IN LIBER DE MULIERE FORTI (Proverb. xxxi, 10-31. )
Confidit in ea cor piri sui, et spoliis non indigebit.
sig. 1
BETH
AdminBookmark
Beth praescribitur secundo capitulo. Et est secunda littera Hebraeorum. Describitur duobus modis Beth, scilicet, per d, et per ih in fine. Primo modo scriptum interpretatur filia vel mensura. Secundo modo, interpretatur domus vel habitaculum.
Quantum ad primam interpretationem notantur ibi tria,. scilicet regimen quo regitur iilia a patre suo ad diligendum sponsum, mensura amoris illius, et castitas.
De primo habetur in Psal. xliv, 11 : Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam : et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Et concupiscet rex decorem tuum.
De secundo habetur, Deuteron. VI, 5 : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et, ex tota anirna tua, et ex fota fortitudine tua. Ex toto corde, in omnibus quae potest appetere cor, nihil ei aequiparetur vel comparetur : quia ille qui incomparabiliter excedit omnia in amore cordis nostri nulli debet comparari. Ex tota autem anima diligitur, quando propter desiderium voluntatis
continuo pendens ad ipsum in cogitatu animi nihil praeter dilectum versatur. Sed ex tota fortitudine, vel omnibus viribus tunc diligitur, quando cogitatus et desiderium in strenuitate operis monstrantur. Et sic patet quod mensura dilectionis est non habere mensuram.
Castitas autem amoris notatur in hoc quod sponsa dicitur filia patris sponsi : et ideo etiam ipsa sponsa sponsum vocat fratrem in affectu dilectionis, sic loquens ad ipsum, Gantic. VIII, 1 : Quis mihi det le, fratrem meum, sugentem libera matris meai, ut inveniam ie foris, et deosculer ie, et jam me nemo despiciat? Mater sponsae sapientia ingenita est, cujus ubera, scilicet intelligentiae et saporis spiritus suxit Ghristus per unionem ad sapientiam non ingenitam, sed increatam : ex intelligentiae ubere sugens lac veritatis, sed ex altero ubere, scilicet saporis spiritus, sugit lac bonitatis, qua nos redemit. Sponsa etiam ex eisdem uberibus pro modulo suo idem lac sugit. Quia secundum intellectum illustratur candore lactis divinitatis, et secundum affectum quasi quadam esca liquente reficitur dulcedine bonitatis.
Duo enim sunt in lacte, scilicet candor, et esca liquens. Ideo etiam e converso sponsus sponsam vocat sororem, Cantic. v, 2, sic dicens : Aperi mihi, soror mea, arnica mea, columba mea, immaculata mea. Dicit, Aperi mihi, desiderans cor aperiri per desiderii dilatationem. Sed sororem vocat propter castitatem amplexuum : amicam autem propter conformitatem bonitatis : eolumbam vero propter simplicitatem et immunitatem felleae amaritudinis in appetitu : quia secundum Platonem, " appetitus in hepate est, in " quo columba felle carct. " Sed immaculatam dicit propter innocentiam actionis.
Secundum aliam interpretationem interpretatur Beth domus vel habitaculum. Et dicitur ibi domus familia, secundum quod dicitur in Psal. CXIII, 12 : Benedixit domui Israel: benedixit domui Aaron. Et, Exod. I,21 : Quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit eis domos. Et sic mulier fortis dicitur in qua est confidentia viri sui: tum propter castum amorem, quia non diligit alium : tum propter familiae providam dispensationem, quia propter eam alio non indiget aeconomo, quia fideliter dispensat : tum etiam propter hoc, quia mulier habitaculum cordis viri sui est : sicut dicitur, Deuteron.XXXIII, 12 : Amantissimus Domini Benjamin habitabit confidenter in eo : quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet. Benjamin filius dexterae interpretatur, et significat mulierem fortem, in qua confidenter cor viri sui habitat, propter prudenciam qua totam domum viri regit utiliter : et in ea moratur sicut in thalamo propter delicias amoris ejus : sed inter humeros ejus, longanimitatis scilicet, et patientiae : quibus quasi duobus humeris portat pondus diei et aestus, desiderabiliter requiescet.
Et hoc est quod sequitur :
. Confidit in ea cor piri sui, et spoliis non indigebit.
in quo versu duo notantur sive considerantur. Primum est confidentia viri in muliere. Secundum est afficientia divitiarum propter prudentiam mulieris : et hoc tangitur, ibi, " Et spoliis non indigebit. "
In primo quatuor notanda sunt, scilicet confidentia viri, et secundum quid est illa confidentia, quia secundum cor ejus est : et cujus sit ista confidentia, quia viri sui : et in quo est, quia in ea, scilicet muliere.
Circa primum duo notanda sunt, scilicet eausa conficlentiae viri in muliere, et in quibus conlidit ei.
Est autem triplex eausa quare vir confidit mulieri. Prima est, quia nulli praeter eum mulier intendit. Secunda, quia nullum praeter virum proprium quaerit. Tertia, quia nullius alterius amore delectatur.
De primo habetur, Cant. VII, 10 : Ego dilecto meo, supple, intendo, et ad me conversio ejus. Et, in Psal. XXXIX, 2 : Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi. Et inde est etiam illa vox desiderii, Isaiae, XXVIII, 13 : Manda, remanda, manda, remanda. Et respondet dilectus : Exspecta, reexspecta, exspecta, reexspecta, modicum ibi, modicum ibi. Modicum in actione, et modicum in contemplatione,
De secundo habetur, Judith, xv, 10 et 11 : Tu gloria Jerusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri : quia fecisti viriliier, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, aIterum nescieris : ideo et manus Domini confortavit ie, et ideo eris benedicta in aeternum.
De tertio habetur, Gant. v, 10 : Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Candidus est propter fulgorem veritatis, et rubicundus propter fervorem charitatis, electus autem ex millibus, sicut dicitur in Psal. XXVII, 25 : Quid enim mihi est incaelo, et a te quid volui super terrarn ?
Secundo, notandum est in quibus confidit. Et sunt sex quae perfectam faciunt confidentiam viri in uxore. Primum est fides thori. Secundum, redditio debiti. Tertiurn, faecunditas prolis. Quartum, utilis familiae dispensatio. Quintum, bonorum conservatio. Sextum, per lucrum quotidianum eorumdem bonorum multiplicatio.
De primo per contrarium dicitur. Isa, XXVIII, 20 : Coangustatum esi stratum, ita ut alter decidat : pallium breve utrumque operire non potest, Stratum est quies cordis : pallium autem pallium charitatis : in quibus non potest esse Deus cum adultero. Et hoc est quod dicitur, Osee, II, 16 et 17 : Vocabit me : Vir meus : et non vocabit me ultra, Baali. Et auferam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum, Baalim interpretantur viri dominantes, quos aufert Deus ab ore animae fidelis, quando per fidelitatem quam habet ad virum proprium, servat fidem Deo, ut non admittat adulterum, id est, diabolum vel mundum cum quibus fornicetur.
De secundo habetur, Genes. xxx, 16, ubi. dicit Lia ad Jacob : Ad me intrabis, quia mercede conduxi ie pro mandragoris filii mei. Debitum enim quod sponsa recognoscit in sponso, justum estut etiam in se exhibeat. Est autem mandragora genus pomi, et signat hona opera quibus quasi obligatur Deus ad amplexum amoris debiti, De hoc eodem intelligit hoc quod habetur, Cantic. I, 15 et 16 : Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus, tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina. Lectulus conscientiae sive corporis quies cst, quia floridus est per debiti et mutui amoris exhibitionem. Domus quidem mens est, Tigna quibus consummatur domus, sunt dona Spiritus sancti, et cedrina dicuntur propter imputribilitatem perseverantiae. Laquearia quibus operitur, sunt honum exemplum et bona intentio, Dicit enim ibi- dem Glossa quod " cypressus alta odo-" ris optimi est, medendis corporibus ap-" ta. " Et horum unum, scilicet intentio hona multum est odorifera in naribus Dei, et a corpore nostrae conversationis fugat morbum vanitatis : juxta iliud Matth. VI, 22 : Lucerna corporis tui est oculus tuus. Ibi in Glossa : " Lucerna " conversationis tuae est intentio tua. " Et, vv. 22 et 23 : Si oculus iiius fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit, si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenrbrosum erit. Bonum vero exemplum odoriferum est in notitia hominum, et aufert a corpore, quod est Ecclesia, morbum scandali : sicut dicit Dominus, Matth. v, 16 : Sic luceat lux vestra coram hominibus,ut videani opera vestra bona, et glorificent Patrem veslrum, qui in eae lis est.
Tertiurn est faecunditas prolis, de quo habetur, Genes. XXIX, 34 : Copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios, et idcirco appellavit nomen ejus, Levi, idest, adauctus, scilicet opera cordis, oris, et manus. Per contrarium dicitur, Job, XXIV, 21 : Pavit sterilem, quae non parturit, et viduae bene non fecit. Sterilis quae non parturit est caro, quam carnaliter viventes insequuntur. Vidua autem est anima, quae posset producere multos filios si proprio viro conjungeretur.
Quartum est utilis dispensatio familiae, de qua habetur, Tobiae, x, 13, quia Raguel et uxor ejus Anna moverunt filiam suam honoraresoceros, diligere maritum, regere familiam, gubernare domum, et seipsam irreprehensibilem exhibere. Et Ruth, IV, 11 : Faciat Dominus hanc mulierem, quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel el Liam, quae aedificaverunt domum Israel, ut sit exemplum viriutis in Ephratha, et habeat celebre nomen in Bethlehem. Rachel aedificavit et rexit domum contemplationis, Lia vero domum et familiam actionis. Et ideo est exemplum in Ephratha, hoc est, in fructificatione honorum operum. Et in Bethlehem quae interpretatur domus panis , hoc est, in contemplatione, in qua familia . cordis cibatur pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris
potatur, ut habetur Eccli. xv, 2.
Quintum est bonorum conservatio. Et de hoc habetur infra in laudibus ejusdem mulieris, v. 27 : Consideravit sentitas domus suae, ei panem otiosa non comedit. Et, Eccli. XXVI, 1 : Mulieris bonae beatus vir : numerus enim annorum illius duplex. Annus est circularis congregatio dierum, et significat universitatem honorum operum mulieris ipsius.
Sextum est eorumdem honorum operum multiplicatio. Et hoc signatum est in uxore Tobiae junioris, per quam multiplicatus est in bonis, cum ante pauper esset : et similiter in uxore Tobiae senioris, de qua legitur, Tobiae, II, 19, quod ibat ad opus texirinum quotidie, et de labore manuum suarum victum, quem consequi poterat, deferebat. In textrino opere filum filo contexitur ut tela efficiatur. Et sic est in operibus quando opus operi per charitatem connectitur ut indumentum contexatur : et ideo in laudibus ejusdem mulieris, infra, v. 14, dicitur, quod facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Et iterum, v. 29 : Multae filiae congregaverunt divitias, tu supergressa es immersas,
Sequitur,secundum quid conlidit in ea: quia secundum cor. Dicit enim -: " Con-fidit inea cor viri sui. " Et notandum, quod quidam corde confidunt uxoribus suis, et quidam verbo solo, et non corde : quidam vero costodia exteriori, et non corde nec verbo.
Primo modo confidit in muliere forti cor viri sui. Unde habetur, Eccli. XXVI, 2 : Mulier fortis oblectat virum suum, el annos vitae illius in pace implebit. Item, ibidem, infra, v. 16 : Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit.
Verbo autem solo confidit quando qui- dem in opere nullius habetur argumentum confidentiae, sed exspectatur in fu- turum post conversionem. Et ideo tunc vir insistit verbis conversionis. Et hoc est quod dicitur, Jerem. iii, 1 : Vulgo dicitur : Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo, duxerit virum alterum : numquid revertetur ad eum ultra? numquid non polluta, et contaminata erit mulier illa ? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis : tamen revertere ad me, dicii Dominus, ei ego suscipiam te.
De tertio habetur, Osee, II, 6 et 7 : Ecce ego sepiam viam tuam spinis, et. sepiam eam maceria, el semitas suas non. inveniet. El scquctur amatores suos, et non apprehendet eos : et quaeret eos, ei non inveniet : et dicet : Vadam, et rever-. tar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc. Spinae sunt tribulation.es , et maceria paupertas : quibus aliquis impeditur ne apprehendat ea quae sequitur in concupiscentia.mundi. Et tunc quando non potest habere ea quae concupiscit, redit ad cor, et incipit timere Dominum : ut quia non potest habere delectationem in praesentibus, saltem spem habeat futurorum.
Sequitur considerare cujus sit ista confidentia,quia" viri sui. " Et dicit Gregorius, quod " vir est qui contra bifor-" mes insultus fortunae uniformi con-" stantia mentis militat praemunitus. " Fortunae enim insultus est per adversa et prospera : sed. uniformi constantia militat contra fortunam qui nec elevatur in prosperis, nec deprimitur in adversis. Et iste vir praecipue Christus est, de quo dicitur in Psal. I, 1 : Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, ei in cathedra pestilentiae non sedit. Consilium impiorum est transgredi praeceptum, a quo aliquis abit per consensum. Via vero impiorum est opus peccati, in qua stat aliquis per consuetudinem operis. Sed cathedra pestilentiae est doctrina mali per exemplum et verbum, in qua sedet
aliquis quando adulatur malis et exprobrat bonis.
Sequitur hoc quod dicit, " In ea. " In quo notatur id in quo est confidentia viri, quasi scilicet in muliere. Sicut autem tria sunt quae attenduntur in formatione primae mulieris, ita tria sunt quae servant confidentiam viri in muliere.
Primum est quod mulier non est accepta de eapite, sed de latere. In quo notatur reverentialis subjectio mulieris ad virum : et quamdiu exhibet ei reverentiam debitam, tamdiu conlidit in ea cor viri. Et de hoc dicit Apostolus, I ad Corinth. XI, 3 : Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Chrisii,. Deus.
Secundum est quod non est accepta de pedibus, sed de latere. In quo notatur exhibitio mutuae societatis : et quamdiu exhibet illam mulier viro, tamdiu confidit in ea vir.Et hocest quod allegat primus homo in excusatione sui,dicens illud Genes. III, 12 : Mulier,quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. Quasi diceret : In socia debui habere fiduciam.
Tertium est, quod accepta est de costa, quae pars est vicina cordi. Et in hoc notatur intimus ainor exhibitus viro ab uxore. Unde etiam Adam dixit uxori : Hoc nunc os ex ossibus meis, et earo de carne mea... Quamobrem relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae : et erunt duo in earne una . Spiritualiter autem sunt duo in corde uno : quia qui adhaeret Domino, unus spiritus est c''um eo : sicut dicit Apostolus., I ad Corinth. VI, 17.
sig. 2.
Sequitur de affluentia divitiarum hujus mulieris, quae tangitur cum dicitur : " Et spoliis non indigebit. "
Et potest accipi spolium in hono secundum sensum unum, et in malo secundum sensum alium. Si accipiatur in bono, tunc iste est sensus : Spoliis non indigebit, quia fortis est, et sufficientia spolia detrahet inimicis. Si autem accipiatur in malo, tunc ideo non indigebit spoliis, ''quia abundat licitis.
Secundum primum sensum notandum est, quod mulier fortis tres inimicos spoliat, scilicet diabolum, mundum, et earnem. Et a quolibet istorum duo spolia aufert : a diabolo aufert discretionem spirituum per experimentum multarum tentationum, et solertiam obviandi tentationibus diaboli per frequentem victoriam tentationum ejus.
De primo dicit Apostolus, II ad Corinth. II, 10 et 11 : Nam ei ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi, ut non circumveniamur a Saiana : non enim ignoramus cogitationes ejus.
De sccundo habetur, Cant. IV, 4 : Sicut turris David eollum tuum, quae ae di ficata esi cumpropugnaculis. Mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Collum per quod caput conjungitur corpori, significat mentem per quam anima conjungitur Deo : et illa est sicut turris David munita per fortitudinem, fundata in monte altitudinis spiritus, aedificata cum propugnaculis, hoc est, habens artes spiritualis cujusdam solertiae, quibus repellat tentationes daemonum. Et ibi suspensi sunt mille clypei : in quibus significatur perfecta Angelorum custodia. Millenarius enim perfectus est numerus, ut supra dictum est. Armatura vero fortium, in memoria retenta exempla Sanctorum, quibus tamquam armis usi sunt contra diabolum. Et hoc est quod dicitur in Psal. cxliii, 1 : Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ab bellum. In manibus enim fortitudo bellandi,in digitis diligentia et subtilitas significatur. Et hoc est quod dicitur, Isaiae, XI, 14, de Sanclis : Volabunt in humeros Philisthiim per mare, simul praedabuntur filios Orientis. Philisthiim, interpretantur potione cadentes, et significant daemones : quia primitus calicem irae Dei bibentes in profundum inferni ceciderant. Humeri eorum sunt machinationes iniquae in quibus portant animas ad peccata : in quos humeros velocitate quadam spiritualis exercitii volant Sancti praedantes filios Orientis, id est, daemones, qui primo habitabant in ortu luminis aeterni, sed postea per culpam depressi sunt ad occidua tenebrarum.
A earne etiam auferuntur duo spolia, scilicet mortificatio earnis, et vigor castitatis : de quibus dicitur, Job, xl, 26 : Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius ? Quasi diceret : Non tu, sed ego. Pellis diaboli concupiscentia earnis est. Sagena autem est fides Christi qua extrahitur pellis ista. Gurgustium autem est temperantia castitatis, quae impletur eapite serpentis, dum primi motus ejus excluduntur. Et hoc est quod dicitur, Isa. IX, 3 : Laetabuntur coram te, sicut qui laetantur in messe, sicut exsultant victores capta praeda, quando dividunt spolia.
A mundo etiam aufert spolia duo, scilicet scientiam hujus mundi, et virtutem consuetudinalem. Hoc signatur in Exod. XII, 35 et 36 : Fecerunt filii Israel sicut praeceperat Moyses : et petierunt ab aegyptiis vasa argeniea et aurea, vc stemque plurimam.Dominus autem dedit gratiam populo coram aegyptiis ut accommodarent eis : et spoliaverunt aegyptios. Item, Exod. iii, 21 et 22 : Cum egre-diemini ab aegypto, non exibitis vacui: sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argeniea el aurea, ac vesies ponetisque eas super filios et filias vestras, ei spoliabitis aegyptum. aegyptus mundus est : filii, Ecclesiae Praedicatores virilia opera facientes : filiae autem, poenitentes simplices : Vasa autem argentea, scientiae eloquentia : vasa aurea, scientia sapientiae, quae est de rebus hujus mundi: vestes autem, consuetu dinar les virtutes sunt, quas Sancti a mundanis sapientibus tamquam injustis possessoribus vindicant. Idem dicitur, Genes. XXXI, 1 : Postquam audivit, Jacob scilicet, verba filiorum Laban dicentium : Tulit Jacob omnia quae fuerunt patris nostri, et de illius facultatibus ditatus factus est inclytus, etc. Laban candidatio interpretatur, et significat mundum candidurn in scientiis Philosophorum, et civilitate virtutum consuetudinalium. Filii autem Laban sunt filii, hujus mundi, cum querimonia cognoscentes omnem scientiam et virtutem hujus mundi in Ecclesia consistere.
Si autem spolium in malo accipiatur, tunc ideo non indigebit spoliis, quia abundat licitis, dimittens unicuique quod suum est, scilicet Deo, mundo, et diabolo. Deo dimittit gloriam et dominatum : mundo vanitatem et voluptatem : diabolo superbiam et invidiam.
Quod gloria Dei sit dimittere unicuique quod suum est, habetur, Isa. xlii, 8 : Gloriam meam alteri non dabo. Item, ibidem, xlvii, 8 : Ego sum, et non esi praeter me amplius. Et per hoc habetur quod dominatus sit ejus. Item, Luc. II, 14, dividunt Angeli inter nos et Deum, nobis dantes pacem, Deo gloriam : ubi dicunt : Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Sic non est inter vos, sicut habetur, Luc. XXII, 26 et 27 : Sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui praecessor est, sicut ministrator. Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ?
Nonne qui recumbit ? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat,
De vanitateet voluptate mundi dicitur, Isa. v, 18: Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanilatis, et quasi vinculum plaustri peccatum ! Haec iniquitas,voluptas, quia inaequalem facit hominem : earnem enim facit imperare et spiritum obedire, cum e converso deberet esse. Et propter hoc ante parum, in eodem capitulo,t. v, loquens de utroque sic dicit: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad, vesperam, ut vino aestuetis ! Et hoc quantum ad voluptatem, quia in aestu vini intelligitur luxuria. Dicit enim Hieronymus, quod " venter mero aestuans, facile " despumat in luxuriam. " Et postea subinfert etiam de vanitate, Isa. v, 12 : Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris : et opus Do-mini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis.
De superbia diaboli dicitur, Ezech. XXVIII, 17 et 18 : Elevatum est cor tuum in decore tuo : perdidisti sapieniiam tuam indecore tuo, interram projeci te : ante faciem regum dedi te ut cernerent te. In multitudine iniquitatum tuarum, etc. Reges dicuntur hic superbi, volentes regnare cum mundo, quibus in exemplum damnationis proponitur cernendus
diabolus. Item, Job, xli, 25, dicitur de diabolo : Omne sublime videt, et ipse est rex super universos filios superbiae. De invidia ipsius habetur, Sapient. ii, 23 et
24 : Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis fecit illum. Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum : imitantur autem illum, qui sunt ex parte illius,