THEOREMATA SUBTILISSIMA

 THEOREMA PRIMUM.

 Quoniam passio praesupponit agens, et omnis actio circa aliquid est, illud circa quod est intellectio, alterum est.

 THEOREMA II.

 Hoc Theorema patet evidenter ex primo, ut ait Doctor, quia si intelligibile primum est prius intellectione, non potest per eam accipere esse. Secundar

 THEOREMA III.

 Assertionem hujus Theorematis fuse tradit 1. dist. 3. quaest. 2. num. 21. ubi tribus rationibus probat ultimam speciem esse primum cognitum : idem pro

 Aliter potest poni, propter defectum luminis intellectus agentis. Natura, quae cognoscibilior est, potest in ipso agere, et intellectum possibilem imm

 THEOREMA IV.

 Quod ex secunda et tertia flet manifestum si enim nullum universale dictum in quid de singulari extra, causatur per intellectionem ut ex illis sequi

 THEOREMA V.

 Ratio hujus Theorematis a posteriori, quia nihil cognoscitur perfecte et distincte, nisi cognitis omnibus ejus praedicatis in quid etsi haec essent

 THEOREMA VI.

 SCHOLIUM L

 THEOREMA VII.

 Postquam arguit qualitatem esse nobiliorem quantitate, ex quatuor mediis, scilicet communitatis, actualitatis, perfectionis simpliciter, et generation

 THEOREMA VIII.

 Hoc Theorema est determino actus intelligendi, qui quatuor nominibus explicari solet, nempe objecto, intelligibili, intellecto, intentione. Circa huju

 THEOREMA IX.

 Ex dictis in Theoremate praecedenti, infert dari statum in conceptibus, ita ut aliquis sit primus. In secunda conclusione hujus, tenet nullum conceptu

 6. Conceptum dico objectum actu intellectum, prout scilicet est in intellectu, non ut forma, sed ut actu cognitum. Hic autem esse in, non est nisi hab

 THEOREMA X.

 1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.

 THEOREMA XI.

 In undecimo Theoremata una tantum est assertio, seu communis animi conceptio, de ratione per se unius, pro quo nota ex Theorem. 8. quod simplex concep

 THEOREMA XII.

 THEOREMA XIII.

 1. Conceptuum resolutio statum habet.

 8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.

 THEOREMA XIV.

 Mirabitur quis, quod Doctor dicat quatuor primis propositionibus hujus Theorematis probari non posse, Deum esse vivum, intelligentem, volentem, vel ul

 Circa propositionem octavam Doctor 1. d. 2. q. 7. ad q. 6. n. 3. adducit quatuor rationes .adeo fortes, ad probandam duplicem productionem ad intra, u

 Quod tangit decima quinta, tradit fuse 1. d. 26. g. Tertia opinio, n. 23. ubi sustinet ut probabile, personas constitui per absoluta, et a n. 31. solv

 Propositionem decimam octavam tractat 4. dist. 43. q. 2. num. 10. ubi tenet animae immortalitatem non demonstrari, de quo fuse egi in supplemento de A

 25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.

 30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.

 THEOREMA XV.

 Prima petitio hujus Theorematis probata est tract. de primo principio c. 3. concl. 2. et 15. et 1. d. 2. q. 2. art. 1. a n. 11. secundum tres particul

 THEOREMA XVI

 In hoc Theoremate videtur Doctor, dum haec scriberet, ejus fuisse sententiae, quod istae propositiones non essent demonstrabiles, ut sentiunt Doctores

 9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.

 De decimaquarta, decimaquinta et decimasexta quae tangunt Dei simplicitatem, vide 1. dist. 8. q. 1. 3. et 5. et de primo princ. cap. i. conclus. 1. et

 THEOREMA XVII.

 Conclusione secunda quod ait, instrumentum non habere propriam actionem, alioquin esset causa principalis, docet 4. d. 1. q. 1. n. 9. et q. 5. n. 14.

 De conclusione decima vide Doctorem locis citatis. Pro conelus. 9. concl. 11. quod ait eumdem effectum fieri a diversis causis ordinatis, bene tractat

 THEOREMA XVIII.

 Vide de variis finis acceptionibus, et quomodo est prima causarum, et qualiter causat 5. Met. q. 1. et locis ibi Schol. 1. citatis per finem intra,

 THEOREMA XIX.

 1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.

 Decimatertia conclusione patenter ostendit, nullam causam simpliciter necessario causare, de quo agit 1. dist. 8. q. 5. In commento decimaequartae fat

 THEOREMA XX.

 Sequuntur sexdecim axiomata seu propositiones famosae, de materia, ex ?-Mlosopho omnes : quarum exactam expositionem videre potes apud ipsum Doctorem,

 Circa conclusionem secundam praecedentis Theorematis, ponitur sequens littera, quam Mauritius notavit additionem, infert ad illam conclusionem, causam

 THEOREMA XXI.

 1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.

 Circa duodecimam, de eo quod quid est, vide Doctorem 7. Metaph. quaest. 7. et 2. dist. quaest. O. ad 3. et quomodo formae sunt sicut numeri, vide eum

 18 In omni genere est unum primum.

 THEOREMA XXII.

 1. Omne agens agit aliquo, quod est forma ejus.

 SCHOLIUM II

 Explicat conclus. 19. quomodo actio est causa passionis, de diversis actionis acceptionibus, vide eum de Anima, quaest. 7. ubi in commentario plura de

 Vigesimasecunda conclusio explicat bene quid sit creatio, et quomodo differat a generatione, et quod for.na est per se terminus ejus, non compositum.

 34. Nihil agit in se.

 THEOREMA XXIII.

 Affert pulcherrimas regulas de ratione perfecti, partim ex se, partim ex Philosopho, cujus loca citat. Vide eum Quodlib. 5. art. 1. ubi declarat descr

 Scholia hactenus elaborata, magno certo labore et cerebri vexatione, textui in multis satis intricata inserere sategi. Nec paenitet susceptae molestia

Scholium.

Ratio hujus Theorematis est clara, quia intellectio creata est effectus objecti intelligibilis, ex Doctore 1. dist. 3. quaest. 7. et sic praesupponit illud, natura saltem, quod sufficit ; intellectio autem increata praesupponit objectum, ut motivum et terminativum. Sermo est de intelligibili motivo, et primario. Pro cujus regulae intellectione, instantiae quas facit Mauritius, et earum solutiones, plurimum faciunt et optimam continent doctrinam.

Intellectionem intelligibile natura praecedit : Quod est :

Quoniam passio praesupponit agens, et omnis actio circa aliquid est, illud circa quod est intellectio, alterum est.

PRAEFATIO MAURITII.

Tertio principaliter circa dicta Doctoris in Theorematibus, atque castigationes illius tractatus, uti in praecedentibus negociatum est, nunc prosequamur. Est in primis ille tractatus valde singularis et ingeniosus, rarus, et obscurus plerumque, ac multipliciter dicta ibidem interpretari possunt. Fundamenta etiam plura praesupponit, et Philosophorum et Theologorum, plurima quoque paucis verbis comprehendit, nescio breviter quo spiritu, nisi sapientiae divinae hujuscemodi spectamina adinvenit. Textus insuper valde intricatus erat, tum ratione ordinis propositionum ; tum quotationum perplexitate, et numerorum ac remissionum ; tum diuturnitate temporis et scriptorum vitio, atque originalium hactenus raritate. Itaque nedum mihi, imo ipsimet auctori ad plenum hujus tractatus depuratio difficilis certe nunc esset, ut potuimus tamen cuncta disposuimus, et nunc magis declarabimus, et juxta textum prolixius solito, instabimus : propositiones tamen ipsae et sententiae principales, satis clare habentur. Difficultas fere tota est, et in ordine earum, et in applicatione quotationum, et allegalionum, ac verificatione earum, ut in sequentibus suis in locis tangam. Posset praesens tractatus dividi in tres paries principales, secundum quod materiam trium facultatum continet, videlicet Theologiae, Metaphysicae et Physicae. Omnia tamen, ut finaliter videtur, ad speculationem metaphysicalem reduci possunt pluribusque aliis subdivisionibus, quas in locis suis tangam, possent partes. et particulae, dividi. Totus etiam tractatus in tot conclusiones, seu particulas partiri poterit, ut notabo.

Ad rem igitur accedo. Et quia sermo debet esse maximus in principio, sententia Platonis, ut recitat Averroes 3. de Anima, commento 4. ideo primo a tractatus nominis interpretatione inchoabo. Superius ergo inchoando, AdminBookmark Graece, Latine

dicitur Deus, vel timor, qui convenit colentibus Deum. Inde thus, quia in sacrificio Deorum adolctur. Inde etiam AdminBookmark , id est, Deitas, et, AdminBookmark id est, videre. Unde

Damascenus lib. 1. cap. 12. Secundum nomen vero AdminBookmark id est, Deus, dicitur : vel ab eo, quod est AdminBookmark id est, currere, vel disponere universa : vel ab AdminBookmark , id est, urere : Deus enim ignis est consumens omnem malitiam : vel a AdminBookmark id est, a considerando omnia, nulla enim eum latent, imo omnium est contemplator. Consideravit enim omnia ante generationem eorum intemporanee, sine tempore excogitans. Ideo, ut inquit iste, 2. dist. 1. quaest. 2. secundum omnem interpretationem Damasceni Deus est actu operans, AdminBookmark etiam est cogitare divina : unde theoria, vel theorica dicitur scientia, quae tractat de invisibilibus : inde theoricus, id est, speculativus, vel contemplativus : a Osupsu, etiam theatrum, id est, spectaculum venit, et theoria, id est, diligens perscrutatio. Venit etiam ad propositum a AdminBookmark , hoc theorema, tis, elegans, et diligens verborum praescriptio, vel regula;unde regulae Geometricae dicuntur Theoremata, teste Boetio de disciplina scholastica, cap. 4. ubi enarrando loca Academiae, et auctores, atque facultates, quondam Athenis, dicit, hic vigent Euclidis Tlieoremala, quasi apertiones, quia aperiunt, et illuminant mentem lectoris : idem et theorisma unde prima principia appellantur regulae aeternae, ut exponit iste, 3. dist. 1. quaest. 4. dicuntur etiam spectamina, ut habet Augustinus 2. Soliloquiorum, quasi spectacula, et communes animi conceptiones, ut loquitur Boetius de Hebdomadibus.

AdminBookmark

Ad propositum ergo Doctor appellavit hunc tractatum, Theoremata, eo quia regulas euidentissimas, seu speculativas potius, atque contemplativas hic tradidit, ut in pluribus, maxime secundum communiter loquentes, interdum limitando aliquas, atque corrigendo, seu totaliter excludendo. Communiter vero eas exponit modo suo, nam textum et commentum facit ad modum Procli vel David Judaei, qui auctor de Causis nominatur; ideo posuimus differentiam in littera grossa, videlicet pro textu, et subtilem pro commento, licet ad plenumnon observabatur, ut infra in locis suis nolabo seriatim. His etiam maximis utitur in scriptis suis plerumque, saltem implicite. Nonnulli quoque antiquorum scripsere Theoremata ad diversas materias in speciali, ut Aeidius Romanus in materia Sacramenti Eucharistiae. Ista vero generalia dicta sunt, atque elementa, et maxime in speculatione metaphysicali, naturali, et Theologica, ut prius dictum est. His ergo de tractatus nomine praelibatis, ad litteram Doctoris et corrigendam, et aliqualiter declarandam, defendendam, atque conformandam, accedo. Paucis tamen et brevibus, lectorem solummodo ad altiora inquirenda excitando, ut in praecedentibus feci.

ANNOTATIONES MAURITII.

Primum Theorema, vel prima propositio seu conclusio est talis: Intellectionem intelligibile, etc. superius enim inchoavit juxta ea quae notavit super 1. Metaphysic. quaest. 2. in quodam notabili in principio solutionis, quod Extra, assignavimus, ubi investigat modum inquirendi veritatem et cognitionem rerum, et unde incipere debemus. Cum ergo quidquid scimus, et intelligimus intelleclione formaliter, et objecto seu intelligibili, effective vel terminative saltem intelligamus, congruum erat videre primo, qualiter se habent ad invicem ipsa intellectio et intelligibile, deinde qualiter intelligibilia inter se. Primum tangit in duabus primis propositionibus. Secundum incipit propositione tertia, ibi, Universale primo, etc. Dicit ergo primo, quod intelligibile praecedit intellectionem natura. Non dicit duratione vel tempore, propter intellectum divinum, et Angelicum, et humanum aliquando, si ponatur intuilive intelligere et simul tempore aliqua intelligibilia, ut se, vel actus suos, vel sensibilia primo producta, ut 45. dist. 4. et 3. distinct. 1. et alibi plerumque in doctrina hujus potest videri: saltem de quocumque intellectu est verum, quod intelligibile natura praecedit ejus intellectionem. Et hoc non solum verum est de potentia intelligibili, sed de actu intelligibili.

Deinde exponit se ibi: Quod est : quoniam passio praesupponit agens, etc. quae expositio est obscurior fere textu, et continet multa in sententia, licet verba sint pauca, et posset formari ratio sic : Quidquid est posterius natura uno eorum, quae sunt simul natura, est sic posterius reliquo : sed intellectio est posterior intelligente, vel intellectivo, quod simul natura est cum intelligibili: ergo est posterior natura intelligibili. Quamvis verba formalia Doctoris non sint ista, tamen argumentum istud satis probat ejus intentum. Dicit ergo quod passio praesupponit agens, et similiter actio passum circa quod est : intellectio autem est circa intelligibile, quod est alterum vel ad alterum, secundum aliam litteram.

Aliter tamen ad mentem Doctoris arguitur, praesupponendo primo, quod intellectio possit dici actio, et passio, ut pertractat iste 13. et 15. quaest. Quodlibeti, et 3. distinct. 1. quaest. finali, et 13. distinct. 4. Praesupponendo etiam quod objectum saltem motivum, sit causa efficiens partiais inlellectionis, ut 3. distinctione 1. quaestione 7. et alibi saepe habet. Tunc sic : intellectio si est passio, praesupponit intelligibile, tanquam agens et causam ejus : et si est actio, praesupponit intelligibile, tanquam circa quod habet esse, et ad quod terminatur: ergo omni modo accipiendo intellectionem, ipsam natura intelligibile praecedit. Hoc argumentum fidem facit.

Circa hoc Theorema et commentum ejus, ut clarius intelligantur, instatur primo in divinis, cum ibi negetur communiter prioritas essentiae divinae et intellectionis ejus, cum sint penitus idem identitate simplicitatis, falsa ergo est propositio ibi. Item, illa sunt simul natura, quae sunt in eodem instanti naturae ; sed omnia ad intra in divinis ponuntur in eodem instanti naturae, in doctrina hujus, ut 1. quaest. 1. distinct. 2. habet, et 14. quaest. Quodlibeti aliqualiter. Item, intellectio divina non includit imperfectionem, cum sit infinita intensive : sed omne posterius alio natura includit imperfectionem ; ergo intellectio divina, non est natura posterior intelligibili. Patet consequentia cum majori. Minor est istius in Quodlibeto quaest. 4. artic. I . ad finem. Item, generaliter videtur propositio falsa, quia correlativa sunt simul natura : intellectio et intelligibile sunt hujusmodi, ergo, etc. Major et minor sunt Aristotelis. Minor etiam est hujus, in Quodlibeto, quaest. 13. et alibi. Item, illud intelligibile non praecedit natura intellectionem, quod per intellectionem producitur in esse, ut simpliciter, vel secundum quid ; sed multa sunt hujusmodi intelligibilia, ut patet de creaturis omnibus respectu intellectionis divinae, et de actibus intelligendi, et secundis intentionibus, respectu cujuscumque intellectus. Item, nihil videtur actu intelligibile (loquendo de materialibus, et respectu intellectus viatoris ) nisl per actum intellectus, de ordine in ordinem transferentis: falsum ergo est, quod actu saltem intelligibile, natura praecedit, sicut exposuisti.

Item, contra dicta in commento propositionis arguitur primo, cum dicit, quod passio praesupponit agens. Probo quod non sic : Quod non praesupponitur ab uno eorum, quae sunt simul natura, nec ab altero (loquendo de ordine naturae), sed passum quod est posterius, vel simul natura cum passione, non praesupponit agens, sed est simul natura cum eo ; ergo, etc. Vel sic : Quod est prius altero eorum, quae sunt simul natura, non praesupponit reliquum : sed passio est prior passo, sicut causa formalis effectu tali ; passum autem est simul natura cum agente ; ergo passio non est posterior agente, nec praesupponit ipsum. ltem, cum dicit quod omnis actio circa aliquid est, videtur falsum de actione creativa, quae nihil praesupponit. Et si dicas, quod intelligitur terminative, instantia est de actione annihilativa. Item, quaero quid velit inferre ex his, nisi ponat intellectionem esse passionem, vel actionem. Si passionem, contra, tunc non erit in divinis. Item, erit respectus, et non perfectio absoluta seu qualitas, quod communiter videtur negandum. Si autem ponit ipsam esse actionem, ut verba videntur exprimere, et objectum esse passum, contra : tum, quia ut prius, erit respectus : tum quia objectum est movens non motum 3. de Anima, text. comm. 54. Tum etiam, quia non videtur deductio ad propositum, sic, cum dicit passio praesupponit agens, imo potius ad oppositum, nisi intelligeret intellectionem esse passionem. Item, cum dicit, quod illud circa quod est intellectio, est alterum, contra, in divinis ubi non est talis alietas. Item, multi volunt quod actus rectus et reflexus sunt idem, quo posito, falsa est propositio. Si vero ponatur alia littera, scilicet, ad alterum, adhuc videtur falsa plerumque.

Ad istas instantias respondeo. Ad primum, quod in divinis secundum veritatem est ordo naturae, et per consequens prioritas talis. Nec obstat simplicitas divina et identitas realis, quia cum vera identitate tali stat pluralitas rationum formalium, na turaliter ordinatarum, ut in plerisque locis habet iste: communiter igitur negantes specialiter negantur. Ad aliud dico, quod instantia illa naturae, de quibus loquitur Doctor 1. quaest. 2. habent latitudinem, ita quod in uno eorum assignalur ordo multiplex naturae, ut ibidem tangit expresse ; stant igitur simultas et posterioritas diversimode. Ad aliud, nego minorem. Ad probationem dico, quod loquitur ibi Doctor de ordine naturae, et essentiali naturarum, et essentiarum diversarum, non autem de ordine naturae naturalium perfectionum ejusdem naturae, qualis est in divinis. Ad aliud, quod procedit de relativis mutuis primi, et secundi modorum, non autem de illis tertii modi. Vel negatur minor, loquendo de per se relativis. Vel aliter, quod non intellectio, sed intellectivum est ejus correlativum. Vide in Quodlibeto quaest. 13. Ad aliud, quod intelligitur propositio de intelligibili motivo et primario, ut sequens propositio declarat. Vel aliter, quod creaturae praecedunt virtualiter, et relucent in memoria, ante intellectionem earum in intelligentia, ut 10. distinct. 1. habet, et quod secundae intentiones alio actu producuntur, et alio intelliguntur, ut in difficultatibus ad hoc motis super quaestiones hujus in Porphyrium diffuse tractavi. Ad aliud, data veritate assumpti, dico quod ille actus, quo fit actu intelligibile de potentia intelligibili, non est intellectio, sed est actus intellectus agentis abstrahentis, vel speciem causantis : unde actus intellectus praescindit ab intelligere, et dicere.

Ad aliud, quod agens et passum possunt accipi pro formali, et sic procedit argumentum, vel pro substrato, et sic loquitur Doctor ; passio enim, sive absoluta, sive respectiva, praesupponit absolutum agentis. Similiter actio, absolutum passi, ut 30. 35. et 43. dist. primi, et 1. dist. 2. quaest. 2. habet iste.

Ad aliud, posset negari quod actio creativa nihil praesupponit, simpliciter loquendo, imo duplex esse rei creabilis praesupponit, scilicet cognitum et possibile, ut in 2. ubi supra, habet Doctor ; vel si contendas, quod nihil reale praesupponit, posse t dici uno modo, quod intelligitur propositio terminative. Et tunc instantia de annihilatione, non procedit, quia annihilari non est agere, sed negatio vel privatio actionis, ut 1. dist. 2. et 1. quaest. 4. 12. quaest. Quodlibeti habet iste. Sed dices, quod tunc non est ad propositum, quia terminus non praesupponitur. Hoc negar potest, loquendo de absoluto in termino, et respectu actionis, quia absolutum in effectu prius est respectu in ipso et in causa : sed quia intelligibile non est terminus intellectionis, sed potius intellectum, potest aliter dici, quod universalitei est verum omnem actionem, sive immanentem, sive transeuntem, esse circa aliquid, aut objective, aut subjective praesuppositum. Quomodo autem, et quare intellectio dicitur actio et passio, cum verius sit operatio, vide ubi supra in primo, et quodlibeto.

Ad aliud, patet supra, quomodo intelligit ipsam intellectionem esse passionem et actionem diversimode, et connotative atque metaphorice. Et cum infertur, quod tunc non esset in divinis, vide 35. dist. pri. in Reportatis egregie ad haec. Intellectio enim divina non recipitur, nec efficitur, nec producitur, nec elicitur, proprie loquendo, sed est operatio emanans ; penuria vero nominum, et metaphorice utimur modo dicendi circa creaturas, in divinis: verius namque intelliguntur quam exprimuntur, et verius sunt, quam intelligantur a nobis Dei invisibilia arcana.

Cum iterum infertur, quod tunc esset respectus. Nego formaliter, sed bene concomitanter. Quaere in quodlibeto quaest. 13. fundamenta subtilissima ad haec omnia, et quot, et quales respectus, et ad quae includit intellectio.

Quod additur ex 3. de Anima, qualiter objectum est movens, non motum, quaere singularissime 3. dist. primi, quaest. 8. solvendo principale, et 3. dist. 2. quaest. 8.

solvendo 3. instantiam in solutione, et in quodlibeto, ubi supra, et in quaest, lib. de Anima, expositionem illius propositionis. Sed ad propositum, concedo quod intelligibile dicitur passum, vel materiale metaphorice ; proprie vero motivum et effectivum, et hoc loquendo de primario, vel motivo, ut prius.

Ad aliam probationem ibi, qualiter intelligit intellectionem esse passionem, et qualiter deductio est ad propositum, jam dictum est.

Ad aliud, dico, quod sufficit alietas ex natura rei, vel formalis, ad verificandum dictum Doctoris, qualis est in divinis, maxime respectu objecti primarii.

Ad aliud de actu recto et reflexo, dico quod alia via est securior in creaturis, scilicet quod sunt diversi actus. Quaere Ocham et Franciscum, et alios sequaces hujus. Sed qui vellet tenere illam viam, posset dicere quod argumentum procedit de objecto secundario et terminativo tantum. Ad ultimam instantiam, si illa littera placuerit, dico quod omne intelligibile est ad alterum, relatione reali, vel rationis, et hoc sufficit. Alia tamen littera scilicet alterum absque ad, magis placet. Plura alia addat ingeniosus lector, ad haec