis. De hac militia dicitur, Job, VII, 1 : Militia est vila hominis super terram. Per tale enim exercitium tentationuni probat Deus sanctos suos, et invenil illos dignos se, ut dicitur, Sapient. iii, 5.

Sententia versus sequ eritis hanc litteram colligitur in duobus, quorum unuin est interrogatio notans hujus mulieris, de qua loquitur, inquisitionem : ubi dicit :

Mulierum fortem quis inveniet ?

Secundum est laus alta mulieris iuventam : et haec habetur cum dicitur :

Procul ei de ultimis finibus pretium ejus.

In prima notantur quatuor. Primum est hoc quod quaeritur, quia mulier. Secundum est in qua dispositione quaeritur, quia fortis. Tertium est dignitas quaerentis, et hoc notatur per dictionem interrogativam, Quis. Quartum est inquisitionis diligentia, quae signatur cum dicitur, Inveniet,

Sed revertamur ad primum, considerantes quare Ecclesia, vel fidelis anima mulier sit appellata. Et hoc duobus modis investigare possumus. Uno modo per definitionem. Quia mulier est quae generat in soipsa ex semine alto-

rius : vir autem est qui generat in alia ex semine proprio : et hoc competit Ecclesiae, quae est uxor agni, ut dicitur Apoc. XXI, 9 : quae Ecclesia conceptum omnem, quem castis visceribus Deo producit non ex seipsa, sed ex semine gratiae Christi, viri sui, concipit : sicut dicit Apostolus, Il ad Corinth. III, 5 : Non quod suffidentes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis : sed suf fidentia nostra ex Deo est. Ad Galat. iii, 5 : Quis ergo tribuit vobis Spiritum, ei operatur virtuies in vobis ? Quasi diceret : Nemo nisi Ghristus. Joan. I, 16 : De plenitudine ejus, scilicet Christi, nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Et, Isa. XXVI, 17 et 18 : Sic facti surnus a facie tua, Domine. Concepimus, ct quasi parturivimus, et peperimus spiritum, ''salutis scilicet.

Secundo modo, Ecclesia et fidelis anima cognoscuntur esse mulier per instru menta membrorum quibus mulier a viro differt : quae sunt quatuor. Primum instrumentum estad scmen recipiendum. Secundum, ad semen conservandum et formandum in partum. Tertium est ministrativum materiae formandae in corpus embryonis. Quartum est instrumentum per quod educatur parvulus jam editus ad lucem. Primum dicitur semen, secundum matrix, tertium fons sanguhiis, quartum ubera.

| Zelus animarum,

Et haec spiri. . | Exhortatio, tualiter in Ee- " Pietas, clesia sunt

|Congratulatio.

Per zelum enim animarum primo Ecclesia concipit salutem conversorum.

Per exhortationem autem quasi quadam manu doctrinae format conceptum. Sed pietas, quae " est benevolentia in omnes

" imagine Dei insignitos, " ut dicit A11iustinus, materiam administrat, ne deficiat in formando, dum non quaerit quae illorum sunt quos generat, sed potius ipsos. Quartum vero, scilicet congratulatio, ex una parte sui tamquam ex uno ubere fundit Iac invitationis ad meliora, et ex alia parte tamquam ex alio ubere ministrat lac confortationis ad permanendum in eo quod jam accepit a Domino : secundum quod etiam duo nutrimentum lactis operatur in parvulo, scilicet incrementum in majus, et vitae perseverantiam.

Gantic. VII, 1 : Juncturae femorum iliorum sicut monilia, quae fabricata sunt manu orti ficis.

Et per femora intelligitur zelus animarum. " Monile autem, ut dicit Isido-" rus in libro de Etymologiis, dicitur a " monendo vel a muniendo. " Dabatur enim sponsis a sponso ut esset monimentum recordationis sponsi abeuntis. Et sic zelus est in Ecclesia, per quem jugem sponsi recordationem et amorem semper desideramus fructificare semen sponsi, recordantes ejus quod scribitur, Genes. XXXVIII, 7, et seq., de Her et Onan, filiis Juda, quorum unus nequam fuit, scilicet Her, non spargendo semen in vase proprio, et ideo interfectus est. Alter autem scilicet Onan, sciens non sibi nasci filios, semen fundebat in terram, et ideo etiam ipse interfectus est. Her quippe interpretatur consurgens confusio, et significat eos qui secundum magna sibi data non intendunt lucrum secundum zelum animarum, sed tur-. pem quaestum, adulierantes, sicut dicit Apostolus, verbum Dei . Onan autem interpretatur dolor gratiae, et significat vanos et in superbiam elatos, qui sibi ad. propriam laudem volunt nasci filios gratiae, non recipientes semen. in zelo animae, sed potius in. zelo vanitatis et laudis suae : praedicantes, juxta Apostolum, semetipsos et non Deum . Isti ambo interficiuntur a Domino : quia supplicio mortis aeternae condemnantur. Monile vero dictum a muniendo dabatur sponsis ad conclusionem sinus, ne adulter insereret manum in gremium pudoris. Et sic iterum zelus pudorem custodit animae sive Ecclesiae : secundum quod dicitur in Psal. lxviii, 10 : Zelus domus tuae eomedit me. Domus enim Dei anima fidelis est.

De matrice, quam supra diximus exhortationem esse; dicit Apostolus, ad Galat. IV, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Et nota quod duobus vitiis matricis praecipue impeditur partus : quorum unum est nimia lubricitas, ex qua fit quod semen non potest persistere. Alterum est nimia clausio impediens seminis ingressum.

Et sic est spiritualiter in. exhortationibus in verbo Domini : quia nimia loquacitas nimium fluens in semine frustratur a fructu, et ideo dicitur, Levit. xv, 2 et seq. : Vir, qui patitur fluxum seminis, immundus erit. Et dune judicabitur huic vitio subjacerc, cum per singula momenta adhaeserit carni ejus, atque conor everit foedus humor. Omne stratum, in quo dormierit, immundum erit, et ubicumque sederit. Foedus humor seminalis est sermo non competens tempori, nec his qui audiunt. Stratum autem in quo dormit, est hoc in quo per delectationem mentis quiescit, et hoc est peccatum et scurrilitas.

Conclusio vero sive clausio matricis est quando verbum exhortationis, quod multis prodesse poterat, damnabili tegitur silentio, sicut dicitur,Ezechiel, iii, 17 et seq. : Fili hominis, speculatorem dedi ie domui Israel: et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me.

Si dicente me ad impium : Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia, et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris impio, et iiie non fuerit conversus ab impietate sua, et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur : tu autem animam iiiam liberasti, Sed ei si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo : ipse morietur quia non annuntiasti ei: in peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiae ejus quas fecit, sanguinem vero ejus de manu tua requiram. Si autem tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam iuam liberasti.

Tertium quo differt mulier a viro est fons sanguinis, quem supra diximus esse pietatem, prout pietas dicitur " bene-" volentia in omnes imagine Dei insigni-" tos : " quia sic est unum de donisSpiritussancti,sicut dicit Au.gustinus.Et existo fonte egreditur verbum manans sanguinem dilectionis proximi, per quam fortis mulier abundat in omnibus quae exiguntur ad formationem parvulorum in Christo : quod notatur in verbo Apostoli, ubi dicit, Il ad Corinth. v, 13 et 14: Sive mente excedimus, Deo : sive sobrii sumus, vobis : charitas enim Christi urget nos, hoc est, quidquid in contemplatione haurimus mente Deo excedendo, et quidquid in sobrietate actionis onerari

x possumus, totum facimus vobis : et hoc ideo quia charitas Christi urget nos. Sicut enim abundantia sanguinis urget in appetitum generationis, sic abundantia

chaiitatis urget in desiderium generationis spiritualis. Et ideo, II. ad. Corinth. VI, 11 et 12 : Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatumest. Non angustianini in nobis. Quasi diceret : Os pietatis amplum est ad vos, et cor charitatis ad vos latum est et abundans, nihil in nobis angustum et arctum

potestis experiri, quo minus fecerim in formatione omnium vestrum in Christo. Et hoc est quod dicit in Actibus, xx, 26 et 27 : Contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium vestrum. Non enim subterfugi quominus annuntiarem vobis omne consilium Dei. Et nota quod dicitur in libro de Animalibus, quod " sanguis menstruus juvenum mu-" lierum albus est semper. " Antiquis autem mulieribus desinunt muliebria, sicut dicitur, Genes. XVIII, 11, quod desierant Sarae fieri muliebria. Et sic duo spiritualiter corrumpunt fontem sanguinis a proprio colore qui est rubor procedens a flamma ignis dilectionis Dei : quorum unum est dissolutio juvenilis, et alterum cupiditas. faciens refrigescere charitatem. De primo dicitur, Jerem. XXXI, 19 : Confusus sum, et erubui, quoniam suslinui opprobrium adolescenliae meae. De secundo dicitur, Matth, XXIV, 12 : Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum.

Quartum vero, quod est ad. nutriendum parvulos jam natos in Christo, diximus esse congratulationem habentem duas mammillas : ex quarum una, scilicet invitationis ad. meliora, fundit fortis mulier lac profectus spiritualis : ex. altera autem, scilicet confortationis, fundit lac perseverantiae in hono quod accepit . Et hoc est quod dicit Apostolus, I ad Corinth, III, 1 et 2 : Tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam. Et in Cantic. IV, 11 : Mel ei lac sub lingua tua. Quod glossat Psalmista, dicens : Diffusa est gratia in labiis tuis, etc. .

Et sic habetur quare mulier dicatur Ecclesia, vel fidelis anima.

sig. 2

Secundum est dispositio in qua quaeritur mulier, et haec est fortitudo quae notatur cum dicitur, " Fortem. "

Dicitur autem mulier haec fortis propter duo in quibus omnis attenditur fortitudo. Unum est difficultas actus et operationis ejus. Alterum est altitudo roboris ejus in vincendo quaeque fortissima.

Primum horum est in tribus, scilicot in hoc quod aggreditur difficilia. Secundum, in hoc quod sustinet, Tertium, in hoc quod non deficit in perferendo utrumque.

Primum horum est quia aggreditur fortissime tentationes hostis. Et de hoc habetur in Job, iii, 8, ubi dicit : Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan. Leviathan interpretatur additamentum eorum, et signat diabolum, qui suadet damnationem hominum. Hunc aggreditur suscitando contra se fortis mulier, quando per opera virtutum diabolum ad certamen invitat tentationum. Et hoc est quod dicitur in Genes. III, 15 : Ipsa conteret caput tuum, quia terribilis est serpcns in capite. Fortitudo hujus pugnae significata est in Genes.XXXII,26 et seq., in lucta Jacob cum Angelo, in qua tria occurrunt Jacob, scilicet quod benedictus est ab Angelo, et quod confortatus est contra fratrem. Dixit enim : Si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis ? Et quod confregit nervum femoris ejus. Quae signant tria quae conveniunt ei qui fortiter aggreditur pugnaui spiritualem. Ille enim benedictionem gratiae accipit contra diabolum, et robur virtutum accipit contra mundum, insuper emarcescit concupiscentia femoris, quia femur locus delectationis est.

Secundum quod est in actu fortitudi- nis, est fortiter sustinere adversa : quia, sicut dicit Apostoius, il ad Timoth. III, 12 : Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur, Sic fortis fuit illa mulier de qua legitur, II Machab.VII , 20 et seq. : Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quae pereuntes sepiem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat, propier spem quam in Deum habebat: singulos illorum hortabatur voce patria fortiter, repleta sapientia : et foemineae cogitationi masculinum animum inserens, etc. Sic etiam fortis fuit filius ejus ibidem,qui tertio illuditur, de quo dicit Scriptura, ejusdem capituli, v. 10 et seq., quod linguam postulatus cito protulit, et manus constanter extendit, et cum fiducia ait : E caelo ista possideo, sed propier Dei leges nunc haec ipsa despicio, quoniam ab ipso me ea recepturum spero : ita ut rex, et qui cum ipso, erant, mirarentur adolesceniis animum, quod tamquam nihilum duceret cruciatus.

Tertium est longanimiter perseverare in utrisque. De quo dicitur, Isa, xl, 29 et seq. : Qui dat lasso virtutem, et hi qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat. Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes, id est, pueriliter viventes., hoc est, juvonilia sequentes, in infirmitate cadent, id est, in concupiscentia. Qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, volabunt et non deficient. Per mutationem autem hujus fortitudinis intelligit, quod semper novi sunt in fortitudine : sicut dicit Psal. lxxvi, 11 : Dixi: Nunc coepi.: haec mutatio dexterae Excelsi. Et hoc est quod sequitur, Isa. xl, 31 : Assument pennas sicut aquilae. Aquila enim dicitur renovare pennas ad primum robur. Unde dicitur in Psal. cu, 5 : Renovabitur ut aquilae juventus tua, hoc est, robur juventutis. Unde sequitur : Current, et non laborabunt. Current in strenuitate operis et passionis longanimiter sustinendo, et non laborabunt fortitudine laborem superantes, et volabunt velocitate desiderii

non deficientes: quia sciunt quod solus ille qui perseveraverit, salvus erit .

Altitudo autem roboris est in hoc quod, vixicit quinque fortissima.

| Deum,

| Regnum Dei, Vincit scilicet"Diabolum, |Regnum diaboli, |Proprium animuni. Deum vincit per charitatis affectum, regnum Dei per instantiam meriti, diabolum autem per abjectionem humilitatis, regnum diaboli per professionem voluntariae paupertatis, et proprium animum per tranquillitatem patientiae et mansuetudinis.

De primo horum dicitur, Gantic. VIII2 : Apprehendam te, et ducam in domum matris meae : ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum. Apprehensio est retentio Dei per affectum charitatis. Et ideo quasi passus violentiam ducitur in domum matris, hoc est, in carnem, quam habemus ex prima matre Eva. Similiter ducitur in cubiculum genitricis , hoc est, in conscientiae secretum, quae cubile est genitricis gratiae : ut ibi ab anima adstringatur amplexibus castis, et perfruatur osculis, non in conjunctione labiorum carnis, sed in conjunctione animorum, secundum quod dicit Apostolus, I ad Corinth. VI, 17 : Qui adhaeret Domino, unus spiritus est, scilicet cum eo. Et ideo sequitur : Ibi me docebis, quia quando dilectus interius in mente dulci quodam amoris vinculo constringitur, mox etiam intellectus ad doctrinam veritatis aperitur, secundum quod dicitur in Evangelio Joan. XVI, 13 : Cum venerit ille Spiritus veritatis, do-cebit vos omnem veriiaiem. Et, I Joan. II, 20 : Vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia, Vinum vcro conditum ibidem sponso propinatur in gaudio sancti Spiritus dulcorato, et odorifero facto condimento omnium virtutum, secundum quod dicitur in Psal. lxxv, 11 : Cogitatio hominis confitebitur tibi. Mustum autem malorum granatorum est conceptum nimium desiderium bulliens ad beatitudinem Sanctorum : quia in malogranato grana cellis propriis distincta sunt, sicut Sancti in aeterna beatitudine distinguunt per differentias praemiorum, secundum quod dicitur in Psal. cxlix, 5 : Exaltabunt Sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis, etc. Et ipse Dominus in Evangelio Joan. XIV, 2 : In domo Patris mei mansiones multae sunt.

De victoria super regnum Dei habetur, Matthaei, XI, 12 : A diebus Joannis Baptislae iisque nunc, regnum coelorum vim patitur : et violenti rapiunt illud. Et, Matth. VII, 14, quod angusla porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam ! Et ideo dicit alibi, Luc. XIII, 24 : Contendite intrare per angustam portam . ''Quia violentia et fortitudo necessaria est ad regnum coelorum.

De fortitudine diaboli qui vincitur etiam a forti muliere dicitur, Matth. XII, 29 : Quomodo potest quisquam, intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem ? ei tunc domum illius diripiet. Fortis diabolus est, domus ejus cor peccatoris est, et vasa ejus peccata sunt. Sed fortis mulier alligat eum vinculis gratiae sacramentorum : et vasa ejus, hoc est, peccata diripiet per gratiam virtutum. De hac etiam fortitudine dicitur, Job, xlI, 24 : Non est super terram potestas, quae comparefur ei, scilicet Leviathan, qui factus est ut nullum timeret. Et vis est in hoc quod dicit super terram : quia potestas et fortitudo mulieris hujus non. est de terra, sed de coelo.

Regnum autem diaboli est in specta-

culis et pompis et divitiis hujus mundi : quae omnia mulier fortis vincit per voluntariam paupertatem, secundum quod dicitur in Evangelio Joan, XVI, 33 : Confidite, ego vici mundum. Et alibi, in joan. XIV, 30 : Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Et in Matth. IV, 5 et seq., cum diabolus assumeret Jesum in montem excelsum valde et ostenderet ei omnia regna mundi et gloriam ejus, et diceret quod omnia sifai daret si cadens per avaritiam, adoraret eum : respondit Jesus : Vade, Saiana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

Quinto etiam per mansuetudinem et patientiam vincit proprium animum, secundum quod dicitur, Matth. v, 4 : Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Quia nulli terram suae naturae ad nutum possident nisi mansueti et patientes, secundum quod dicit Dominus, Luc. XXI, 19 : In patientia vestra possidebitis animas veslras. Et Salomon, Proverb. XVI, 32 : Qui dominatur animo suo, fortior est expugnatore urbium,

Istis igitur modis habetur quare dicatur fortis mulier.

sig. 3

Sequitur considerare dignitatem quaerentis, quae importatur per hanc dictionem, " Quis. "

Dicit enim Beatus Hieronymus, quod in sacra Scriptura haec dictio, " Quis, " quandoque notat impossibilitatem , ut in Isa. LIII, 8 : Generationem ejus quisenarrabit ? secundum quod de aeterna generatione intelligitur : de qua dicit Ambrosius, quod " silet vox, non homi-" nis tantum, sed etiam Angelorum. "

Quandoque notat difficultatem, ut patet, Eccli, XXXI, 8 et 9 : Beatus dives qui inventus est sine macula, ei qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris ! Quis est hic ? et laudabimus eum. Quasi dicat : Difficulter invenitur. Et ita sumitur hic, Quis : quia difficile fuit habere inventorem hujus mulieris. Quia, sicut dicit Anselmus in libro Cur Deus homo : " Duo exigun-" tur ad hoc quod homo perditus inve-" niatur ad salutem, scilicet quod ille " satisfaciat qui debet et tenetur satisfa-" cere, et hic non est nisi homo : quia " non peccavit nisi homo. Et quod ille " satisfaciat qui potest satisfacere, et " hic non est nisi Deus. Creatura enim " quae totum quod est et potest et ope-" ratur, pro seipsa debet suo Creatori " satisfacere : pro homine satisfacere " non potest. Sed Deus, qui nulli alice quid debet, pro se si satisfacit, pro alio " satisfacit. Et ideo eum qui invenit mu-" Herem per satisfactionem oportuit esse " Deum et hominem : ut deberet in " quantum homo, et posset in quantum. " Deus. " Ideo, in Isa. VII, 14, dicitur : Vocabis nomen ejus Emmanuel, hoc est, Nobiscum Deus , hoc est, cum na- tura nostra Deus. Et Job,XXXIII,23 et 24 : Si fuerit pro eo, idest, pro homine, Angelus loquens, unus de millibus, ut annuniiet hominis aequitatem, miserebitur ejus, et dicet : Libera eum, ut non descendat in corruptionem : inveni in quo ei propitier. Et debet littera sic punctuari : Si Angelus existens unus de millibus fuerit loquens pro eo verba redemptionis, miserebitur ejus, hoc est, hominis Deus. Et vocat Angelum Christum missum in mundum, qui secundum Septuaginta interpretes, in Isa. IX, 6,vo- catur " magni consilii Angelus . " Ghristus autem secundum aeternam generationem est prima imago et similitudo Patris. Homo autem ultima creatura Dei, est etiam similitudo ct imago Dei. Dude Dous homo est quodammodo unum de duobus similibus et duabus imaginibus, scilicet, homine et Filio Dei. Et iste solus loqui poterat pro nobis redemptionem. Unde etiam dicit in fine Apocal. XXII, 13 : Ego sum Alpha et Omega, principium et finis. Principium per divinitatem, et finis per humanitatem : quia finis creaturarum est homo ultimo creatus.

Et sic habetur dignitas quaerentis.

sig. 4

Scquitur de diligentia inquisitionis, quae notatur per hoc quod dicit, " Inveniet. "

Quatuor autem. modis aliquid quaeritur, et invenitur. Primo, quando non perditum per inquisitionem invenitur : sicut in Genes. XXXVI, 24, quod Ana invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinas Sebeon, patris sui. Quandoque invenitur quod perditum recuperatur : sicut habetur in I Reg. IX, 20, quod inventae sunt asinae Cis, patris Saul. Quandoque invenire, idem est quod per studium in alicujus ignoti notitiam pervenire, secundum quod dicitur in Jerem. xv, 16 : Inventi sunt sermones tui, et comedi eos. Quarto modo invenitur quasi per fortunam id quod non quaeritur, secundum quod habetur, Isa. lxv, 1 : Invenerunt qui non quaesierunt me. Omnibus his modis iuventa est fortis mulier per opus redemptionis, Invenili autem mulieris est, quia facit eam

Ghristus invonire quando invenit in. ea salutem.

Et primo modo iuventa est ad resurrectionem, quia resurrectionem nos perdidimus in Adam. Si enim ipse non peccasset, non rcsurgeremus, quia non, moreremur : et de hoc habetur, Deuter. XXXII, 10 : Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, el vastae solitudinis. Deserta terra est terrena earo necessitati mortis addicta adhuc vivens. Locus horroris est corpus mortuum horrore putredinis faetorem de se generans. Sed vasta solitudo quando jam est in cineribus, et ibi invenit nos ad insurrectionem.

Secundo modo invenit nos ad redemptionem : sicut habetur in tribus parabolis, Luc. xv, quarum prima est de habente eentum oves, quarum una est perdita, et dimittuntur nonaginta novem in deserto, ut quaeratur et invematur una perdita, quae significat hominem. Secunda parabola est de muliere habente drachmas decem, quarum unam perditam quaerit, et invenit accendendo lucernam, et everrendo domum. Tertia est de filio prodigo, qui mortuus erat, et revixit: perierat, ei inventus est, a patre scilicet.

Tertio modo inventionis invenit nos Deus ad gratiam meriti, non ita quod ante nesciret nos scientia intelligentiae, sed ante nescivit nos scientia approbationis : sicut ipse dicit, Luc. XIII, 27, de quibusdam. : Nescio vos...: discedite a me, operarii iniquitatis . Et de hoc modo inventionis habetur in Psal. lxxxviii, 21, ubi dicit : Inveni David servum meum : oleo sancio meo unxi eum, hoc est, inveni David ad servitium meum : et ut hoc adimplcre posset, unxi eum oleo gratiae meae.

Quarto modo non invenit nos Deus nisi reputatione sua : quia magnopere reputat se felicem, quando invenit nos.

Hoc signatum est in Genes. XXVII, 20, ubi Isaac benedictionem dedit filio suo Jacob propter venationem allatam sibi, talem faciens ei quaestionem: Quo modo, inquit, tam dio invenire potuisti, fili mi? Et ille respondit: Voluntas Dei fuit ut dio occurreret mihi quod volcbam. Isaac significat Deum Patrem, cujus oculi caligantes Prophetae sunt, quia tenebrosa aqua est in nubibus aeris , hoc est, doctrina voritatis in Prophetis, Major autem filius ejus, primus Adam cui praecepit ut ferret sibi de venatione cibos captos in pharetra et arcu, hoc est, in ingenio et vcrbo. Sed ille ivit insequi silvestria, id est, lucra mundana. Minor autem filius ejus, secundus Adam est, hoc est, Christus homo, qui ad praeceptum matris, quae misericordia est, quae etiam fecit eum incarnari, ivit ad vicinos greges pecorum, apporfansin. de duos hoedos, hoc est, corpus et animam peccatorum: reputans se felicem quod cito invenit quod quaerebat. Et per hoc subripuit benedictionem Adam: quia gratiam, quam in Adam haereditario quasi jure debebamus possidere, ut et ipsum tamquam patrem gratiae benediceremus, per Adam amisimus: sed per Christum ad. eamdem inventi sumus, et ideo ipsum benedictione gratiarum actionis benedicimus.

Sed. notandum est, quod ad duo praecipue Deus quaerit, et invenit mulierem fortem: et ad duo quaeritur etinvenitur.

Quaerit enim Deus eam primo ad gratiam: et hoc signatum est in Genes. XXXVII, 14 et seq, ubi Joseph quaesivit fratres suos, et invenit eos in Dothain, quod interpretatur suffidentia defectionis, et significat statum peccati, ubi verus Joseph Christus quatuor patitur a fratribus suis, hoc est, ab hominibus: primo exprobrationem, secundo denudationem tunicae talaris et polymitae, tertio projectionem in cisternam, quar- to venditionem Ismaelitis euntibus in

aegyptum. Et sic quatuor peccator infert Christo spiritualiter. Per ingratitudinem enim facit contumeliam Spiritui sancto: sicut dicit Apostolus, ad Hebr. x, 28 et 29: Irritam quis faciens lcqem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testam enti pollutum duxerit, in quo sandificatus est, ei Spiritui gratiae contumeliam fecerit ? Tunica polymita est vestis virtutum picta varietate diversarum virtutum, et talaris quod ita longa sit ut etiam corpus totum vestiat decore honestatis. Et haec tingitur a peccatore sanguine haedi, id est, inquinatione peccati. Per haedum enim peccator significatur, et per sanguinem peccatum: ut habetur, Matth. xxv, 33, quod judex statuet oves a dextris suis, haedos autem a sinisiris. Tertio, projicitur in cisternam, quando delectatio spiritualis conlimitatur in carnalem. Spiritus enim fundit ut fons aquam refrigerii, secundum quod dicitur in Psal. xxxv, 10: Domine, apud te est fons vitae, etc. Ca ro autem videtur quidem continere delectationis refrigerium: sed tamquam ex cistema dissipata effluit statim per rimas miseriae in doloribus et tristitiis, secundum quod conqueritur Dominus in Jerem. II, 12 et 13: Obstupescite, coeli, super hoc: et portae ejus, desolamini vehementer. Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, ei foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valcnt aquas, Caeli sunt Angeli, et portae eoeli homines sancti, per quorum exempla intramus in caelos, quos vocat Deus in admirationem et abominationem facti hujus. Quarto, venditur negotiatoribus aegypti: et hoc fit quando iugerum gratiae postponitur, et ad lucrum mundi hujus mens anxiatur: sicut

Judas qui pretium universitatis vendidit pro pretio triginta denariorum.

Ibi ergo Ghristus iavenit mulierem, quaerens eam ad gratiani.

Secundo, quaerit et invenit eam ad fidelitatem, per tentationes : ut habetur,

Sapient, iii, 5 et 6 : Deus tentavit suos, et invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos. Et hoc signatum est in Genes, XXII, 1 et seq., ubi Deus tentavit Abraham ut immolaret filium, ponens eum nobis in exemplum fidelitatis. Et in Evangelio Matth. XXIV, 45 et seq.: Quis, putas, cst fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam, ut det illis eibum in tempore ? Beatus ille servus, quem cum vcnerit Dominus ejus, invenerit sic facientem. Amen dico vohis, quoniam, super omnia bona sua constituet eum.

Mulier etiam quaerit Deum ad duo, scilicet ad adjutorium, et ad amplexum.

Ad adjutorium in tentationibus : et de hoc loquitur Psal. CIV, 4 : Quaerite Dominum, et confirmamini : quaerite faciem ejus semper. Et, Isa. lv, 6 : Quaerite Dominum, dum inveniri potest : invocate eum, dum prope est.

Ad amplexum autem quaerit eum in devotione. De hoc habetur, Cantic. iii, 1 et 2 : In lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea : quaesivi illum, et non inveni. Surgarn, et circuibo civitatem : per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea, etc. Et infra, v. 4 :Termi eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genitricis meae. Lectulus est quies contemplationis : noctes vero obscuritates considerationum : quia, sicut dicit Apostolus, Il ad Corinth. v, 7 : Per fidem ambularnusj et non per speciem. Fidei autem visio per speculum et in aenigmate est : quia, ut dicitur in libro

Sapient. IX, 15 : Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. In his noctibus quaeritur sponsus ad amplexum, et non invenitur : quia non exhibet se ut sponsum, sed potius ut peregrinum. Et hoc conqueritur Jeremias, XIV, 8, dicens ad Dominum : Quare quasi colonus futurus es in terra, el quasi viator declinans ad manendum ? Surgit ergo sponsa elevando mentis intuitum ab omni sollicitudine corporis ad contemplationem aeternorum, et circuit vicos, hoc est, dispositiones Sanctorum in praemiis aeterais, et plateas, hoc est, latitudines Angelorum in hierarchiis coelestibus : platea enim dicitur a AdminBookmark Graece quod latine latum sonat : quaerens si dilectum aniniae suae viderint : quod nihil aliud est quam consideratione gloriae Sanctorum, quasi quadam manuductione instrumenti ad lucem inaccessibilem quam Deus inhabitat, obtutum mentis elevare. Et ideo eos qui sic eam instruunt, vocat vigiles qui custodiunt civitatem : signans Angelos deputandos ad custodiam Ecclesiae, quae est civitas Jerusalem eoelestis. Illi enim purgant animas quo liberius possint contemplari lumen incircumscriptum.Et hoc est quod dicitur, Isa. VI, 6: Volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari : et tetigit os meum, et dixii : Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur. Calculus est ignita veritas. Forceps a duobus brachiis stringens colligatis, est consideratio unum brachium habens fidem, et alterum intellectum connexa sibi invicem clavo reveiationis divinae. Altare est altitudo aeternae beatitudinis ut sic per ministerium et illuminationem angelicam tangatur os cordis et animae, et duo labia ejus, scilicet rationis et voluntatis : et mundatur cor ab iniquitate, quae est curvitas desiderii per appetitum terrenorum, et appetitum operationis pravae : ut sit una de his de

quibus Dominus dicit, Matth. v, 8 : Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.

Quod autem scquitur, Cantic. iii, 4 :

Paululum cum pertransissem, etc. Hoc est, quod beatitudo Dei non videtur nisi super omne quod creatum est, ut elevetur consideratio montis I et ibi inventus tenetur per orationis instantiam, et non dimittetur etiamsi fingat velle longius ire per fervorem devotionis, donec introducatur in domum cordis, quae est domus matris sapientiae, et in cubiculum conscientiae, ubi habitat genitrix omnis boni, scilicet gratia.

sig. 5

Sequitur de laude alta mulieris iuventae, quae continetur in his :

Procul et de ultimi finibus pretium ejus.

| Tempore,

| Distantia naturae,

Estautem qua-

"Elongatione a conui- tu or modis pro- | tione humana,

| Latitudine eorum in

|quibus est pretium.

Tempore dupliciter, scilicet quantum ad finem mundi, quando dabitur pretium quoad corpus in resurrectione : et de hoc habetur in Ecclesiaste, XI, 1 : Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post multa tempora invenies illum, Similiter procul est quantum ad. tempus quod praedestinavit Deus, quia pretium redemptionis misit Deus in novissimis diebus. Et idco etiam iliud tempus dicitur plenitudo temporis. Ad Galat. IV, 4 et 5, ubi sic dicit Apostolus : At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum facium ex muliere, factum sub lege : ut eos qui sub lege erant, re-dimeret. Et de isto procul quantum ad utrumque horum, in libro Numer. XXIV,

23 : Heu ! quis viciurus est, quando ista faciei Deus? Quasi diceret : Procul est a nobis tempus illud. Et, Habac. ii,2 et 3 : Scribe nisum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum. Quia adhuc visus procul: ei apparebit in finem, et non mentietur : si moram fecerit, exspecta illum, quia Demens veniet, et non tardabit. Et vocat visum revelationem sibi ostensam a Domino de pretio redemptionis, et pretio glorificationis.

Est etiam procul in natura, quod patet. Quia pretium mulieris Deus est, qui principium omnium est : mulier autem finis omnium creaturarum est : et finis et principium in natura maxime procul sunt. Et hocest quod dicitur in Ecclesiastico, XXIV, 44 : Doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum. Doctrina quae est quasi anteluccmum, est doctrina creationis quam ostendit Deus in creaturis. Sed enarrata est usque ad hominem, quia " homo distat per gradus omnium en-" tium," ut dicit Gregorius. Est enim cum lapidibus, et vivit cum arboribus, sentit cum animalibus, et ratiocinatur cum Angelis. Similiter, Isa. lv, 9 : Quia sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a, viis vastris, et cogitationes meae a cogitationibus vesiris, Coeluni primum estin loco, et terra ultimum : et sic Deus primum est in natura, et homo ultimum. Et hoc bene signatum est, Genes. XXIV, 63, ubi dicitur quod Isaac elevatis oculis procul vidit venientes camelos in quibus adducebatur Rebecca . Isaac Filius Dei est. Rebecca autem Ecclesia : quia Rebecca interpretatur quae multum accepit, ''et signat Ecclesiam quae accipit omnia charismata gratiaram. Cameli autem in quibus venit, propter gibbositatem signant earnem quae gibbosa est, propter mortalitatem et infirmitatem in quam cecidimus. Et

dicit procul eam videre Isaac propter distantiam dignitatis naturae suae a natura nostra. Et hoc est etiam quod dicitur, Exod. xx, 18 : Cunctus populus videbat voces ei lampades, et sonitum buccinae montemque fumantem, : et perterriti ae pavore concussl, stet erunt procul. Mons eminentia divinae naturae est. Fumus autem evaporatio creaturae est ab ipsa, non. de essentia quidem, sed de vohmtate, quia dicit Damascenus, quod " creatura est opus voluntatis existens : " voces autem sunt praecepta et mandata legis. Et buccinae sunt voces Prophetarum quibus cognoscimus elongationem et altitudinem divinae naturae, et admiratione concussi cognoscimus nos procul stare ab ipso qui pretium nostrum est.

Tertio modo est procul elongatione a nostra cognitione, quia parum de ipso cognoscimus : sicut dicitur, Job. XXXVI, 25 et 26 : Omnes homines vident eum, uniisquisque intuetur procul. Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram : numerus annorum ejus inaestimabilis, supple, est. Et hoc signatum est, Genes. XXII, 4, ubi dicitur, quod die tertio Abraham vidit procul locum qui dicebatur mons visionis. Tres enim dies sunt tres illuminationes divinae quibus cognoscimus Deum. Prima est per vestigium, quando scilicet cognoscimus eum per creaturas irrationales. Secunda est per imaginem, quando cognoscimus eum per rationales creaturas. Et tertia est quando cognoscimus eum in seipso, et tunc videmus procul et ideo obscure.

Quarto modo procul est quantum ad latitudinem pretii : quia Deus, qui pretium nostrum est, ubique est. Et de hoc dicitur, Josue, I, 3 et 4 : Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi. A deserto ei Libano usque ad fluvium magnum Euphraten,omnis terra Hethaeorumusque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vester. Desertum dicitur mundus, eo quod non habitatur, sed potius transit. Libanus dicitur congregatio Sanctorum in patria : quia Libanus interpretatur candidatio, et Sancti candidati erunt utraquestola, corporis et animae scilicet. Fluvius autem magnus Euphrates, qui interpretatur crescens vel frugifer, signat gloriam hominis Christi, qui crevit et fructificavit ad gloriam ommium Sanctorum. Terra vero Hethaeorum infernus est damnatorum,quia Hethaei for-midantes interpretantur. Sed mare Magnum est profunditas amaritudinis daemonum. Locus autem occasus solis est habitatio eorum qui. in originali peccato defuncti sunt, quia illis non oritur lumen visionis Dei. Et sic quocumque ponant vestigium considerationis suae, haben pretium dum gaudent de justitia puniente reprobos, et remunerante pios.

De ultimis autem | Naturae, finibus est tribus mo- |Animae,

dis, scilicet, | Beatitudinis.

Ultimi fines naturae sunt divinitas et humanitas, ut dictum est : quia ex parte principii ultra divinitatem non est procedere : ex parte autem creaturae non est procedere ultra humanitatem. Et hoc est quod dicitur, Sapient. VIII, 1, quod attingit a fine usque ad finem fortiter, ei disponit omnia suaviter. Primum quoad incarnationem, secundum quoad glorificationem intelligitur. Et ideo dicitur, Joan. x, 9 : Ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Secundum Augustinum : " Intus scilicet ingredietur et in" veniet pascua fruitionis in Salvatoris " divinitate : et foras egredietur, et in" veniet pascua fruitionis in humanitate."

Fines animae sunt duo, scilicet summa veritas quae est finis intellectus, et summa bonitas quae est finis affectus. Et de hoc loquitur, lsa. lviii, 11 : Implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua, liberabit. Anima enim quoad intellectum splendore veritatis impletur :

et robur ipsius affectus est summa bonitas, per cujus influxum ab omni miseria liberabitur. De hoc eodem habetur, Joan. I, 14: Vidirnus gloriam ejus, gloriam, quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis: gratiae quoad bonitatem affectus, veritatis quoad illustrationem intellectus.

| In veritate boni quod Finis beatitu- | est beatitudo, dinis est in tri- " In universalitate ejusbus, scilicet, | dem,

| In indeficientia. De primo, dicitur in Evangelio Luc. XVIII, 19: Nemo bonus nisi soIus Deus. De universalitate dicitur, Sapient. VII, 11: Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa. Et Boetius: " Beatitudo est " status omnium bonorum aggregatione " perfectus . "

De indeficientia habetur, Apoc. XXI, 4: Mors ultra non erit, neque luctus, neque clarnor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.

In his tribus finibus beatitudinis, scilicet in vero bono, in universali, et indeficienti, est gaudium plenum, de quo dicit Dominus, Joan. XVI, 24: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.

Pretium etiam quod procul et de ultimis finibus est, triplex est, scilicet, | Redemptionis,

Pretium " Regni, | Coronae. De pretio redemptionis habetur, Matth. XXVII, 9 et 10: Accepjerunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunl a filiis Israel. Et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. Pretium, appreciati est pretium Judae, qui appretiatus est a filiis Israel ut traderet Dominum: et hoc pretium da- tum est in agrum figuli redimendum. Ager figuli est humana natura de qua finxit nos Deus. Et de hoc habetur, Zachariae, XI, 12 et 13: Appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Et dixit Dominus ad me: Projice illud ad statuarium, decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et projeci illos in domum Domini, ad statuarius. Statuarius faciens imaginem decoris Deus est, triginta argentei pretium universitatis, domus Domini Ecclesia. Projecimus ergo triginta argenteos in domum Domini ad redemptionem nostram, quando pretium universitatis in Ecclesia oblatum est Deo ad redemptionem fidelium: sicut dicitur in Psalmo CXXIX, 7: Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Et alibi, in Psal. cx, 9: Redemptionem misit Dominus populo suo: mandavit in aelernum testamentum suum.

Pretium autem regni est denarius diurnus qui datur laborantibus in vinea: de quo habetur, Matth, xx, 2, quod conventione facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. Et post laborem diei, id est meritum vitae, acceperunt singulos denarios , id est, regnum caelorum. De hoc eodem habetur in Psal. CXXVI, 2 et 3: Cum dederit dilectis suis somnum, scilicet, post mortem, ecce haereditas Domini, filii merces, hoc est merces quae debetur Filio: et haec merces est fructus ventris, scilicet Virginis, id est, Christus qui est merces et beatitudo nostra.

De pretio coronae habetur, I ad Corinth, IX, 24, ubi sic dicit Apostolus: Ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium. Bravium autem est corona currentis vel agonizantis: et ideo sequitur, v. 25: Omnis qui in agone contendit, ab orn-nibus se abstinet : et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos mitem incorruptam. Item, in. Isaia, XXVIII, 5 : Erit Dominus exercituum corona gloriae, et sertum exsultationis^ residuo populi sui. Et, II ad Timotli. IV, 7 et8 :

Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita estlmihi corona justitiae, quam redde t mihi Dominus in illa die justus judex : non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus.