THEOREMATA SUBTILISSIMA

 THEOREMA PRIMUM.

 Quoniam passio praesupponit agens, et omnis actio circa aliquid est, illud circa quod est intellectio, alterum est.

 THEOREMA II.

 Hoc Theorema patet evidenter ex primo, ut ait Doctor, quia si intelligibile primum est prius intellectione, non potest per eam accipere esse. Secundar

 THEOREMA III.

 Assertionem hujus Theorematis fuse tradit 1. dist. 3. quaest. 2. num. 21. ubi tribus rationibus probat ultimam speciem esse primum cognitum : idem pro

 Aliter potest poni, propter defectum luminis intellectus agentis. Natura, quae cognoscibilior est, potest in ipso agere, et intellectum possibilem imm

 THEOREMA IV.

 Quod ex secunda et tertia flet manifestum si enim nullum universale dictum in quid de singulari extra, causatur per intellectionem ut ex illis sequi

 THEOREMA V.

 Ratio hujus Theorematis a posteriori, quia nihil cognoscitur perfecte et distincte, nisi cognitis omnibus ejus praedicatis in quid etsi haec essent

 THEOREMA VI.

 SCHOLIUM L

 THEOREMA VII.

 Postquam arguit qualitatem esse nobiliorem quantitate, ex quatuor mediis, scilicet communitatis, actualitatis, perfectionis simpliciter, et generation

 THEOREMA VIII.

 Hoc Theorema est determino actus intelligendi, qui quatuor nominibus explicari solet, nempe objecto, intelligibili, intellecto, intentione. Circa huju

 THEOREMA IX.

 Ex dictis in Theoremate praecedenti, infert dari statum in conceptibus, ita ut aliquis sit primus. In secunda conclusione hujus, tenet nullum conceptu

 6. Conceptum dico objectum actu intellectum, prout scilicet est in intellectu, non ut forma, sed ut actu cognitum. Hic autem esse in, non est nisi hab

 THEOREMA X.

 1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.

 THEOREMA XI.

 In undecimo Theoremata una tantum est assertio, seu communis animi conceptio, de ratione per se unius, pro quo nota ex Theorem. 8. quod simplex concep

 THEOREMA XII.

 THEOREMA XIII.

 1. Conceptuum resolutio statum habet.

 8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.

 THEOREMA XIV.

 Mirabitur quis, quod Doctor dicat quatuor primis propositionibus hujus Theorematis probari non posse, Deum esse vivum, intelligentem, volentem, vel ul

 Circa propositionem octavam Doctor 1. d. 2. q. 7. ad q. 6. n. 3. adducit quatuor rationes .adeo fortes, ad probandam duplicem productionem ad intra, u

 Quod tangit decima quinta, tradit fuse 1. d. 26. g. Tertia opinio, n. 23. ubi sustinet ut probabile, personas constitui per absoluta, et a n. 31. solv

 Propositionem decimam octavam tractat 4. dist. 43. q. 2. num. 10. ubi tenet animae immortalitatem non demonstrari, de quo fuse egi in supplemento de A

 25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.

 30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.

 THEOREMA XV.

 Prima petitio hujus Theorematis probata est tract. de primo principio c. 3. concl. 2. et 15. et 1. d. 2. q. 2. art. 1. a n. 11. secundum tres particul

 THEOREMA XVI

 In hoc Theoremate videtur Doctor, dum haec scriberet, ejus fuisse sententiae, quod istae propositiones non essent demonstrabiles, ut sentiunt Doctores

 9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.

 De decimaquarta, decimaquinta et decimasexta quae tangunt Dei simplicitatem, vide 1. dist. 8. q. 1. 3. et 5. et de primo princ. cap. i. conclus. 1. et

 THEOREMA XVII.

 Conclusione secunda quod ait, instrumentum non habere propriam actionem, alioquin esset causa principalis, docet 4. d. 1. q. 1. n. 9. et q. 5. n. 14.

 De conclusione decima vide Doctorem locis citatis. Pro conelus. 9. concl. 11. quod ait eumdem effectum fieri a diversis causis ordinatis, bene tractat

 THEOREMA XVIII.

 Vide de variis finis acceptionibus, et quomodo est prima causarum, et qualiter causat 5. Met. q. 1. et locis ibi Schol. 1. citatis per finem intra,

 THEOREMA XIX.

 1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.

 Decimatertia conclusione patenter ostendit, nullam causam simpliciter necessario causare, de quo agit 1. dist. 8. q. 5. In commento decimaequartae fat

 THEOREMA XX.

 Sequuntur sexdecim axiomata seu propositiones famosae, de materia, ex ?-Mlosopho omnes : quarum exactam expositionem videre potes apud ipsum Doctorem,

 Circa conclusionem secundam praecedentis Theorematis, ponitur sequens littera, quam Mauritius notavit additionem, infert ad illam conclusionem, causam

 THEOREMA XXI.

 1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.

 Circa duodecimam, de eo quod quid est, vide Doctorem 7. Metaph. quaest. 7. et 2. dist. quaest. O. ad 3. et quomodo formae sunt sicut numeri, vide eum

 18 In omni genere est unum primum.

 THEOREMA XXII.

 1. Omne agens agit aliquo, quod est forma ejus.

 SCHOLIUM II

 Explicat conclus. 19. quomodo actio est causa passionis, de diversis actionis acceptionibus, vide eum de Anima, quaest. 7. ubi in commentario plura de

 Vigesimasecunda conclusio explicat bene quid sit creatio, et quomodo differat a generatione, et quod for.na est per se terminus ejus, non compositum.

 34. Nihil agit in se.

 THEOREMA XXIII.

 Affert pulcherrimas regulas de ratione perfecti, partim ex se, partim ex Philosopho, cujus loca citat. Vide eum Quodlib. 5. art. 1. ubi declarat descr

 Scholia hactenus elaborata, magno certo labore et cerebri vexatione, textui in multis satis intricata inserere sategi. Nec paenitet susceptae molestia

Scholium.

Prima petitio hujus Theorematis probata est tract. de primo principio c. 3. concl. 2. et 15. et 1. d. 2. q. 2. art. 1. a n. 11. secundum tres particulas, unitatem, primitatem et coaevitatem. Secunda etiam ibidem probatu est. Fatetur tamen Doctor etsi ipse rationes pro hoc adduxerit, omnium excellentissimas, vix ratione necessaria posse probari ; et hinc collige ipsum dum haec scriberet non fuisse omnino alienum ab ea sententia, quae tenet demonstrari non posse rigida demonstratione,Deum esse vivum,intelligentem,etc. de quo Theorem. praecedenti Schol. 1. quod clarius patet ex Theor. sequenti, propositio prima habetur eisdem locis, et secunda et tertia evidentes sunt, circa rationes quas movet hic Doctor contra suas demonstrationes, locis citatis factas, de primo et unico efficiente. Vide annotationes Mauritii hic.

1. In essentialiter ordinatis est dare primum, quod sit unicum, et coaevum illi eoordinalioni.

2. In omni genere causae est ordo essentialis.

Istae duae propositiones petantur : quarum prima tres partes continet, secunda est simplex : utraque licet sit probabilis, tamen difficile esset, vel forte nobis impossibile eam simpliciter necessaria ratione, et mere naturali probare.

1. In genere causae efficientis est dare unicum primum efficiens, quod nunc est in rerum natura.

Hujus propositionis prima pars patet ex secunda petitione, et duabus partibus primae. Secunda pars ex tertia parte illius petitionis primae, illud autem primum dicatur Deus.

2. Omne efficiens perfectius effectu,

vel aeque perfectum.

Quia nihil agit ultra quam est activum. 3. Deus est perfectius omni effectu. Ex secunda conclusione, etsecunda parte primae petitionis. Et ita perfectissimum omnium entium, et summum in omni differentia entis, quae simpliciter importat perfectionem, cujusmodi sunt verum, bonum, necessarium, etc. quia quodlibet tale est simpliciter perfectio aliquo modo communis, tam primo quam aliis.

Hic pone terminum cognoscibi_ lium de Deo, per rationem naturalem necessariam, et hoc, suppositis illis petitionibus duabus : quomodo probabitur prima pars primae, scilicet primum plus in essentialiter ordinatis, quam in accidentaliter ordinatis? cum utrobique causa secunda praesupponat priorem causare, et utrobique prius: igitur primum ; et tamen in accidentaliter ordinatis negant Philosophi primum et Avicenna.

Quomodo etiam probabitur secunda pars, scilicet unicum? cum aliud possit poni in efficientibus uno modo productum ab isto, productione univoca, alio modo a nullo productum, cum duo talia sint magis bonum quam unicum tale, et etiam causata possint esse aequalia, ut videtur. Quomodo probabitur coaevum primo, de aliquo eodem numero, si primum A possit ad B univocum sibi producere ? tunc enim licet A non sit coaevum, stabit tamen coordinatio propter B productum univocum sibi, et sic potest B propter C, et deinceps quantumcumque oportet per aliud, et aliud numero.

Et secundo, si primum efficiens secundum totam suam speciem, tantum requiratur ad fieri effectus, et non ad esse, sive conservationem ; quare tota specie illius primi destructa, non poterit manere coordinatio uniformiter se habens et in esse, et per consequens et in agere ?

Per rationem naturalem non potest probari. Et hoc patet ex ordine causarum : quoniam si Sol iste posset facere alium Solem et desineret esse, et ita staret ordo causarum per illum alium Solem, sicut nunc stat per istum ; utrum autem contra rationem primi in specie, sit fieri, posterius dicetur

Et non potest improbari ex ordine causarum, quia posito Solem destrui, non minus ignis maneret in propria specie, et per consequens haberet propriam rationem. Vel si hoc non sit verum, quomodo contrarium ejus posset necessario probari ?

Secunda petitio non videtur necessario probari : si enim multi effectus sunt ita inter se ordinati, ut nullus respectu alterius habeat rationem effectus, ut bos, asinus ; quare omnes causae sunt ita ordinatae, quod semper una est causa alterius? Si imponatur hoc nomen Deus alicui primo efficienti, eidem numero, sequitur ex secunda quod non posset probari Deum esse nunc in rerum natura, quia illo non existente, staret coordinatio per alium univocum sibi. Ex secunda sequitur plus, quod non posset probari nunc Deum esse, etiamsi hoc nomen Deus imponatur alicui primo efficienti in specie ; quia illo non manente, sive non existente, manet effectus in esse, et ita potens operari, cum Deus non probetur causa esse, nisi in fieri, unde sequitur Deum esse, vel fuisse, sicut ex domo concluditur aedificatorem esse, vel fuisse; igitur , haec quae videntur non posse probari necessario, ratione mere naturali per ordinem in conclusionibus exponantur, necnon et alia, quae probari non possunt, sed alia probari non posse, sequitur ex hoc quod ista probari non possunt, quia alia sunt minus nota, et accipiatur probari ratione naturali necessaria.

ANNOTATIONES.

Sequitur illa particula : In essentialiter ordinatis, etc. quam poteris legere ante praecedentes, si vis, usque ad illud eofdlfH rium commune, post propositiones creditas infra ibi : Philosophi multa dixerunt, etc. inclusive.

Primo praemittit duas petitiones, quae etiam supra in Iractatu de primo principio: tactae sunt, et 2. Metaph, et 2. dist. 1 . quaest. 1. In prima tangit tria, scilicet primilatem et unitatem numeralem, et coaevitatem alicujus ad quod essentialiter ordinata, ordinantur. Vide 10. Metaph. copiose, et ostendit difficultatem probationis harum, licet ipse et Philosophus conentur eas probare.

Deinde ponit conclusiones, quarum prima habetur ubi supra notavi copiose, et habet tres paries, sicut prima petitio quam probat ex praecedentibus. Ubi littera in aliquibus originalibus habetur superflue quantumad secundam conclusionem, quia praemittitur petitionibus, et replicatur post primam, sed bene habes litteram, ut or dinavi eam. Multa hic pro et contra possent adduci, sed quia superius tractavi isla, festinus ad sequentia, prolixius ea prosequi hic postpono.

Secunda conclusio est de perfectione efficientis. Nam aeque perfectum si univocum, perfectius vero si aequivocum. Ubi tamen attende, quod non recte de rigore sermonis dicitur efficiens univocum, stricte loquendo de univoco specifico scilicet, sed potius producens, vel saltem agens debet dici; quod ideo dico, quia 3. dist. 1. q. 7. et 25. dist. 2. dicit quod relatio causae et causali importat dependentiam essentialem, et arguit distinctionem in natura. Debet ergo accipi extensive, ubicumque ponitur hujusmodi distinctio. Ulterius notandum, quod illud quod dixi de causa aequivoca, debet attendi de causa aequivoca totali et non parliali, ut in pluribus locis habet. Vide 3. dist. 1. et 2. licet forte universaliter verum sit, ut effectus ut hujus comparatur ad hoc, ut ad causam, secus si comparantur simpliciter inter se entitates. Quaere 3. d. 2. q. 10. solvendo argumenta principalia ad finem. Vide notanter instantiam et regulam communem, scilicet Quod dependet ex pluribus, etc. in Quodlib. q. 14. art. 1. de fide infusa, et acquisita. Et adde dicta hujus in primo, dist. 3. quaest, in solut. art. 1. contra Henricum moderando cuncta ut nosti. Quaere quaest. 17. Quodlib. art. 3. et Franc. in Prologo Ab oriente portae tres, q. 3. optime, ut haec altius exequaris.

Tertia est de perfectione Dei, quae supra pertractata est copiose, ubi adverte quod illa comparatio est excessiva vel abusiva, quam probat ex praecedentibus. Corollarium infert consequenter notabile. Ubi adverte, cum dicit infra, aliquo modo communis, etc. quod hoc dicit, vel quia non est locus determinationis illius communitatis hic, sive scilicet sit analogiae, sive univocationis, vel ideo, quia non est communitas nisi solius conceptus. Notanter etiam dicit in omni differentia entis, quae dicit perfectionem simpliciter, propter ea quae tangit 8. dist. 1. quaest, finali, et 1. dist. 2. q. 3. de causa et hujusmodi.

Deinde facit digressum notabilem in commento primo, ostendendo quantum, et ad quem terminum ultima te attingit ratio naturalis necessaria creaturae rationalis, vel saltem viatoris de Deo. Vide in Prologo utriusque 1. et 3. dist. ejusdem, et supra 2. Metaph, et alibi saepe, pro et contra plura addendo.

Consequenter pertractat partes illius primae conclusionis, ostendendo difficultatem probationis earum per ordinem, sed supra deprimo principio, et ubiibi notaviconatur illa omnia probare, quae tamen non repugnant, ut saepe dixi. Faciliter tamen dici potest, quod in essentialiter ordinatis potius datur primum, quia nisi ibi primum, nec primum, nec ultimum in aliis, quod tamen examinabis bene.

Ultra, cum ibi allegat Avicennam, adverte quod illud habet 6. Metaph. cap. 5. Quaere etiam Aristotelem. 2. de Gener. text. comm. 56. 53. et 68. et alibi ad idem, et maxime 8. Physic. Quomodo autem valet illa consequentia, Datur prius, ergo primum, vide supra 5. Metaph. quaest. 8.

Aliud quod tangit circa probationem secundae partis, quaere 2. dist. 1. quaest. 3. et supra de primo principio, et qualiter currit, et quando juxta regulam tertii Topicorum : Duo bona sunt magis bonum uno eorum seorsum, et quando non, ibi habes, et ubi nolavi ibidem. Ibi etiam pondera duos modos ponendi duo prima, aut scilicet utrumque a se, aut unum univoce ab alio.

Deinde ostendit circa tertiam partem, scilicet coaeternitatem, valde signanter difficultatem probationis, dupliciter : aut loquendo de eodem numero, quia sic posset imaginari aliud, et aliud numero distinctum sibi succedentia : aut secundum speciem, ita quod tantum ad fieri rerum requireretur primum, et non ad conservationem. Ubi adverte, quod licet communiter habeatur in littera ibi; per rationem naturalem non potest probari, etc. magis tamen placet ibi, improbari, et additur in originalibus antiquis K, ad denotandum primum dictum, quia sic Doctor signabat loca textus plerumque per litteras, sicut antiqui Bibliae capita, et ipse Aristoteles et Avicenna, et aliquando Henricus quaestiones in processu solutionis earum, et hoc accidit saepe in his Theorematibus et Metaphysica, et maximam generat ambiguitatem, quia vitio et negligentia scriptorum, non fuerunt appositae marginibus hujusmodi litterae. Si eas Doctor apposuit, vel si implicite intellexit, non ita faciliter alii capere possunt. Vult ergo Doctor, quod illa duo quae tetigit, primum ibi: Primo de aliquo eodem, etc. Secundum ibi : Et secundo si primum efficiens, etc. non possunt improbari facili Ier per rationem naturalem, nec ex ordine causarum, et ideo inferius debet esse : Secundum non potest improbari,

etc. uti plura originalia habent. Et nisi capiatur ly et, materialiter pro signo sicut K, dubium quod tangit ad quodse remittit, potest faciliter solvi, tenendo negativam, et hoc si secundum ejusdem rationis est effectibile ; de quo infra in hoc capitulo et in Sententiis, et alibi saepe, et hoc nisi negetur ordo essentialis, de quo ubi supra in primo, et de primo principio.

Consequenter dat ins tan tiam se cundtep etitioni supra, sed faciliter solveretur, quia species sunt sicut numeri 8. Metaph. text. cotnm. 10. et 10. Metaph. text. com. 2. et inde : In omni genere, etc. Sed hoc tolleretur recurrendo ad ordinem perfectionis et causalitatis, ut scis, et distinguendo de mensura multiplici. Vide 2. dist.2. part. 1. copiose, et alibi plerumque in doctrina hujus et aliorum. Pondera omnia quae dicit, quia nihil sine ratione.

Ulterius prosequitur dicta, ponendo casum de impositione hujus nominis, Deus, ubi cum dicit, sequitur ex K, recurrit ad illud primum dictum, prius notatum, et originalia ibidem varie se habent; in aliquibus ponitur 12. in aliquibus 2. in aliis alio modo. Postea cum dicit ex 2. intellige de 2. dicto prius. Ubi aliqua originalia habent ex et, quod bene posset stare, tenendo ly et, ut nolavi prius materialiter, et pro Signo, etc.

Consequenter jbi : igitur haec quae videntur, dat ordinem, rationem et modum dicendis. Unde elicere potes quod praecedentes omnes creditae, usque ad primam petitionem supra, congrue sequerentur sequentes creditas, ut supra tractavi. Ibi etiam finaliter declarat se, qualiter intelligit non probari in his creditis per totum, unde instantiae ubique solvuntur.