THEOREMATA SUBTILISSIMA

 THEOREMA PRIMUM.

 Quoniam passio praesupponit agens, et omnis actio circa aliquid est, illud circa quod est intellectio, alterum est.

 THEOREMA II.

 Hoc Theorema patet evidenter ex primo, ut ait Doctor, quia si intelligibile primum est prius intellectione, non potest per eam accipere esse. Secundar

 THEOREMA III.

 Assertionem hujus Theorematis fuse tradit 1. dist. 3. quaest. 2. num. 21. ubi tribus rationibus probat ultimam speciem esse primum cognitum : idem pro

 Aliter potest poni, propter defectum luminis intellectus agentis. Natura, quae cognoscibilior est, potest in ipso agere, et intellectum possibilem imm

 THEOREMA IV.

 Quod ex secunda et tertia flet manifestum si enim nullum universale dictum in quid de singulari extra, causatur per intellectionem ut ex illis sequi

 THEOREMA V.

 Ratio hujus Theorematis a posteriori, quia nihil cognoscitur perfecte et distincte, nisi cognitis omnibus ejus praedicatis in quid etsi haec essent

 THEOREMA VI.

 SCHOLIUM L

 THEOREMA VII.

 Postquam arguit qualitatem esse nobiliorem quantitate, ex quatuor mediis, scilicet communitatis, actualitatis, perfectionis simpliciter, et generation

 THEOREMA VIII.

 Hoc Theorema est determino actus intelligendi, qui quatuor nominibus explicari solet, nempe objecto, intelligibili, intellecto, intentione. Circa huju

 THEOREMA IX.

 Ex dictis in Theoremate praecedenti, infert dari statum in conceptibus, ita ut aliquis sit primus. In secunda conclusione hujus, tenet nullum conceptu

 6. Conceptum dico objectum actu intellectum, prout scilicet est in intellectu, non ut forma, sed ut actu cognitum. Hic autem esse in, non est nisi hab

 THEOREMA X.

 1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.

 THEOREMA XI.

 In undecimo Theoremata una tantum est assertio, seu communis animi conceptio, de ratione per se unius, pro quo nota ex Theorem. 8. quod simplex concep

 THEOREMA XII.

 THEOREMA XIII.

 1. Conceptuum resolutio statum habet.

 8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.

 THEOREMA XIV.

 Mirabitur quis, quod Doctor dicat quatuor primis propositionibus hujus Theorematis probari non posse, Deum esse vivum, intelligentem, volentem, vel ul

 Circa propositionem octavam Doctor 1. d. 2. q. 7. ad q. 6. n. 3. adducit quatuor rationes .adeo fortes, ad probandam duplicem productionem ad intra, u

 Quod tangit decima quinta, tradit fuse 1. d. 26. g. Tertia opinio, n. 23. ubi sustinet ut probabile, personas constitui per absoluta, et a n. 31. solv

 Propositionem decimam octavam tractat 4. dist. 43. q. 2. num. 10. ubi tenet animae immortalitatem non demonstrari, de quo fuse egi in supplemento de A

 25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.

 30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.

 THEOREMA XV.

 Prima petitio hujus Theorematis probata est tract. de primo principio c. 3. concl. 2. et 15. et 1. d. 2. q. 2. art. 1. a n. 11. secundum tres particul

 THEOREMA XVI

 In hoc Theoremate videtur Doctor, dum haec scriberet, ejus fuisse sententiae, quod istae propositiones non essent demonstrabiles, ut sentiunt Doctores

 9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.

 De decimaquarta, decimaquinta et decimasexta quae tangunt Dei simplicitatem, vide 1. dist. 8. q. 1. 3. et 5. et de primo princ. cap. i. conclus. 1. et

 THEOREMA XVII.

 Conclusione secunda quod ait, instrumentum non habere propriam actionem, alioquin esset causa principalis, docet 4. d. 1. q. 1. n. 9. et q. 5. n. 14.

 De conclusione decima vide Doctorem locis citatis. Pro conelus. 9. concl. 11. quod ait eumdem effectum fieri a diversis causis ordinatis, bene tractat

 THEOREMA XVIII.

 Vide de variis finis acceptionibus, et quomodo est prima causarum, et qualiter causat 5. Met. q. 1. et locis ibi Schol. 1. citatis per finem intra,

 THEOREMA XIX.

 1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.

 Decimatertia conclusione patenter ostendit, nullam causam simpliciter necessario causare, de quo agit 1. dist. 8. q. 5. In commento decimaequartae fat

 THEOREMA XX.

 Sequuntur sexdecim axiomata seu propositiones famosae, de materia, ex ?-Mlosopho omnes : quarum exactam expositionem videre potes apud ipsum Doctorem,

 Circa conclusionem secundam praecedentis Theorematis, ponitur sequens littera, quam Mauritius notavit additionem, infert ad illam conclusionem, causam

 THEOREMA XXI.

 1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.

 Circa duodecimam, de eo quod quid est, vide Doctorem 7. Metaph. quaest. 7. et 2. dist. quaest. O. ad 3. et quomodo formae sunt sicut numeri, vide eum

 18 In omni genere est unum primum.

 THEOREMA XXII.

 1. Omne agens agit aliquo, quod est forma ejus.

 SCHOLIUM II

 Explicat conclus. 19. quomodo actio est causa passionis, de diversis actionis acceptionibus, vide eum de Anima, quaest. 7. ubi in commentario plura de

 Vigesimasecunda conclusio explicat bene quid sit creatio, et quomodo differat a generatione, et quod for.na est per se terminus ejus, non compositum.

 34. Nihil agit in se.

 THEOREMA XXIII.

 Affert pulcherrimas regulas de ratione perfecti, partim ex se, partim ex Philosopho, cujus loca citat. Vide eum Quodlib. 5. art. 1. ubi declarat descr

 Scholia hactenus elaborata, magno certo labore et cerebri vexatione, textui in multis satis intricata inserere sategi. Nec paenitet susceptae molestia

Scholium.

Circa conclusionem secundam praecedentis Theorematis, ponitur sequens littera, quam Mauritius notavit additionem, infert ad illam conclusionem, causam nihil perfectionis accipere a causato ; unde cognoscens conclusionem, non ideo perfectius cognoscit principium, ex doct. 3. dist. 14. quaest. 2. num. 11. Vide ipsum 1. dist. 8. quaest. 5. Similiter ex volitionibus mediorum, non intenditur volitio finis, de quo Doctor 1. dist. 1. quaest. 4. contra D. Tho:n. pulcherrime disputat. Conclusione 7. bene docet rationem causae dicere perfectionem quam non dicit causatum, et hac via omnis causa est perfectior causato. De couclus. 11. vide eum cap. 3. couclus. 16. de primo princip. et locis ibi in Scholio citatis, quibus docet unum effectum non posse dependere ad plures causas totales ejusdem generis. Sequuntur aliae optimae regulae de ly inquantum. Circa conclusionem duodecimam ejusdem Theor. hic ponit quinque rationes suadentes causam indeterminatam non posse agere, nisi ab alio determinetur ; quod in voluntate locum non habere optime declarat, solvens illas rationes, quia tantum currunt de causa indeterminata non sufficiente ad effectum, sine concursu alterius, non vero de indeterminata per se sufficiente, cujusmodi est voluntas.

Juxta conclusionem secundam generalem, corollarium, quod impossibile est causam inquantum talis, aliquam perfectionem, vel intensionem recipere a causato, quia ejusdem rationis intensior gradus, et alius, vel intensior perfectiori igitur si ille ab effectu, et tota entitas causae. Corollaria : igitur cognoscens conclusionem, non perfectius intelligit principium, licet extensius, quia in pluribus. Sic voluntas ex volitionibus entium ad finem, non crescit in volendo finem ; igitur semper summo conatu vult illum, vel sibi subest illa volitio sicut aliae.

Juxta septimam conclusionem nota, quod causa in genere dicit aliquid simpliciter perfectionis, quia semper alterum dividentium ens, est tale, quia alterum convenit Deo, tamen sicut unum in aliquo inferiori, ut in continuo, non est simpliciter perfectio; sic causa in inferiori, non dicit aliquid simpliciter perfectionis, quia secundum tertiam, duo genera causae includunt rationem partis, et ita potentialis, et limituti, et imperfecti, unde non transferuntur ad Deum. Duo alia genera sunt simpliciter perfectionis. Juxta conclusionem 11. nola conversam, scilicet quod altera causa est alterius, sive quod impossibile est duas

causas per se, et sufficientes in eodem genere causae et ejusdem ordinis, esse ejusdem effectus, quod probatur ex definitione causae : Quia etiam sequitur unam superfluere, imo nihil facere, et ita non esse causam, quia si per hanc sufficienter est, non igitur per aliam. Confirmatur : si per hanc sufficienter est in hoc genere et ordine causae, quocumque alio amoto, adhuc sic per hanc est, et ita illo alio amoto, quo autem amoto, res sufficienter est illud non est causa. Probatur etiam tertio modo, quia idem non refertur primo ad diversa. Contra : de Patre et Filio respectu Spiritus sancti, et universaliter quando duo agunt, et alterum posset per se. Valet instantia objecti 13. 3. sub.

Inquantum cum sit nota causae per se, stricte tamen accipitur, inquantum pro causa praecisa et proxima.

Sic videtur idem cum primo, quod addit super per se. Inquantum communiter potest esse nota cujusque causae secundum genus, et cujuscumque differentiae in quolibet genere.

Puta proximae remotae, etc. sed non causae per accidens. Sequens inquantum non semper accipitur pro suo formali, nec illud non ita est causa, sed totum. 1

Et hoc potest esse vel primo, vel secundum partem, et hanc vel illam.

Quod quid per se inest superiori et inferiori, et ita inquantum.

Sed non inferiori primo, nec per se, ratione formalis ejus, sed materialis ejus.

Sicut causa dividitur in necessariam in pluribus, et contingentem ad utrumlibet, sic inquantum potest notare quamlibet.

Unde ratio sequitur: ergo omnis nec necessario. Contra : primo Priorum, inquantum bonum ; ergo omne bonum. Item 1. Posterior. per se, praesupponit de omni, et id includit necessario.

Respondeo, omne bonum, bene sequitur intelligendo sic consequens, scilicet potest esse per se causa in demonstrativis, includit necessario non omne de omni. Quando quis quaesiverit quid causa, oportet omnes dicere, et proximas, et circa substantias generabiles.

Oportet omnes cognoscere 8. Metaph c. 3. Nola, conclusio generalis 12. proba tur: tum per Aristotelem 9. Metaphysic. c. 4. potentia rationalis, quia est una contrariorum, non necesse est quod faciat, quia tunc simul faceret contraria, quare necesse alterum esse, quod proprium est, dico hic appetitum, aut prohaeresim. Tum, quia quare magis fieret quam quiesceret ? Quare etiam magis fieret hoc quam illud? Tum, quia si communis est, oportet quod habeat in se virtutes contrarias, quia eadem virtus non est ad opposita. Tum, quia si non est dare, quare magis faciat quam quiescat, non est dare quare magis dat esse effectui quam non, et ita nec quare effectus magis est quam non est, cum ideo sit, quia causa dat. Tum, quia plus dicit esse causam in actu quam in habitu, et prius est in actu quam effectus sit. Nota, conclusio est falsa de voluntate, et probationes non valent, quia ad faciendum aliquid, non oportet dare causam, nisi per se sufficientem. Et si quaeritur, quare de effectu sufficienter respondetur per talem causam? voluntas autem est causa sufficiens omnis actus sui, et quasi illimitatae virtutis, quia libera virtualiter respectu actus et ejus oppositi, et respectu actuum oppositorum, et ita causa communis, tamen sic communis, quod etiam propria, quia immediata.

Ad primam propositionem negatur, si

loquitur de voluntate : si autem de scientia, vel arte, potest exponi quod illa est oppositorum, sed insufficiens causa, quia tantum directiva : directio autem non sufficit sine imperio et executione ; causa autem indeterminata, quia est insufficiens nunquam alterum producit nisi aliud addatur, sic potest intelligi conclusio principalis. Causa autem indeterminata, quia plus quam sufficiens, plus potest sine altero quam determinata, vel limitata ; unde forte simpliciter est magis nobilitatis in causa, contingentia in causando, quam necessitas.

Contra : effectus necessarius est nobilior contingente; igitur et causa. Respondeo, antecedens est verum caeteris paribus, praecise autem effectus in se necessarius, non autem ad quem causa necessario determinatur. Similiter causa contingens propter defectum actualitatis ad causandum, est minus nobilis causa necessaria, non contingens propter dominium super opposita. Similiter contingentia in causando est magis nobilitatis quam necessitas, praecipue respectu causati non adaequati suae virtuti, sicut et causare multa quam unum tantum in hujusmodi.

Ad secundum, non est aliud quare nisi causa sufficiens, non quia determinatur volendo, tunc enim vellet hoc, quia vult hoc.

Ad tertium, habet unam virtutem illimitalam respectu contrariorum.

Ad quartum, non est causa quare dat nisi natura ejus, quae est immediata causa dandi cum dat, et non dandi cum non dat, et tamen est causa quare effectus est, quia scilicet causa dat esse, sed illud dare non habet causam determinatam.

Ad quintum, nihil plus est in causa nisi quod una relatio consequitur, quae non consequitur, quando non praecedit causationem ; tum, quia fundatur super eam ; tum quia est ad terminum productum per actionem.

ANNOTATIONES.

Sequitur illa particula : Materia est, etc. ubi specialem digressum facit de materia, sed omnia sunt ex sententiis Aristotelis hinc inde ut Doctor allegat, et loca assignavimus. Ubi advertat lector, quod non curavi in his quotationibus, ut aliqui hujus aetatis curiosa superfluitate et ostentatione frivola, modo Legistarum, descendere in allegando particulas commentorum et capitulorum, et gg. etc. hujusmodi ; hoc enim est perdere tempus in legendo, in conferendo vero fuga et fumus. Graeci namque rationem quaerunt, teste Paulo, et non 3igna, nec testimonium, nisi raro, vide Aristotelem 2. Metaph. t. c. 14. et inde, ubi reprehendit hunc modum. Qui ergo voluerit sic descendere, descendat ipse. Ego vero ascendere intendo, et cum Platone quiescere in specialissirais, vel saltem cum Scoto in individuis. Paucis ergo in hac parte me expediam. Computum propositionum, quarum aliquae sunt definitiones, aliquae petitiones vel conclusiones, consideret lector, et majorem vel minorem numerum, ut placuerit, adinvenial, vel contentus numero assignato procedat ; quantum enim ad hoc magistraliter omnia sentio, et non authentice vel assertive. Examinabis omnia quae dicuntur hic de materia, ut copiose habes in doctrina hujus. Quaere 7. et 8. Metaph. in quaestionibus et expositione. Vide 12. dist. 2. et 14. ejusdem. 3. etiam dist. 2. et maxime in antiquis, specialiter in Bona. Quaere et 12. dist. ejusdem 43. et 44. diu. 4. Vide verbum Aristotelis, Forsan naturalia sempiterna, etc. Extende etiam dicta ad varietatem expositionum auctorum in Aristotele m. Hic si volueris, imitabere Averroem ubicumque non digreditur a verbis Aristotelis, et intellectu sincero Scotico; ubi vero per se vadit, penitus omittatur, nisi in materia indifferenti. Sermo de materia est satis difficilis, quia objectum incertum et minime entitatis, et fundamentum debile, licet omnium radicale. Quod autem materia est hoc aliquid, et ens actu, et intelligibilis per se, et quomodo non principium individuationis primum, et qualiter debet intelligi illa ultima de immaterialibus, habes ubi supra, salvando semper Philosophum. Caetera relinquo lectori in hac particula, angustia temporis praepeditus.

Sequitur ibidem quaedam littera, vario tamen modo in originalibus situata, quae potest poni Extra, vel additio, ibi: Contra, forma tantum inexistente, etc, usque iliuc : Juxta conclusionem secundam, etc. Prima objectio est contra illud, quod dicitur de unitate compositi ex materia et forma, in propositionibus ultimis de materia, et potest solvi, vel quod casus est impossibilis, ita quod materiam informari, est formam inexistere, saltem concomitanter de necessitate. Sed pondera bene an informare dicat actionem. Vide infra, in commento 19. particulae sequentis. Vel detur secundum, scilicet quod sit tertia entitas, non tamen sine informatione materiae a forma. Licet enim prima causa possit suspendere causalitatem extrinsecam inferioris causae, non tamen intrinsecam, facta tali approximatione, cum caeleris dispositionibus requisitis assistentibus. Vide tamen infra particula sequente in commento 13. ad haec notanter, et in commento 19. Ulterius, potest negari quod infertur de tertio, quod non est informans, sed totius formae quidditatem declarans. Ad secundam objectionem respondet Philosophus in littera 8. Metaph. ad finem, et iste plerumque, quia scilicet haec potentia, et hic actus sunt tales, et illi tales. Quaere 12. dist. 4. et alibi ut 7. et 8. Metaph. supra. Sed plures aliae declarationes possent addi, licet radicalis causa sit illa. Considera an forte velit has objectiones currere, vel saltem quod Philosophus dicta non probat, licet communia et vera sint ubique.

Deinde ibi : Quando hoc fit ex A, etc.

movet quaedam dubia, et non est dependentia ex dictis, et sunt tria vel quatuor, quae tamen non solvit hic, et possunt applicari ad propositiones supra de identitate, vel alietate materiae et moventis, et proportionaliter ejus quod fit. Pro primo dubio vide in 2. dist. 20. quaest. 2. et 43. 4. quaest. 3. art. 1. et 2. egregie.

Ad secundum, videtur quod Philosophus velit unitatem utriusque requiri, ut patet in littera 8.Metaph. ubi supra in propositionibus. Sed quod a materia magis quam ab efficiente sit unitas, potest esse ratio, quia intrinsece constituit entitatem, et ita dat unitatem. Et quod dicitur quod magis ab efficiente est esse, potest negari. Vel aliter, quod comparatio debet esse in univoco, alia et alia est habitudo, ad aliam et aliam causam, ut supra dixit. Secus etiam est de esse formae et de esse totius. Ad idem potest dici quod non, quia requiritur identitas materiae. Illi tamen qui formam dicunt esse totum esse, haberent aliter dicere.

Ad quartum videtur responsio sequens declarare intellectum dubii, de qua videlicet materia debet intelligi, licet non multum ad propositum apparet esse. Sed ad aliud, quomodo videlicet in accidentibus est materia, cum accidens et intrinseca omnia sibi, sint actus et forma? Potest ergo dici, quod major est indifferentia materiae quam formae: Nam activorum actus, elo. et membra leonis, etc. quaerit ergo forma dispositionem in materia determinata, non e contra, maxime loquendo de prima simpliciter, stante etiam unitate prioris, fit plurificatio in posteriori. Illa vero responsio sequens est valde notabilis de materia accidentis et animae intellectivae, ponendo ibi materiam. Vide supra 7. Metaph. et 8. et super lib. de Anima 15. quaest, hujus. Et replica sequens et ejus solutio, comparando materiam accidentis ad materiam substantiae corporeae, sunt notabiles et satis clarae. Adde plura hic, ut volueris.

Consequenter additur ibi quaedam longa littera, quam additionem notavimus ; communiter tamen ponitur in originalibus, et plura subtilia et utilia continet, quare si lectori videbitur ad sua loca applicetur diligenter. Transmulavimus autem litteram ibi, aliter quam communiter habetur, propter convenientiam ad ordinem conclusionum quae quotantur. Infert ergo primo corollarium ex secunda conclusione generali, vel universali, supra ibi, scilicet, Causa naturaliter est prior, etc. ubi comparat notanter perfectionem causae ad perfectionem causali, quod bene examinabis. Ex quo aliam corollariam propositionem infert de cognitione conclusionis et principii, valde notanter, et potest confirmari ex dictis ejus 8. d. 1. q. fin. et applicat singularissime in simili ad actus voluntatis circa finem et media ad ipsum, conformiter dictis in primo d. 1. q. 4. et in 4. d. 49. q. 10. et in quodlib. quaest. 16. et littera satis clara est, sed bene ponderanda.

Deinde circa dicta in septima conclusione generali, ut ordinavimus, ponit aliud notabile de perfectione causarum, et habet ponderari, 2. et 8. dist. 1. et 1. dist. 2. et supra in tractatu de primo principio, et alibi saepe. Ibi nota et pondera exemplum, quod adducit de uno, et cum dicit, quia secundum tertiam, etc. ut communiter textus habetur, si referatur ad tertiam conclusionem ut eam ordinavimus, non videtur ibi expresse, nec implicite, nisi multum remote posse sic scribi, quia secundum commentum, scilicet ejusdem 7. conclusionis, et in notabili quodam, post primam divisionem supra ante conclusiones generales habetur. Vel pone septimam loco tertiam, vel primam, juxta alium ordinem. Posset etiam inveniri in sequentibus conclusionibus de forma. Tange consequenter ibi plura pro et contra de attributis, et quomodo accipit genera causarum, cum dicit quod duo alia sunt simpliciter perfectionis, quia instantia est prima quaest, quodlib. art. 1. par. 2. ubi dicit quod nulla relatio est simpliciter perfectionis, sed pondera bene.

Consequenter circa dicta in undecima conclusione generali, de correspondentia alietatis causae, et causali, quod intelligi debet de causa totali ejusdem generis, et ejusdem ordinis. Vide 5. Metaph. et 2. Physicor. et supra in tractatu de primo princip, et 2. dist. 1. et alibi saepe in doctrina hujus. Probationes, quas hic adducit in fine conira 3. probationem, ex 5. Metaph. implicite, text. com. 20. quamdam instantiam, qualiter, scilicet Pater et Filius referuntur aeque primo ad Spiritum sanctum, et e contra : et universalius, inquit, quando duo agunt, etc. et additur ibi communiter quaedam remissio seu quotalio, et posset poni 21. sub scilicet particula de forma. Vel forte enumerat conclusiones a principio. Posset etiam supra particula conclusionum universalium assignari, et ita loco sub poneretur supra. Ne forte etiam remittit se plerumque ad conclusiones Physicorum, et Tractatum de primo principio. Ad objectionem tamen in se, potest dici quantum ad primam partem, quod non sunt duo spiratores, sed unus. Patet 12. dist. 1. est enim unitas fundamenti et principii, et terminus etiam formalis. Posset etiam ponderari ibi ordo originis in spirando, et ita negari assumptum. Quod universaliter tangitur, patet quod sunt tanquam unum in tali casu, scilicet totale, et sic loquitur Philosophus.

Ulterius sequuntur ibi propositiones quaedam de ly inquantum, et aliis signis seu dictionibus reduplicativis, eodem modo, et varie situantur in originalibus. Nam in aliquibus ponuntur inter illas conclusiones generales ad finem, in aliis vero immediate post illas propositiones de materia, in aliis, ut ordinavimus, in aliis quoque totaliter omittuntur. Sed quomodocumque ordinentur, salis pulchrae sunt et ad propositum in materia de causis, ideo hic sub additione eas ordinavi. Legantur quia sapiunt, et posset assignari particula per se, ista in qua tractantur, ut voluerit lector. Prima clara est et communis distinctio de ly inquantum et causa; et secunda similiter, si ponantur duae, nam secunda posset poni pars prioris. Tertia est notabilis : nam aliquando sequens ipsum inquantum, potest accipi pro se toto, ut homo inquantum homo, tristatur vel generatur: vel pro ejus formali, ut homo inquantum homo intelligit, vel est risibilis: vel pro parte materiali, ut homo, inquantum homo est ex terra, vel elementis, vel corruptibilis, vel mortalis, etc. Quarta propositio est valde singularis. Ubi adverte quod Doctor, ibi capit materiale in inferiori, pro quidditate vel natura contracta, et ita differentia individualis diceretur formale Socratis, ratione cujus non est risibilis, sed ratione humanitatis. An propositio possit converti, considera ut scis. Quinta propositio etiam est pulchra. Ubi adverte quod tota lillera.in his usque ibi: unde non sequitur, potest poni textus, vel dividi, ut ordinavi in textum et commentum. Dicitin fine illius 5. quod non sequitur, verbi gratia, ignis inquantum ignis comburit: ergo necessario, etc. vel ergo omnis ignis, etc. Similiter exemplifica de causa contingenti ad utrumlibet, vel sub alia forma et aliis verbis, pone exemplum.

Et instat contra se brevibus ex 1. Priorum text. c. 35. et 1. Posterior. text. c. 8. et 11. et circiter, et respondet signanter et breviter, exponendo utrumque locum. Primum de possibilitate. Secundum, faciendo differentiam inter necessitatem causalitatis principii, respectu conclusionis, et universalitatem illationis, et pondera valde. Vide super 1. Posterior. Posset tamen faciliter dici ad illud primi Posterior. quod ibi est necessitas simpliciter, non tantum ut in pluribus, et sic non est contra dicta. Sed nola valde responsionem Doctoris, quia singularis et sustentabilis. Pro his explicandis alius, vide Logicos in materia de reduplicativis ut nosti, et declaraliones istius in primo dist. 1. quaest. 2. et in 3. dist. 6. et 11. quaest. 2. et primo Reportationum, dist. 21. sed clare et doctrinaliter in quodlib. quaest. 3. art. 2. part. 2. plura ponderando.

Deinde ibi : Quando quis quaesierit, etc. ponitur quaedam alia propositio ex 8. Metaph. t. c. 12. quae varie siluatur in originalibus, pertinet tamen ad materiam de causis in generali ut patet, et concordat sententiae Aristotelis 1. Phys. t. c. 1. et alibi.

Consequenter ibi : Nota, conclusio generalis 12. etc. redit ad propositionem 12. universalem supra probandam, illam videlicet, causa indeterminata ex se, etc. et adducit pulchre quinque probationes ejus. Quaere in 9. Metaph. copiose, et alibi in doctrina hujus, utpote 2. dis. 2. et 39. et 28. et 7. dist.ejusdem. 2. etiam Physicor. et plerumque alias in antiquis et modernis. Adverte ad ultimam probationem ibi: Tum quia plus dat, vel dicit causam esse, etc. quia ibi intendit quod causa in actu plus habet rationem causae, quam causa in habitu: et non est in actu quamdiu est indeterminata, et prius est in actu causa, quam effectus sit, quod verum est, loquendo de absoluto causae, secus de respectu, ut 2. quaest. 1. dist. 2. habet, et ubi ibi notatur.

Addit consequenter aliud notabile, ostendendo quod non procedit conclusio de voluntate, sed de aliis a voluntate ; ubi ostendit Humitationem, et sufficientiam, et communitatem, et determinationem, et proprietatem ejus in causando. Quaere ubi prius in conclusione illa 12. et alibi ante et post notavi. Deinde respondet ad illas probationes per ordinem, ostendendo quod non procedunt de voluntate, ubi exponit in prima responsione, quaestionem illam. Et distinguit de causa indeterminata duplici, et qualiter aliter ars vel scientia est indeterminata, et aliter voluntas: et ultimo quomodo contingentia est nobilior conditio causae quam necessitas. Et licet loquatur cum forsan hic, alibi tamen hoc asserit, ut 8. dist. prim. quaest, finali. et 39. dist ejusdem, et 1. dist. 2. et 3. optime.

Deinde replicat contra responsionem, comparando proportionaliter effectus et causas inter se : sed breviter ibi posset dici, quod sicut necessitas repugnat causae, ita et effectui, et hoc loquendo de necessitate nedum immutabilitatis, sed inevitabilitatis. Responsio tamen Doctoris est valde notabilis, ubi omnia verba ruminabis bene, quia plena succo.

Ad alias quatuor probationes respondet consequenter, quae valde notabis ubique, quia nullibi ita resoluto dixit, omnia sunt salis clara. Vide 5.dist. 2.quaest. 2. et alibi ubi supra.