THEOREMATA SUBTILISSIMA

 THEOREMA PRIMUM.

 Quoniam passio praesupponit agens, et omnis actio circa aliquid est, illud circa quod est intellectio, alterum est.

 THEOREMA II.

 Hoc Theorema patet evidenter ex primo, ut ait Doctor, quia si intelligibile primum est prius intellectione, non potest per eam accipere esse. Secundar

 THEOREMA III.

 Assertionem hujus Theorematis fuse tradit 1. dist. 3. quaest. 2. num. 21. ubi tribus rationibus probat ultimam speciem esse primum cognitum : idem pro

 Aliter potest poni, propter defectum luminis intellectus agentis. Natura, quae cognoscibilior est, potest in ipso agere, et intellectum possibilem imm

 THEOREMA IV.

 Quod ex secunda et tertia flet manifestum si enim nullum universale dictum in quid de singulari extra, causatur per intellectionem ut ex illis sequi

 THEOREMA V.

 Ratio hujus Theorematis a posteriori, quia nihil cognoscitur perfecte et distincte, nisi cognitis omnibus ejus praedicatis in quid etsi haec essent

 THEOREMA VI.

 SCHOLIUM L

 THEOREMA VII.

 Postquam arguit qualitatem esse nobiliorem quantitate, ex quatuor mediis, scilicet communitatis, actualitatis, perfectionis simpliciter, et generation

 THEOREMA VIII.

 Hoc Theorema est determino actus intelligendi, qui quatuor nominibus explicari solet, nempe objecto, intelligibili, intellecto, intentione. Circa huju

 THEOREMA IX.

 Ex dictis in Theoremate praecedenti, infert dari statum in conceptibus, ita ut aliquis sit primus. In secunda conclusione hujus, tenet nullum conceptu

 6. Conceptum dico objectum actu intellectum, prout scilicet est in intellectu, non ut forma, sed ut actu cognitum. Hic autem esse in, non est nisi hab

 THEOREMA X.

 1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.

 THEOREMA XI.

 In undecimo Theoremata una tantum est assertio, seu communis animi conceptio, de ratione per se unius, pro quo nota ex Theorem. 8. quod simplex concep

 THEOREMA XII.

 THEOREMA XIII.

 1. Conceptuum resolutio statum habet.

 8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.

 THEOREMA XIV.

 Mirabitur quis, quod Doctor dicat quatuor primis propositionibus hujus Theorematis probari non posse, Deum esse vivum, intelligentem, volentem, vel ul

 Circa propositionem octavam Doctor 1. d. 2. q. 7. ad q. 6. n. 3. adducit quatuor rationes .adeo fortes, ad probandam duplicem productionem ad intra, u

 Quod tangit decima quinta, tradit fuse 1. d. 26. g. Tertia opinio, n. 23. ubi sustinet ut probabile, personas constitui per absoluta, et a n. 31. solv

 Propositionem decimam octavam tractat 4. dist. 43. q. 2. num. 10. ubi tenet animae immortalitatem non demonstrari, de quo fuse egi in supplemento de A

 25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.

 30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.

 THEOREMA XV.

 Prima petitio hujus Theorematis probata est tract. de primo principio c. 3. concl. 2. et 15. et 1. d. 2. q. 2. art. 1. a n. 11. secundum tres particul

 THEOREMA XVI

 In hoc Theoremate videtur Doctor, dum haec scriberet, ejus fuisse sententiae, quod istae propositiones non essent demonstrabiles, ut sentiunt Doctores

 9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.

 De decimaquarta, decimaquinta et decimasexta quae tangunt Dei simplicitatem, vide 1. dist. 8. q. 1. 3. et 5. et de primo princ. cap. i. conclus. 1. et

 THEOREMA XVII.

 Conclusione secunda quod ait, instrumentum non habere propriam actionem, alioquin esset causa principalis, docet 4. d. 1. q. 1. n. 9. et q. 5. n. 14.

 De conclusione decima vide Doctorem locis citatis. Pro conelus. 9. concl. 11. quod ait eumdem effectum fieri a diversis causis ordinatis, bene tractat

 THEOREMA XVIII.

 Vide de variis finis acceptionibus, et quomodo est prima causarum, et qualiter causat 5. Met. q. 1. et locis ibi Schol. 1. citatis per finem intra,

 THEOREMA XIX.

 1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.

 Decimatertia conclusione patenter ostendit, nullam causam simpliciter necessario causare, de quo agit 1. dist. 8. q. 5. In commento decimaequartae fat

 THEOREMA XX.

 Sequuntur sexdecim axiomata seu propositiones famosae, de materia, ex ?-Mlosopho omnes : quarum exactam expositionem videre potes apud ipsum Doctorem,

 Circa conclusionem secundam praecedentis Theorematis, ponitur sequens littera, quam Mauritius notavit additionem, infert ad illam conclusionem, causam

 THEOREMA XXI.

 1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.

 Circa duodecimam, de eo quod quid est, vide Doctorem 7. Metaph. quaest. 7. et 2. dist. quaest. O. ad 3. et quomodo formae sunt sicut numeri, vide eum

 18 In omni genere est unum primum.

 THEOREMA XXII.

 1. Omne agens agit aliquo, quod est forma ejus.

 SCHOLIUM II

 Explicat conclus. 19. quomodo actio est causa passionis, de diversis actionis acceptionibus, vide eum de Anima, quaest. 7. ubi in commentario plura de

 Vigesimasecunda conclusio explicat bene quid sit creatio, et quomodo differat a generatione, et quod for.na est per se terminus ejus, non compositum.

 34. Nihil agit in se.

 THEOREMA XXIII.

 Affert pulcherrimas regulas de ratione perfecti, partim ex se, partim ex Philosopho, cujus loca citat. Vide eum Quodlib. 5. art. 1. ubi declarat descr

 Scholia hactenus elaborata, magno certo labore et cerebri vexatione, textui in multis satis intricata inserere sategi. Nec paenitet susceptae molestia

Scholium.

Vido Doctorem in expositione textus pro concl. 18. Juxta 19. videtur materiam ponendam esse in accidente, alioquin non haberet Propriam, sed Doctor in textu 20. salvat Philosophum, quod per materiam intelligit subjectum ; et sufficit quod reductive sit in eodem genere, quatenus perfectibile per accidens, esto ipsum non sit accidens, quod probat esse de mente Philosophi per exempla quae adducit, vide eum. In vigesimatertia vult formam posteriorem in composito perficere compositum praevium, non tantum materiam, de quo concl. 2. tactum est. In vigesimaquarta forma superveniens, non dat perfectiones praecedentium formarum, quatenus ordinatae sunt, alioquin Deus posset informare. Non instes de anima rationali comparata ad sensitivam, quia non dat perfectionem ejus per modum sensitivae, sed eminentius. De quinque sequentibus conclusionibus, cape earum sensum et non cures ordinem, vel quid significent illae litterae, lege si vis conjecturas Mauritii.

18 In omni genere est unum primum.

10. Metaph. cap. 2. In quo genere causae est illud primum? Respondeo, in genere causae formalis, non informantis, nec existentis, sed unitive continentis : nec istud tertium pertinet ad genus efncientis, sicut exemplaris, album non causat effective nigrum.

19. In omni genere est propria forma, propria privatio, proprium subjectum.

12. Metaph. 2. cap.

20. Juxta secundam universalem, si relatio formae fundetur super actionem; igitur forma agit in materiam propriam.

Contra : quid igitur est formam informare materiam, si nihil ultra essentiam hanc et illam? quomodo fit aliquid tertium ex istis unum, nisi aggregatione, sicut si anima in corpore ens non animaret? quare non fleret ex materia et forma, nisi unum aggregatione.

21. Juxta septimam nota, oppositum est verum de prima forma informativa, licet non de exemplaliva, nec unitiva. 9

22. Juxta nonam, nihil quod est causa formalis alicujus, est aliquo alio genere causalitatis causa ejusdem.

23. Forma prior adveniens posteriori dat perfectionem, non tantum sibi propriam, sed etiam posteriori propriam, aliter non fieret unum ex materia et forma, nisi aggregatione.

Haec probatio non videtur bona : quia compositum informatum posteriori forma antequam priorem recipiat, est in potentia propinqua ad illam priorem, et tunc adhuc non est in se perfectius se : idem autem quod primo est in potentia, postea in actu, recipit illud, aliter non esset prius in potentia propria, ex 9. Metaph. text. com. 15. ex hoc autem quod hoc potentia, illud actus fit unum per se ex eis 8. Metaphysicae conclusio videtur falsa infra, perfectum concl. 4. Quare forma ignis quae est perfectior, non potest perficere informatum forma aquae, si tot formae ordinatae quot differentiae, et praedicata ordinata in genere ? inter sensitivam et specificam asini, erunt tot formae in asino quot sunt species animalis, si genus unica divisione tantum in duas species dividitur, quarum sola altera potest esse specialissima: igitur reliqua erit genus intermedium, et ita quot species animalis specialissimae, tot divisiones, et tot genera, inter animal et asinum. Item ordo formarum non videtur juvare ad remanendum idem, specifica abjecta : illa enim non abjicitur, saltem ab homine, nisi per destructionem formae mixti, quae ad ipsam disposuit, maxime si fuit dispositio necessitans ; si etiam maneret materia disposita ad formam corruptam, per agens naturale posset illa induci.

24. Juxta vigesimam, nunquam aliqua forma informans potest habere perfectiones aliarum ordinatarum, inquantum ordinatae.

Quia tunc haberet in se praecedentem, non per modum sui, sed per modum praecedentis, sic Deus posset informare materiam, ut sufficienter secundum unam perfectionem disponat ad se, secundum aliam: ergo, etc. Igitur decimasexta nihil valet.

25. Juxta A. B, hic non habet locum, quia formae nihil est creatum, nisi cujus illa est pars immediate constituens : sed sic non est de alia forma, quia illa est simplex.

26. Juxta A. C, non habet locum hic, quia forma prior non est pars perfectior ultus compositi, cujus pars est forma posterior.

27. Juxta A. D, plus causat non idem causatum juxta praedicta secundum aliud, quod actitare, est magis causare.

28. Juxta A. E, illa videtur hic manifesta, cum nullum sit in formabile prima forma, nisi proprium dispositum ad ipsam.

29. Juxta A. F, intelligatur sicut exponitur quartadecima ante in conclusionibus unioersilibus.

ANNOTATIONES.

Sequitur illa particula: Forma est esse simplex, etc. ubi prosequitur de causa formali in speciali, ponendo propositiones singulares et communes, ex fundamentis antiquorum, et propriis, sale Scotico conditas, quas etiam brevibus discurram, quia alibi saepe habentur; et sicut prius in aliis, ita hic advertendum duco de numero et ordine harum tantum Topice, etut congruentius magis videbatur determinasse.

Prima propositio, quae est notificatio formae, habet tres partes, quarum prima est auctoris, et supra particula de agente, propositione 3. tacta est. Secunda pars est Philosophi 7. Metaph. text. com. 7. et inde. Tertia est supra saepe pertractata, et infra etiam tangetur, quae omnia examinentur, ut plerumque habet iste.

Secunda propositio est valde notabilis, quae etiam habet tres vel quatuor paries, et fere omnia tacta sunt supra in conclusionibus generalibus, et infra magis explicantur. Objicit consequenter contra secundam propositionem, salis mirabiliter ; sed videtur inferre hoc, quod tunc scilicet sequeretur formam esse universalem, vel, ut alia originaliahabent,universalissimum, hoc est dictu, cum compositum sit tanquam commune, ideo causavit sic, erit communis. Et videtur declinare ad communem viam, quae ponit materiam esse causam individuationis et determinationis in rebus materialibus. Vel sic et magis ad propositum : si omnis forma lanium informat materiam, et nunquam est pars materiae, ut informetur totum, per formam perfectiorem advenientem ; igitur tantum materiam primam informabit : sed talis forma quae immediate advenit materiae primae, est universalis, ut patet de forma corporeitatis, ergo, etc. considera altius, si nosti ipse.

Adhoc respondendo, introducit pulchra fundamenta. Primo, declarando quid sequeretur ex opposito illius conclusionis, si daretur. Ubi tangit duo causata et duplicem informationem formae. Et notanter dicit quod compositum, de cujus essentia est materia, non proprie dicitur informabile, sed est potius forma ipsa totius, ut 2. dist. 3. q. 2. habet. Qui tamen teneret oppositum conclusionis, posset ad haec respondere, si compositum ex una forma et materia, esset potentiale respectu secundae formae, ideo hoc excludit, cum dicit si omnes formae ordinatae, etc. ubi non debet esse sig. . principium, sed littera continua, et remittit se ad vigesimamquartam infra, et sequentes tres. Illa vigesimaquarta est ista : Juxta F. A. B. hic non habet locum, etc.

. Deinde ibi secundum aliquos, etc. tangit tres modos dicendi de formis ordinatis, et primus habet duo dicta. Secundum ibi: Haec positio ultra dicit, etc. et infert inconveniens ibi: Et tunc compositum non videretur unum, etc. quaere Thomam et Henricum et alios antiquos, ut nosti. Secunda positio est ibi : Aut cum hoc quod etiam formam quamlibet intermediam, etc. Et infert quod videretur ex hoc sequi inconveniens ibi: et tunc videtur idem esse, etc. et applicat illum modum dicendi ad vigesimamquartam et sequentes infra, et declarat ulterius ubi incipit accidens, quia est totius et non materiae primae. Et nola quod loquitur de accidente per accidens. Ibi etiam declarat esse terminum formarum substantialium, ubi videlicet incipit accidens. Quaere hunc 12. dist. 4. et 3. dist. prim. et 2. Et ostendit consequenter quod haec via repugnat octavae conclusioni infra. Tertiam opinionem explicat ibi : Si teneatur alia via, etc. quae videtur magis sua ut supra, in conclusionibus generalibus et alibi saepe tangit. Vide ante particulam illam : Finis intra, etc. in commento et in 4. distinct. 11. Quaere alios plerumque, et maxime Varronem et sequaces hujus. Et objicit contra illam viam dupliciter. Primo interrogative, ibi : ubi incipit accidens. Secundo, ibi : Item, quare non dicetur, etc. quae tamen faciliter solvuntur sustinendo illum modum. Incipiet enim accidens coaevum subjecto, posterius natura passione, aut ratione formae, aut materiae, aut compositi, aut ab intrinseco, aut ab extrinseco causetur, nisi forte dicas aliqua accidentia convenire prius tempore illi materiae totali, quod verum est; et tunc aliqua accidentia praecedunt passionem specificam, licet non prius dicantur de specifico toto.

Quod quaerit de forma priore, patet 8. Metaphysic. non enim ut forma est, perficitur, sed ut pars totius perfectibilis : et ita potest negari, si per se esset, quod informaretur, vel perficeretur, seu reciperet aliam formam. Vide supra, particula conclusionum universalium, conclus. 22. in commento ad haec. Ubi adverte, quod littera illa, sicut nunc debet commutari, tamen illa forma prior usque, ibi : Forma exemplaris, etc. ubi incipit conclusio 3. vel 2. si primam propositionem ponis definitionem et non conclusionem : et tota illa littera pertinet ad commentum, in quo varie habentur originalia, et ita compulabis conclusiones per ordinem, et erunt tantum viginti ceto, vel viginti septem, non connumerando primam. Examinabis optime omnia verba Doctoris, in hoc digressu, ubi illas tres vias sub dubio reliquit.

Deinde prosequitur propositionem tertiam, vel secundam, ut notavi de forma exemplari, et notanter conformiter dictis in primo dist. 2. quaest. 1. in principio solutionis, ut supra, in illa particula : Finis intra, etc. declaravi. Unde forma exemplaris potest comparari, vel ad illud in quo est; vel ad illud ad quod est, seu subjective, et objective, vel terminative. Primo modo potest recte dici forma, maxime in creaturis, et sic loquuntur communiter Doctores : secundo modo reducitur ad efficiens, ut hic recte dicit Doctor et alibi. In divinis forma exemplaris potest dici idea, ut communiter ponitur, quae tamen Deo non est forma, quia tantum objective habet ibi esse, nisi ponatur respectus quidam rationis. Potest etiam Verbum divinum appropriate appellari talis forma, sicut ars, vel sapientia, licet non aeque recte. Essentiale etiam scientiae, vel artis, potest sic nominari, et ipsa essentia Dei radicaliter, et voluntas seu intellectus praticus formaliter seu propinque.

Propositiones quae sequuntur usque ad nonam, clarae sunt ex determinatione hujus 7. et 8. Metaph. et ubi ibi notavi copiose in doctrina hujus. Quod addit infra in commento 9. ibi : convenit cum illo primi de Anima, ubi originalia communiter discorrecta erant: adverte quod recitat ibi dictum Commentatoris commento 53. Membra leonis non differunt a membris cervi, nisi propter diversitatem animae ab anima, quod est contra Thomistas, ponentes materiam esse primam rationem diversitatis in formis, quia tunc circulus. Sed expone nihilominus ibidem ly propter in auctoritate Commentatoris, nam neque materia formae, nec e contra, est prima ratio diversitatis.

Quod sequitur de quo l quid est, et definitione, quaere supra 7. Metaph. et 8. et considera. De compositione illa, de qua loquitur decima, et fundamenta Aristotelis ibidem pertractabis, posuit enim immaterialia necesse esse, etc.

Tangit consequenter in undecima notabiliter, quomodo quod quid est, seu species sunt numeri, pertractando similitudine?, quas adducit Philosophus 8. Metaph. text. com. 10. inter species et numeros. Conveniunt enim quoad resolvi in indivisibilia, quoad non pali divisionem, quoad habere per se unitatem, quoad non suscipere magis et minus. Quaere in 2. dist.1. q- 7. et 10. et in primo. dist. 17. q. fin. et supra 8. Metaph. Haec quatu?r tangit hic breviter, et ostendit quod non intelliguntur de forma partis, sed de forma totius seu essentia, vel substantia cujuslibet, ubi plura possunt ponderari, et specialiter de graduatione formarum.

Similiter quod sequitur in duodecima, de simplicitate accidentium, patet supra 7." et 8. Metaph. et 8. distinct. primo. Quaere Avicebron et Bonaventuram et alios, ut nosti. Objectiones ad utramque partem, quas adducit, faciliter solventur. Prima enim procedit Metaphysice, et ad mentem hujus et secundum veritatem. Secunda vero Physice, ut patet, et quod i? i infertur ad finem, considera an currit. Similiter in substantiis, ponitur pluralitas formarum, ibi tamen non additur ad finem, per formam generis, in aliquibus originalibus, et satis recte, sed terminatur sic : esse actu, vel sic : esset actus. Hoc est dictu, ponatur albedo composita ex A et B. transmutetur B in C. manente A, tanquam forma communi generica, vel tanquam materia, cum tamen A sit actus formalis, sequitur, subjectum transmutationis esse actu formali, vel actum talem, hoc dicit supra 7. Metaph. omnia videbis, sed bene examinabis cuncta.

Sequens de compositione materiae et formae, et resultatione tertiae entitatis tacta est supra, particula de materia ad finem, et in sequentibus dubiis. Et quod ibi tangitur in quaestione habente quatuor membra, potest dici ut dixi supra : videtur enim quod primum membrum et tertium sint impossibilia, nisi informare dicatur efficere, quod non videtur, ut supra in universalibus conclusionibus dictum est, quaere hic Formalistas, et Nominales. Vide super primo Physicor. et 2. et 5. Metaph. bene ponderando.

. Quod additur in 15. de quantitate et relatione, quod non sint activae, limitabis ut scis, bene examinando, et pondera ly omnem, ut nosti. Objectio sequens contra secundam partem conclusionis, quae posset poni corollarium, qualiter currit vide ubi se remittit, et sustineri potest tanquam conclusionis in multis. Patet de quantitate respectu qualitatis, et de utraque respectu relationis ; lira ita igitur dictum, ponderando ly compositum, et ly formam. Quaere ubi supra et 12. dist. 4. et in q. Praedicabilium q. 6. et distingue de multiplici receptione, in commento etiam sequentis 16. declarat se Doctor hic.

Nota valde ea quae dicit in commento 16. Vide 7. q. Quodl. et alibi saepe, illa fundamenta, et pondera egregie distinctionem illam de actionibus immanentibus et transeuntibus. Et adverte quod illae instantiae, de quibus loquitur in 15. sunt istae: non tamen per omnem quantitatem, etc. quaere Averroem et alios antiquos hic.

. Deinde quod tangit, in commento 17. pondera optime, et caste de illa continentia unitiva pertractabis. Vide 8. dist. prim. quaest. 2. principali optime. Supra etiam in particula illa : Finis intra, etc. habet de hac duplici forma. Adde multa hic de perfectione, et gradibus, et excessu entium. Illam 18. sequentem expone ut supra 7. et 8. Metaph. habet. Vide Averroem et alios antiquos 12. Metaph. Imaginationem Nicolai Turonensis examinabis de materia prima et compositione accidentium.

Deinde ponit alias conclusiones, utpote 19. et sequentes, referendo vel praesupponendo conclusiones quasdam universales supra. Ubi adverte, quod illa objectio post 19.* potest evadi sustinendo, ut dixi prius, illam relationem fundari super absolutum causae, licet Doctor supra dixit hanc quaestionem esse bonam, non tamen insolubilem. Vide ubi ibi notavi et considera diligenter instantias, et replicas ut scis, hic. In aliquibus originalibus signantur hic illae conclusiones per litteras, in aliquibus per numeros consuetudine Doctoris, ut notavi saepe.

Consequenter in 22. pertractat de formis ordinatis in eodem composito singularissime. In aliquibus originalibus habetur in principio commenti sic : haec propositio

non videtur vera, etc in aliis sic : haec probatio non videtur bona, et utraque littera potest bene stare. Aliqua etiam non habent illam primam impugnationem usque ibi : Quare forma ignis, etc. examinabis illum digressum de pluralitate formarum : sed illa difficultas de forma ignis comparata ad formam aquae faciliter solvitur, quia istae sunt speciflce disparatae, ut patet. Prima impugnatio intendit, quod illud quod est in potentia propinqua adactum, perfectionem actus accipit, hujusmodi est compositum ex forma priori et materia ut dicit, et satis recte.

Deinde remittit ad particulam ultimam infra de perfecto, conclus. 4. Unde etiam potest confirmari illud, quod supra de divisione hujus tractatus in particulas principales sig. . seu capitula, ut Theoremata n?tavi, et non habetur in omnibus communiter illa remissio. Vult etiam, quasi alio medio arguendo, quod illa conclusio 4. est contra istam, quia ex sola relatione ad perfectius, minus perfectum perficitur ; ergo non recipit propriam ejus perfectionem in se formaliter, sed tantum terminitur ad ipsam, quod infra ibidem in commento nono declaratur optime. Arguit consequenter contra Nominales, ponentes tot formas, quot praedicata in genere Substantiae, satis notanter ; sed quod infertur de asino, oportet limitare, scilicet quod velit asinum esse ultimam speciem sub animali. Vel quod loquitur de specialissimis animalis supra asinum dumtaxat, et non absolute. Ultima ratio ibi notabilis est, sed limila eam, ut 11. dist. 4. exponit. Quaere ad idem dist. 43. 4. q. 3. optime. Nam hic plerumque utitur fundamentis communis viae, maxime arguendo. Non intendit ergo quod non sint ponendae plures formae in eodem, sed quod non tot, quot praedicata, nec universaliter perfectior est forma imperfectioris, nec formam ut talem, sed compositum perficit et informat superveniens perfectior.

Sequitur 23. conclusio quae conformis est 20. universali supra licet in illa quotatione communiter originalia sunt discorrecta, et est multum notabilis et valde examinanda, in materia de pluralitate formarum, et pondera cum dicit, inquantum ordinatae, et considera quomodo intellectiva continet sensitivam et vegetativam. Nola etiam cum dicit forma informans, ad differentiam formae eminentis, vel unitive continentis, et probationem expone ad unguem. Infert corollarium destructivum 16. universalis supra. Ubi semper adverte, quod illa super qua ibi posui Extra, non debet numerari inter illas universales, nam ista 16. est 17. ut habes quotationem, illa scilicet, causa quanto prior, etc. Alia multa ibi addat lector.

Vigesimaquarta et quatuor sequentes, de quibus fecit mentionem prius in commento secundo, in quibus posuit litteras, ut.A. B. A. C, etc. satis difficulter applicari possunt, eo quod illae litterae vel omissae fuerunt negligentia scriptorum, si Doctor eas in originali suo in margine, vel in principio propositionum posuit, aut certe si implicite eas intellexit, ab alus intelligi non curavit, sed primum credo verius. Unde breviter videtur mihi, quod hic excludit, vel pertractat et exponit quinque ultimas conclusiones universales supra, ita quod 22. appellat B. et sic per ordinem. Per A. vero in omnibus potest intelligi, vel 21. universalis supra, vel prima conclusio hujus particulae, de forma, aut secunda. Vel forte illa via ultimo recitata, supra in commento 2. conclusionis hujus particulae. Vel si volueris imaginari has litteras, et propositiones per eas assignatas in commento illius secundae conclusionis, ubi recitat diversas opiniones et impugnat, poteris probabiliter. Sententia tamen propositionum in se salis clara est. Quaerat curiosus lector altius, si potest, ne forte, licet minime reor, Hesiodi vel Empedoclis sermonibus Doctor voluerit hic uti. Hic prolixius immorari in applicatione varia harum, non finit temporis angustia. Unde in summa notandum, quod inter alia valde varie in hoc problemate procedit hic per totum, qualiter videlicet forma prior se habet ad posteriorem, vel potentiale ejus et ad materiam primam ; sed huic ultimae viae magis adhaerere videtur, ut supra in commento 2. et alibi dixit, omnes tamen viae sustentabiles sunt.