THEOREMATA SUBTILISSIMA

 THEOREMA PRIMUM.

 Quoniam passio praesupponit agens, et omnis actio circa aliquid est, illud circa quod est intellectio, alterum est.

 THEOREMA II.

 Hoc Theorema patet evidenter ex primo, ut ait Doctor, quia si intelligibile primum est prius intellectione, non potest per eam accipere esse. Secundar

 THEOREMA III.

 Assertionem hujus Theorematis fuse tradit 1. dist. 3. quaest. 2. num. 21. ubi tribus rationibus probat ultimam speciem esse primum cognitum : idem pro

 Aliter potest poni, propter defectum luminis intellectus agentis. Natura, quae cognoscibilior est, potest in ipso agere, et intellectum possibilem imm

 THEOREMA IV.

 Quod ex secunda et tertia flet manifestum si enim nullum universale dictum in quid de singulari extra, causatur per intellectionem ut ex illis sequi

 THEOREMA V.

 Ratio hujus Theorematis a posteriori, quia nihil cognoscitur perfecte et distincte, nisi cognitis omnibus ejus praedicatis in quid etsi haec essent

 THEOREMA VI.

 SCHOLIUM L

 THEOREMA VII.

 Postquam arguit qualitatem esse nobiliorem quantitate, ex quatuor mediis, scilicet communitatis, actualitatis, perfectionis simpliciter, et generation

 THEOREMA VIII.

 Hoc Theorema est determino actus intelligendi, qui quatuor nominibus explicari solet, nempe objecto, intelligibili, intellecto, intentione. Circa huju

 THEOREMA IX.

 Ex dictis in Theoremate praecedenti, infert dari statum in conceptibus, ita ut aliquis sit primus. In secunda conclusione hujus, tenet nullum conceptu

 6. Conceptum dico objectum actu intellectum, prout scilicet est in intellectu, non ut forma, sed ut actu cognitum. Hic autem esse in, non est nisi hab

 THEOREMA X.

 1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.

 THEOREMA XI.

 In undecimo Theoremata una tantum est assertio, seu communis animi conceptio, de ratione per se unius, pro quo nota ex Theorem. 8. quod simplex concep

 THEOREMA XII.

 THEOREMA XIII.

 1. Conceptuum resolutio statum habet.

 8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.

 THEOREMA XIV.

 Mirabitur quis, quod Doctor dicat quatuor primis propositionibus hujus Theorematis probari non posse, Deum esse vivum, intelligentem, volentem, vel ul

 Circa propositionem octavam Doctor 1. d. 2. q. 7. ad q. 6. n. 3. adducit quatuor rationes .adeo fortes, ad probandam duplicem productionem ad intra, u

 Quod tangit decima quinta, tradit fuse 1. d. 26. g. Tertia opinio, n. 23. ubi sustinet ut probabile, personas constitui per absoluta, et a n. 31. solv

 Propositionem decimam octavam tractat 4. dist. 43. q. 2. num. 10. ubi tenet animae immortalitatem non demonstrari, de quo fuse egi in supplemento de A

 25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.

 30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.

 THEOREMA XV.

 Prima petitio hujus Theorematis probata est tract. de primo principio c. 3. concl. 2. et 15. et 1. d. 2. q. 2. art. 1. a n. 11. secundum tres particul

 THEOREMA XVI

 In hoc Theoremate videtur Doctor, dum haec scriberet, ejus fuisse sententiae, quod istae propositiones non essent demonstrabiles, ut sentiunt Doctores

 9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.

 De decimaquarta, decimaquinta et decimasexta quae tangunt Dei simplicitatem, vide 1. dist. 8. q. 1. 3. et 5. et de primo princ. cap. i. conclus. 1. et

 THEOREMA XVII.

 Conclusione secunda quod ait, instrumentum non habere propriam actionem, alioquin esset causa principalis, docet 4. d. 1. q. 1. n. 9. et q. 5. n. 14.

 De conclusione decima vide Doctorem locis citatis. Pro conelus. 9. concl. 11. quod ait eumdem effectum fieri a diversis causis ordinatis, bene tractat

 THEOREMA XVIII.

 Vide de variis finis acceptionibus, et quomodo est prima causarum, et qualiter causat 5. Met. q. 1. et locis ibi Schol. 1. citatis per finem intra,

 THEOREMA XIX.

 1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.

 Decimatertia conclusione patenter ostendit, nullam causam simpliciter necessario causare, de quo agit 1. dist. 8. q. 5. In commento decimaequartae fat

 THEOREMA XX.

 Sequuntur sexdecim axiomata seu propositiones famosae, de materia, ex ?-Mlosopho omnes : quarum exactam expositionem videre potes apud ipsum Doctorem,

 Circa conclusionem secundam praecedentis Theorematis, ponitur sequens littera, quam Mauritius notavit additionem, infert ad illam conclusionem, causam

 THEOREMA XXI.

 1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.

 Circa duodecimam, de eo quod quid est, vide Doctorem 7. Metaph. quaest. 7. et 2. dist. quaest. O. ad 3. et quomodo formae sunt sicut numeri, vide eum

 18 In omni genere est unum primum.

 THEOREMA XXII.

 1. Omne agens agit aliquo, quod est forma ejus.

 SCHOLIUM II

 Explicat conclus. 19. quomodo actio est causa passionis, de diversis actionis acceptionibus, vide eum de Anima, quaest. 7. ubi in commentario plura de

 Vigesimasecunda conclusio explicat bene quid sit creatio, et quomodo differat a generatione, et quod for.na est per se terminus ejus, non compositum.

 34. Nihil agit in se.

 THEOREMA XXIII.

 Affert pulcherrimas regulas de ratione perfecti, partim ex se, partim ex Philosopho, cujus loca citat. Vide eum Quodlib. 5. art. 1. ubi declarat descr

 Scholia hactenus elaborata, magno certo labore et cerebri vexatione, textui in multis satis intricata inserere sategi. Nec paenitet susceptae molestia

Scholium.

Decimatertia conclusione patenter ostendit, nullam causam simpliciter necessario causare, de quo agit 1. dist. 8. q. 5. In commento decimaequartae fatetur non demonstrari statum in causis, vel saltem hoc dubium esse, de quo Theor. 16. concl. 1. 2. 3. ex quo collige quod asseruit Theor. 14. et 16. hoc, et similia non demonstrari, non resoluto, sed dubitative dixisse. In decima quinta, nota effectum posse esse coaevum causae, de quo Doctor 2. dist. 2. q. 2. et 3. nec hoc obstat libertati effectus, ut ibi convincit, et d. 5. q. 2. probans Angelum potuisse primo instanti sui esse, peccare. Quod ait in decima nona puto intelligendum, quando causa secunda elevatur ad eiiciendos actus supernaturales, vel quando dantur ei concursus speciales, etiam intra ordinem naturalium : ad illos autem effectus, quibus est omnino disproportionata, non plus potest virtute causae primae quam propria : unde aqua non potest elevari (idem de aliis Sacramentorum materiis) ad causandum Physice gratiam de quo Doct. 4. dist. 1. quaest. 45. In vigesima secunda bene explicat illud, causa causae est causa causati, et causatum causati est causatum causae, ita quod causatum in quolibet genere causae, est a causa prima illius generis ; sed hoc locum habet tantum in efficiente et fine, non vero in materia, vel forma prima. Per hanc intelligit ultimam compositi, quae non est causa priorum formarum, nec materia prima, id est omnino nuda, causa materiae secundae, id est, formatae forma incompleta. Vide Mauritium. In vigesimaquarta, nota quod ait causam primam plus causare quam posteriorem, intelligi debere quod perfectius et independentius, quia tota entitas effectus, est ab utraque causa, ita Doctor 2. d. 37. q. 2. g. Ad solutionem n. 15. Neque putandum est, quod prima causa aliquid ponit in causa inferiore, quo determinetur vel applicetur ad effectum, unde ejus motio non recipitur in ea, ita Doct. 4. d. 13. q, 1. n. 37. et d. 43. n. 11. de objectione Doctoris ibi, vide Maurit. Theor. 16. concl. 9.

13. Causa non simpliciter necessaria, quocumque amoto extrinseco, non fit necessaria.

Igitur nulla causa impedibilis, necessario causat, amoto impedimento. Probatur propositio, quia nihil est necessario causa, nisi propter perfectionem intrinsecam sibi. Similiter aliter, nulla esset causa, ut in pluribus, nam A, causa impedibilis non causat nisi quando non est impedita, et tunc necessario ; igitur similiter amotio impedimenti, si est B, per naturale agens est per ipsum non impeditum, et ita tunc necessario. Similiter si B non est impeditum, necessario agit, et sic usque ad primum omnia necessaria. Nulla demonstratio naturalis effectus est ex necessariis, de hoc oritur 35. sub.

14. In omni genere causae est status, et inde.

Aliquod primum 2. Metaph. Nota, hoc ibi non demonstratur forte, ut habetur hic ante 1.2. 3. tamen probabiliter ostenditur et satis rationabiliter, non protervo. Hoc intelligatur sic, primum efficiens non proximum, ultimus finis non proximus, prima materia non proxima, sunt ad quae est status, in istis tribus generibus causae, quae tamen 9. Metaph. c. 6. ponitur proprie materia, et simpliciter in potentia ad formam intelligitur de potentia propinqua. De forma est dubium, utrum stetur ad ultimam in resolvendo, quae scilicet est proxima materiae, vel ad ultimam in componendo, quae est remotior a materia, sed cum causalitas formae sit actuare et perficere, ultima autem magis actuat secundo modo ; primo modo minime statur ad ultimam, sed secundo modo.

15. In simul existentibus tempore non potest probari, alterum esse causam alterius.

Quod est : quia non potest probari per quod illorum, aliud est, unde non valet: illud quo posito, ponitur aliud, quo amoto, amovetur aliud, est causa illius, potest enim poni. Vel e converso, quod illud per hoc, vel quod ambo sunt per tertium, quod est necessaria causa amborum ; ergo nullus sciens, scit se scire : similiter nec de non simul existentibus, quia alterum prius tempore respectu posterioris, potest esse tantum sine quo non.

16. In omni genere causae est aliquid non causatum in illo genere.

Ex decima quarta cum prima.

17. Causa quanto prior, tanto pauciora praesupponit, in illo genere causae, in alio genere hoc accidit.

Prima pars probatur : quia non praesupponit nisi priora: pars secunda forte vera est, in fine et efficiente, quod priora secundum ultimum sui, non oportet tot in aliis causis praesupponere, quot oportet posteriora, et hoc loquendo de priori et posteriori, de natura et arte. In materia non tenet. In forma falsum est. Breviter non videtur probari alicui per se, ex ratione prioritatis.

18. Causa quanto prior, tanto perfectior.

Haec dependet ex septima aliquo modo : ubi enim causalitatem concomitatur perfectio, ibi in ordine causalitatis concomitatur ordo perfectionis : hoc non est in materia, nisi sit perfectius in potentia, non propinqua, sed remota, et hoc est simpliciter imperfectius.

19. Causa secunda aliquid potest in virtute causae primae, quod non potest in virtute propria.

20. Nihil potest in se habere causalitatem alterius, nisi in se habeat perfectionem secundum quam causat in tali genere.

Hoc ideo additur : aliter homo posset esse materia, vel forma corporis simplicis.

21. Omnis causa pro tanto tollit privationes aliarum in illo genere, pro quanto habet in se causalitatem illarum.

Haec propositio dupliciter potest intelligi: vel quod prior causa tantum facit sine secundis quantum cum illis; iste intellectus est dubius, nisi forte de secundo efficiente in illo genere. Vel quod nobiliori modo causat quam illae, quia sic causalitatem aliarum habet in se, Iste intellectus, etc. nihil tollit proprie privationem, nisi forma causae extrinsecae, non ideo primum efficiens et primus finis, non prohibent idem esse ad alium finem, et ab alio agente. Prima etiam materia non prohibet compositum fieri ex alia materia propinqua. Ultima forma non prohibet formas priores informare : sed non est idem compositum ex materia prima et proxima, ut ex materia: nec ex forma ultima et priori, ut ex forma, unde illud videtur Sophisticum. 22. Quidquid est causa causae, est causa causali.

Intellige causam mediam in eodem genere, causam causati, et causatum primae causae, et convertitur, quidquid est causatum causati, est causatum causae. Et ita quodlibet causatum in aliquo genere, est causatum a causa prima illius generis, et non convertitur, quia non quidquid est causa causati, est causa causae. Probatur ex prima conclusione. Hoc verum est de efficiente et fine ; de materia et forma, falsum : de primo, simpliciter, sed verum de primo in hoc ; non enim in quolibet composito ex materia et forma, est prima forma simpliciter ex conclusione decima quarta ; igitur nec prima materia simpliciter, cum magis dependeat materia a forma quam e converso. Similiter quare non posset resolutio eundo versus potentiam stare ad aliquem actum, qui tamen est prior respectu alterius actus, cum ille sit perfectior materia prima? Similiter potentia ad accidens est posterior potentia ad substantiam, et tamen illa est sine hac, in Angelis.

23. Causa prior et posterior ejusdem totius causati sunt causae.

Si alia causalitate, dicet vigesima quarta, quia si secunda nullius totius est causa, nullius est causa : si prior non ejusdem, in hoc non est causa prior, quia immediate illud producit, nec respectu illius habet secundum: igitur respectu illius non est causa prior.

24. In omni genere causae primum plus causat quolibet posteriore.

Prima de causis. Contra, igitur per causam remotam magis cognoscitur res, quam per propinquam contra Aristotelem 1. Posteriorum.

25. Non est alia causalitas causae prioris, respectu causae secundae, et respectu causali ultimi.

26. Causa prior est causa plurium causatorum.

Accidit quantum ad plura supposita, sicut exponitur ante de materia et forma, sed verum est quantum ad plura causata, ut probatum est ex secunda part. 22. ex negativa, scilicet non convertitur, etc. cum prima parte scilicet affirmativa ejusdem 21.

Nota pro ordine ab illo loco, causa est per quam aliud ut causatum est, est talis processus, primo, et in primo articulo sive sig. . ponitur definitio cum duabus petitionibus, quae sunt cum duplici causae divisione. In secundos.ponuntur undecim conclusiones pertinentes ad causam absolute in communi consideratam, prout extenditur ad omne genus: In tertio ponuntur tres conclusiones comparando causam ad necessitatem. In quarto septem de causis ordinatis inter se. In quanto quinque de ordinatis comparatis ad effectum.

ANNOTATIONES.

Sequitur illa particula : Causa est per quam, etc. in qua conjunctim de causis sermonem facit, notabilem valde et multum correspondet dictis auctoris de Causis, et Procli, et Avicennae, et Aristotelis, et aliorum antiquorum. Ubi praemi? ti t primo definitionem seu notificationem generalem causae, et duas consequenter divisiones, seu petitiones : et deinde addit conclusiones quas universales appellat, quia de causa communiter sumpta plerumque verificantur. Et licet plures particulae possent assignari in hac digressione, omnia tamen sub una posuimus. Ubi adverte quod littera usque ibi: Materia est ex qua, etc. varie habetur in originalibus secundum ordinem et praeposteritatem conclusionum : ordinavimus tamen eam, melius quo videbatur, si alius ordo placuerit sagaci lectori, prosequatur suo modo, quia nil aliud quam rei perfectionem desideramus.

Primo ergo notificat causam, et est antiqua notificatio. Quaere Plinium et Avicennam, et Tullium, et Grammaticos. Et addit excludendo cavillationem, quod ista non est definitio, quia aequivoci non est definitio 6. Topicor. c. 2. sed quaedam notificatio. Colligitur ergo hinc quam aequivoci potest esse notificatio, unde Philosophus 5. Metaph. notificat multa nomina multiplicia, et alibi saepe. Adverte etiam quod ly per, non accipitur ibi appropriate, sed communiter, vel proprie, ut patet ex sequentibus. De pluribus interpretationibus vocabuli, quaere in auctoritatibus supra notatis : hic contenti sumus Aristotelis determinatione et Scoti. . Deinde ponit quoddam notabile de praepositionibus diversis, circumstantias diversarum causarum imporlanlibus. Ubi notanter dicit appropriate, quia aliquando una pro alia ponitur, et forte proprie. Quaere 5. Metaph. text. com. 29. de multiplici acceptione hujus praepositionis ex, et ita posset in aliis inveniri, hic autem ut recte loquitur, appropriate capiuntur.

Consequenter addit primam divisionem vel petitionem, de numero causarum, quae patet 2. Physicor. text. com. 28. et 5. Metaph. text. com. 2. et addit notabile de causis intrinsecis et extrinsecis, ubi tange quaestionem contra illud quod dicit, quod causae extrinsecae sunt cujuslibet alienus a Deo ex 3. Metaph. text. com. 3. et alibi saepe ex considerationibus Philosophorum saltem, et maxime Averrois, sed ad hoc patet ibi in quodam dubio litterali, et supra saepe ut nosti. Quod ultra tangit de causa finali posset poni extra, propter allegationem quaestionis nisi alium allegat, tenendo quod supra probabiliter dixi, de ordine hujus tractatus ad Metaphysicam, aliqua autem originalia ibi habent cap. 2. conclus. 1. sed si ponatur quaestio posset exponi, ut alibi allegat vel remittit ad nondum scripta, considera.

Deinde ponit secundam divisionem seu petitionem, de modis causarum, quos octo ponit. Quaere copiose 2. Physicor. text. com. 31. et inde, et 5. Metaph. text. com. 3. ubi omnia quaerantur. Ibi additur quaedam littera, quam extra assignavimus, salis tamen bona, quae probat etiam ordinem, quem assignavi esse convenientem. Nam secundum alium ordinem illa conclusio sexta quam allegat, est decimaquinta in ordine. Quod addit ibi de differentia causae in actu et potentia, et allegat 5. Metaph. quaest, dic ut prius, videtur enim toties in hoc tractatu remittere ad Metaphysicam, unde dubium est quod prius edidit, sed dic consequenter.

Prima conclusio est manifestissima apud Philosophos, et Theologos. Quaere 2. de Anima, text. com. 47. et primo de Trinit. cap. 1. et probat eam ex definitione causae, cum dicitur ibi, per quam aliud, etc.

Secunda est de proprietate causae respectu causati, quae debet intelligi saltem natura, et exponit de se causis pro substrato et non formali, debere intelligere. Quaere 5. Metaph. quaest. 2. et in 2. dist. 1. quaest. 2. et 3. et in quodlibeto, quaest. 4. et dist. 26. primi, et alibi saepe. Adduntur ibi quaedam objectiones, quas extra assignavimus et totum sequens, usque ad probationem conclusionis ibi : probatur per argumentum divisivum, etc. In aliquibus tamen originalibus illa probatio praecedit objectionem et satis bene. Prima objectio clara est, sed faciliter solvitur de distinguendo de fine in re, vel in intentione. Quaere ubi supra in 5. Alia objectio videtur facere pro conclusione, et sic poneretur una ejus probatio; vel si volueris applicare eam contra conclusionem, infert sic : si tantum substratum est prius ; ergo causa ut causa non est prior : vel si sic, videtur quod fundatur illa relatio prioritatis in relatione causae, contra expositionem tuam. Potest concedi quod relatio causalitatis non est ratio prioritatis naturae, licet forte bene originis, et tunc cum infertur : ergo causa, ut causa, etc. concedo si tenetur ly ut, proprie reductive, nisi reduplicetur fundamentum relationis. Vide notanter 1. dist. 2. quaest. 2. et 35. dist. primi, et 43. dist. ejusdem, et alibi saepe.

Quod additur in notabili de productis per motum, nota singularissime. Vide 1. dist. 2. quaest. 3. et. 43. dist. 4. quaest. 5. et alibi saepe rationem hujus. Adde tamen quod prioritas durationis accidit causae, ut causa. Et quod additur de fine, habet intelligi de fine intra, vel quo, ut videtur, et in esse reali. Argumentum divisivum pro conclusione est satis clarum : prius enim non est per suum posterius, nec per illud quod est simul natura, licet aliquando sine illo non possit esse, ut patet in relativis, et sic ex definitione causae duo membra ultima excluduntur, primum ergo dabitur. Nota signanter ibidem illam distinctionem, naturalitatis, sive hujusmodi adverbii naturaliter, quae in aliquibus originalibus alibi locatur, ibi tamen salis bene currit, et examinabis ex 9. Metaph. et alibi, ut nosti. Dubium tamen est exparte formarum inter se comparatarum in eodem composito, nam tunc forma imperfectior videtur prior perfectiore, ut patet ex definitione prioris. Talis 5. Metaph. text. com. 16. potest dici, quod ut est prior, habet se in ratione potentialis respectu posterioris, et non in ratione formae. Considera tamen, bene ponderando.

Tertia est de plurificatione causati in genera et modos proportionaliter causae, quam probat clare, et videtur inferre corollarium ibi : Ergo causae communis, etc. Haec tamen conclusio habet ponderari diversimode secundum varietatem opinionum de tertia entitate, quod considerabis diligenter.

Quarta est de referibilitate causae, non ad effectum, sed ad causatum. Ubi adverte, quod melior continuatio litterae esset ponere illam particulam : sed ad causatum, quae est pars conclusionis, immediate post ly ad affectum, et addere : Efficiens vero, etc. et in fine subjungere, Ex definitione, etc. satis tamen currit littera, ut habes. Et ibi pondera ly per se dicitur, ubiforte bene intelligeretur, per se primo. Si tamen accipitur causa pro una significatarum lanium, primo pro efficiente, videtur dubium, quare sicut efficiens refertur ad effectum, non sic causa. Similiter si accipiatur causa in communi pro aequivoco, dubium est quomodo possit referri, cum sic non habeat conceptum unum, ut patet. Responsionem quaere.

Quinta est de alietate relationum causati ad diversas causas, quae patet ex praecedente et ex natura correlativorum muluorum, quae est commultiplicari. Pondera similitudinem de toto et partibus, et quare dicit forte. Declara etiam caste illam inseparabilitatem talium relationum, ut caute loquitur Doctor, aliud est enim comparare intrinsecas inter se, et extrinsecas, similiter aliud has ad illas, et e contra.

Sexta est de Humilatione relationum causae et causati. Quaere supra 5. Metaph. copiose et alibi pluries : sed quod addit ibi, quod scilicet non reducuntur ad aliquem modum, etc. videtur dubium, imo non videtur sequi, maxime ex fundamentis hujus, quia relationes divinae sunt transcendentes secundum eum, cum omne praedicatum formaliter dictum de Deo sit transcendens, et tamen non negat eas reduci ad aliquem modum. Vide 4. quaest, quodlib. et27. et 28. dist 1. et alibi saepe, similiter dist. 30. primi et alibi, multoties habet quod relationes Dei ad creaturam pertinent ad tertium modum, quae tamen sunt transcendentes ut videtur, et maxime creaturae ad Deum, quia in re cujuslibet generis fundantur, ut hic arguit. Ad haec posset dici uno modo, quod loquitur Doctor hic famose. Vel aliter, quod modi relativorum et relationes eorum possunt accipi dupliciter, proprie videlicet et extensive. Primo modo loquitur Doctor hic. Secundo modo alibi. Vide 5. Metaph. et 19. dist. 1. quaest. 1. et in 4. dist. 6. art. finali quaest. 2. in simili. Movet consequenter quaestionem quam non solvit, sed supra, post secundam petitionem habetur sub Extra. Ubi adde plura de gradibus et ordine causandi. Vide 1. dist. 2. quaest. 4. et 9. Metaph. et 13. quaest. Quodlib. 5. etiam Metaph. et 2. Phys. quaere plura.

Septima est de perfectione causae respectu causati, quam limilat egregie, ubi notanter dicit, ubi causalitatem concomitatur perfectio, etc. quia tantum causis extrinsecis convenit sic causare, maxime sine imperfectione annexa. Quod addit de forma cum forsan, est pulchrum problema. Vide 7. Metaph. quaest. 6. et alibi saepe in doctrina hujus, et instantias hinc inde. Quaere 8. dist. I. et 1. dist. 3. quaest. I. de causalitate materiae et formae ad hoc. Adverte etiam, quod ibi declarat se de fine intra, de quo supra saepe, videtur enim appellare ipsam operationem, vel actum secundum. Vide 2. dist. 1. quaest. 1. et 49. dist. 4. et alibi pluries. Concludit ergo conclusionem esse veram accidentaliter, et falsam simpliciter.

Octava est de incompossibilitate causae et causali, quam probat ex petitione prima, quia tunc materiae esset materia ipsa causa, et efficientis efficiens etc. Sed bene posset probari ex conclusione prima, ut patet; videtur enim vera immediate, per se et directe loquendo, secus opposito modo, verbi gratia forma dat esse composito, et esse compositi est esse formae participative ; ergo forma causat esse sui, et sic de aliis. Considera tamen cuncta caste, vide 9. quaest, quodlib. et alibi.

Nona est de compossibilitate earum, et habet duas paries. Secunda ibi: non in eodem, quae patet ex praecedente, et est Philosophi 2. Physicor. text. com. 30. et 5. Metaph. text. com. 2. quam probat ex definitione causae inducendo. Et notanter dicit hoc dubium, ubi loquitur de causalitate materiae et formae mulua, quia non de esse primario est verum, sed secundario, et quodammodo originativo, per accidens tamen : forma enim dat actum formalem materiae, non entitativum, et materia dat esse subsistentiae formae, non entitativum, nec formale, vel formalitate ; compositum dat utrique esse complete et ultimate, licet originative sit ab ipsis, ut, dictum est. Pondera etiam quomodo per finem sunt aliae, de quo fine loquitur, et in quo esse consideratur, et quod esse dat. Remittit se ad dicenda infra in sequentibus et alibi.

Decima est de coincidentia causarum omnium vel aliquarum de necessario, vel de possibili, qua) habet duas paries. Secunda ibi ; Possunt tamen, etc. ubi pertractat verba Aristotelis 2. Physicor. text. com. 70. ubi tamen non expresse loquitur de materia, sed omittit eam tacite, vel textus deficit communiter. Ubi pondera cum dicit : materia inquantum materia ; quia forte materia unius posset esse forma, vel efficiens seu finis alterius, loquendo de materia secunda. Materia etiam prima est terminus creationis, ut patet per Augustinum 12. Confessionum. Posset hic objici ex illo Extra supra notato : Materia est finis, etc. sed dic consequenter, ut patet ibi. Similiter etiam nola cum dicit: nec aliae inquantum aliae, eo quod forma unius potest esse materiale alterius, non tamen inquantum forma. Videtur etiam quod eodem modo posset dici de aliis tribus inter se comparatis. Adverte etiam ibi de duplici fine, scilicet generationis et geniti, vel motus extensive, vel extrinsece et formali, et applica plerumque. Caetera quae sequuntur, salis patent.

Undecima, ut assignavimus, est de proportione causarum, et causatorum in oppositione, alietate et perfectione. In aliis originalibus est alia continuatio conclusionum hic. Similiter lanium ponitur communiter in hac conclusione illa prima pars, scilicet oppositorum oppositae sunt causae, reliquum in aliquibus non habetur. In aliis vero ponitur conclusio seorsum, sed salis bene sic currit ut ordinavi, et additur ad finem conclusionis ; Communis communis, proprii propria. In aliquibus limitat conclusionem de causa materiali, quae est unica omnium primo de Generatione, et alibi saepe. Ubi notanter tangit de materia proxima, et ejus dispositione necessitante, ubi plura adde Physicae et Theologicae considerationis.

Duodecima est de reductione causae indeterminatae ad determinatam, quae est satis singularis, quam probat brevibus et obscure. Ubi tangit determinationem per extrinseca et per intrinseca possibilem fieri,

et removet a proposito primam. Ubi etiam addit quoad intellectum conclusionis, de qua indeterminatione loquitur, et duplicem modum continentiae adducit. Ubi aliqua originalia habent in fieri, alia infinita, et inseritur communiter quaedam quotatio, ubi videtur remittere se ad dicta infra, ideo dicit sub, ut communiter habetur, licet alii G. B. litteras habent, posset tamen omitti ut in pluribus originalibus omittitur. Quaere in particula sequente de agente ad hoc. Forte etiam particulas principales multiplicavit plusquam ordinavi. Breviter particula, seu principalem conclusionem cum sequentibus partialibus ibi quotat, quod dispone ut volueris. Vel ibi remitit se ad ea, quae habet infra sub illa additione quam notavi post propositiones de materia, ibi : Nota, conclusio generalis 12. probatur, etc. ubi quinque probationes hujus propositionis ponit, et ostendit quod non procedunt de voluntate.

Attende quod contingens natum, appellatur ad quod est major inclinatio quam ad oppositum, et nisi impediatur communiter evenit, ut canescere in senectute. Contingens infinitum, ad quod non est major inclinatio seu determinatio, quam ad oppositum, ut loqui, vel non loqui et hujusmodi, quod vocatur ad utrumlibet communiter. Dicit ergo Doctor quod conclusio intelligi debet de contingentia secundo modo. Etinfine additur objectio brevis : contra voluntas, quasi vellet dicere, quod voluntas sic indeterminata, se et alia sibi subjecta determinat, ut patet 9. Metaph. text. comm. 10. De hoc tamen infra erit specialis sermo et conclusio notabilis ibi : nullum agens se applicat, etc. vel ibi infra sub additione: Nota, conclusio est falsa de voluntate, etc. ad quae loca remittit se hic in illa quotatione dicta. Et potest dici, quod illa instantia non est contra conclusionem, quia tunc additur aliquid voluntati. Quaere ad haec 2. Physicor. et 5. Metaph. et supra de primo princip. et 39. dist. primi, et in 2. in materia de lib. arbitrio, et in quodlib.

quaest. 16. et inde, et 9. Metaph. ex intentione copiose.

Decima tertia est de causa necessaria, ubi tangit notanter necessitatem simpliciter, et infert corollarium, licet non communiter ponatur, ut corollarium, videlicet de causa impedibili. Vide 8. dist.primi, quaest, fin. ad haec, et alibi saepe in doctrina hujus, utpote in 2. dist. 1. quaest. 2. et. 7. quaest. Quodlib. Probat conclusionem consequenter dupliciter, et in secunda probatione aliqua originalia habent, nulla esset causa impedibilis, sed ut plurimum ponitur loco impedibilis, ut in pluribus, et utraque littera currit. Infert in fine corollarium de demonstratione naturalis effectus, et est valde notabile. Vide super 1. Physicor. et primo de Generatione, et 1. de Anima, et alibi saepe et maxime acutos Parisienses et Oxonienses. Vide hunc in prolog. quaest, de praxi ad fin. et 3. dist. primi, quaest. 4. et 1. Metaph. Addit ultimo eamdem quolationem, ut supra. Quaere ibi notavi. In aliquibus libris habetur sub, in aliis loco sub, ponuntur G, D, ut prius dixi, sed prima littera melior. Secundum quod particulas dividis principales, seu Theoremata, sicut a principio notavi, ita hic dispone numerum, et principalis, et sequentium hic ad propositum ad libitum. Quia tamen communiter habetur littera sic, ut jacet, ideo eamnon mutavimus, forte etiam per litteras, et forte per numeros hujusmodi, particulas signabat, quare attendat curiose in similibus ubique lector.

Decimaquarta est de statu in causis, ubi notanter addit, quod Philosophus hoc non demonstravit, et remittit se ad propositiones creditas, supra, ubi assignavi 16. principalem. Unde sequitur, quod illas creditas in his Theorematibus ordinavit, et communiter quotatio est intricata, ut tamen varie ordinabis, ita pone numerum. Conclusiones 1. 2. et 3. ibi, sunt hic ad propositum, ut patet. Consequenter exponit conclusionem, ad quos videlicet terminos intelligit hunc statum, et maxime in extrinsecis et materia. Et excludit tacitam objectionem ex 9. Metaph. Deinde de forma dubium proponit, ubi distinguit de forma ultima; aut scilicet via compositionis, ubi plures concurrunt ; aut via resolutionis. Et concludit valde notanter, conformiter dictis supra in commento secundae conclusionis, quod ultima, ad quam est status in causa formali, est ultima in componendo , ut in homine, intellectiva. De hoc tamen quaere supra 2. Metaph. quaest. 4. et alibi saepe, quaere 11. dist. 4. et 7. et 8. Metaph.

Decimaquinta est de simul duratione existentibus, super qua posui Extra, quia raro habetur hic, et propter numerum harum conclusionum, varie assignatum, ut patet infra. Posset convenienter poni supra, infer creditas. Est tamen notabilis valde, et multum in doctrina hujus currit. Nam famosa sententia Thomae et aliorum communiter loquentium, est, quod est prior natura et duratione causato. Unde dicunt, quod omne coaevum causato, est a causa illius causati, et non ab ipso effective, quod tamen iste impugnat plerumque. Vide in 2. dist. 1. quaest. 2. et 3. et 5. dist. ejusdem. quaest. 2. quae tamen pertinet ad materiam 4. dist. habet expresse ad hoc et 3. dist. ejusdem, et 12. dist. 4. et alibi saepe. Licet igitur illud verum sit, dicit Doctor quod non potest probari. Quod intellige ut supra de creditis exposui. Efficacius tamen potest probari quam oppositum. Et declarat optime in commento, quare et quomodo non potest probari illa propositio. Vide 3. dist. 1. quaest. 4. et super. 4. Metaph. ad haec. Ubi adverte quod illa littera : Ergo nullus sciens, etc. videtur esse instantia contra dicta. Quod sic deducitur : Qui scit se scire, scit conclusionem scitam sequi ex praemissis, vel ex principiis demonstrationis tanquam ex causis 1. Poster. sed praemissae vel principia sunt simul tempore cum conclusione, maxime quantum ad materialia, seu significata ex parte rei, et simul tempore etiam possunt sciri 1. Poster. Nunc vero, per te, non potest probari, sic simul esse cau

sam alterius, quod autem non potest probari, non potest sciri, ergo, etc. Haec deductio videtur esse ad propositum. Qui vellet aliter imaginari ibi, quod intendit videlicet inferre quod non simul tempore posset quis scire et scire se scire, quia ille actus reflexus causaretur ab ipsa scientia, quae in casu est simul tempore, quod non potest probari per te. Primus intellectus satis placet, sed ad utrumque posset responderi, sustinendo veritatem conclusionis et probationis ejus, supra 1. Metaph. et 3. dist. primi, ubi sup. et 1. et 2. Posterior. Instantia tamen videtur pulchra, et ideo forte conclusio famosa, ut saepe prius notavi. Posset enim dici, quod notitia, qua scio me scire, est experimentalis et forte intuitiva, et non ratiocinativa. Si volueris illud consequens ponere Extra, poteris rationabiliter, vel esse corollarium conclusionis, vel aliter exponere, considera. Et ultimo fortius dicit, quod non potest probari, in non simul duratione existentibus, etc. et est secunda pars conclusionis.

Decimasexta est de incausalitateprimi, in omni genere, quae clara est ex dictis, ut patet. An autem possit probari evidenter, vide supra propositiones creditas.

Decimaseptima est comparando causas inter se quoad prius et posterius, et praesuppositionem plurium vel paucorum, sui vel alterius generis, et habet duas partes. Secunda ibi : In alio genere, etc. prima probatio est clara. Motivum secundae habet in 2. dist. 1. quaest. 2. comparando artem, naturam, et Deum inter se respectu praesuppositorum plurium vel paucorum, etc. Idem tangit 1. quaest. 4. Quaere antiquos, qui ibi quotantur. Dicit quod in materia et forma fallit, verbi gratia, plura efficientia requirit materia prima, aut compositum saltem mixtum, vel perfectum, ex ipsa fiat, quam materia proxima, ut patet inducendo, et hoc stante communi cursu naturae. Similiter etiam forte verum est de finibus maxime intra, vel propinquis. Eodem modo dicendum est de forma priore secundum perfectionem et compositionem, maxime comparando ipsam ad materiam, et forte ad efficiens et finem. Instantia posset esse de forma quoad primam partem conclusionis, sed accipiendo uniformiter prioritatem, et praesuppositionem patet solutio. Vide infra, particula de forma, conclusione 23. ubi hanc destruit, et considera.

Decimaoctava est de perfectione causarum inter se comparatarum, et remittit se ad septimam conclusionem hujus partis, et probat per regulam Topicam, sicut simpliciter ad simpliciter, etc. et excipit materiam notanter. Ubi pondera plura de potentialitate materiae, et an dentur gradus etc. Vide in quaest, lib. de Anima, et supra 7. 8. et 9. Metaph.

Decimanona est comparando causam secundam ad primam, et est famosa apud Philosophos, et Theologos. Pro cujus ampliori declaratione quaere hunc in primo, dist. 3. quaest. 7. et 8. dist. 17. quaest. 1. et 2. et in 2. dist. 3. quaest. 8. elist. 9. quaest. 2. ad tertium principale, et dist. 37. ejusdem, et supra in tractatu de primo princ. Ubique hic videatur auctor de Causis.

Vigesima est de continentia causalitatis alterius causae in altera, quam supra aliqualiter tractavit, et est notabilis, propter ordinem causarum necessarium in causando, ut patet supra saepe. Unde forte posset elici, quod nulla causa in creaturis continet causalitatem alterius respectu tertii, quod tamen bene considera. Vide supra in tractatu de primo princ.et 2. dist. primi, quaest. 1. et alibi saepe in doctrina hujus. Quod ibi addit de materia et forma corporis simplicis, pondera, plura addendo ut vis. Attende etiam hic, quare Deus non habet in se causalitatem materiae et formae, sicut efficientis et finis, quod scilicet non accidit, eo quod non continet earum perfectionem, sed quia ei repugnat earum imperfectio annexa.

Vigesimaprima est de quadam alia ratione continentiae causalitatis unius causae in alia, quae fuit supra tcta particula praecedente ad finem. Et dat duplicem intellectum conclusionis, et dicit utrumque esse dubium, nisi limitando se. Vide supra de primo princ.et 2. dist. 1. quaest. 1. et alibi plerumque. Est enim propositio famosa apud Theologos, quod Quidquid potest Deus mediante causa secunda per se, potest sine illa. Est tamen credita et non naturali ratione probata, ut habet iste plerumque. Vide 7. Quodlib. et 42. dist. 1. Deinde declarat cui convenit proprie tollere prlvalionem, quia formae, ut patet supra. Privatio enim dicitur per se principium transmutationis, licet per accidens producti.

Aliud est enim tollere privationem, aliud supplere alterius vicem extrinsece. Caetera quae dicit in commento sunt clara, valde tamen notanda. Ubi ad finem attende ad alietatem materiae, formae et compositi, in ordinatis via compositionis, ut supra dictum est, et haec confirmant dicta supra. Consuetudo enim solertiae Scoticae est, quod in uno loco breviter, vel dubie, vel problematice dicit, in alio distincte, enucleate, ut expedit. In fine ergo concludit hanc conclusionem. Et quodammodo ejus probationem esse Sophisticam, et ratione aequivocationis et fallaciae consequentis considera.

Vigesimasecunda est illa maxima communis de identitate causae causae, et causae causali, et habet duas partes. Secunda ibi: et non convertitur, etc. quam declarat singularissime ut 5. Metaph. quaest. 1. et alibi saepe exponit et convertitur, inquit, uno modo, non tamen alio modo, ubi Logice pondera illas conversiones ut scis. Et videtur inferre corollarium ibi : Et ita quodlibet causatum in aliquo genere, etc. Deinde limitat hoc corollarium et conclusionem ad causas extrinsecas tantum, sed de causa finali prima, est difficultas si loquatur de fine ultimo simpliciter, de quo supra in tractatu de primo princip. palet. Sed quod sit vera de tali fine potest probari. Cum enim prima causa, utpote Deus gloriosus, sit primum efficiens in omni effectu producendo, et sit agens propter finem, non sui, sed effectus, et nedum propter proximum, sed remotum, videlicet seipsum, ad quem omnia ordinat, ordinabilia saltem, et primo via intentionis, licet ultimo via executionis, ergo conclusio, seu corollarium est verum de primo simpliciter, in causis extrinsecis.

De causis intrinsecis secus est, inquit, et hoc loquendo de primo simpliciter, non de primo in hoc. Ubi habet considerari, quae sit forma simpliciter prima et materia, de quibus hic loquitur : sed breviter posset dici conformiter dictis supra, quod forma prima, simpliciter est perfectissima materialis. Nam licet Deus posset dici forma, ut supra notavit, non tamen est proprie in genere causae formalis, quod limitetur ad perficiendum formaliter materiam, et ad componendum intrinsece, et sic patet, quod dicit de forma. Quod vero infert de materia, non videtur bene sequi, et quod assignat pro causa illati, videtur valde extraneum, et nisi caute exponatur, ad oppositum potius quam ad propositum. Sed hoc modo intellige : Doctor vocat materiam simpliciter primam, ipsum materiale, praescindendo ab omni forma. Tale inquit simpliciter primum non videtur componere omne compositum materiale. Ubi nola ly omne, et videtur loqui hic conformiter dictis Averrois et Alberti, et aliorum plurium de forma corporeitatis, quae inseparabilis est a materia prima secundum eos ; vel saltem ut componit perfectiora entia, oportet quod sit sub formis imperfectioribus concurrentibus cum ea, in ratione potentialis, et ita differt prima in hoc, et prima simpliciter. Et hic semper imitatur opinionem de pluralitate formarum, ut patet. Non tamen ex hoc sequitur quod Doctor negaret resolutionem fieri usque ad materiam primam, saltem mediate, ut habet in 4. dist. 11. et super 8. Metaph. in expositione ; nisi forte loquatur hic famose, quod videtur probabile ex quibusdam dictis consequenter. Ulterius cum reddit rationem illati, dicens : cum magis dependeat materia, etc. intelligo sic : quia forma prima simpliciter non potest informare materiam quamcumque, sed determinatam quam sibi determinat, et a qua dependet quodammodo in subsistendo. Igitur materia prima simpliciter, quae est minoris entitatis, et majoris per consequens dependentiae, non potest sic nuda concurrere indifferenter ad quamcumque compositionem immediate cum quacumque forma. Sic potest exponi iste locus, si habebis meliorem, adde ut vis.

Aliae persuasiones ad probandum idem illatum de materia, salis clarae sunt, et licet apparentes sint, possent tamen faciliter solvi. Prima procedit de resolutione non ultimata, vide infra, particula de forma in commento conclusionis secundae, et seqq. secunda non currit multum, quia aequivocat de materia et potentia, ut patet.

Vigesimatertia est de identitate causati causae prioris et posterioris in essentialiter ordinatis, conformiter dictis supra in tractatu de primo princip. et 2. dist. primi, quaest. 1. et alibi saepe. In commento remittit se ad vigesimam quartam, quae est secunda sequens, ut ordinavimus, tamen est vigesimaquinta ; sed ponendo ad illam 15, Extra feci, motus maxime hac remissione, tunc 25. erit 24. ut patet, et probat clare et subtiliter conclusionem. Quaere supra, particula de agente, ad haec.

Vigesimaquarta est illa famosa prima Auctoris de Causis, de principalitate causalitatis et influentiae primae causae. Objicit ibi consequenter, quam objectionem et ejus evasionem pertractavi supra, particula de agente sub quodam Extra, propositione 9. in commento quaere ibi. Hic non.ponit aliquam responsionem, sed tu dices, ut ibi notavi, et plura considerabis hic. Vide 37. dist. 2. et ubi supra allegavit saepius et apud antiquos expositores, ad haec, bene enucleando. Causae primae ad inferendum, sunt quae perfectius consuunt intrinsece, hujusmodi sunt ultimae et immediatae, et ideo refert dicere causam remotam, et primam, nisi aequivocari de prima. De extrinsecis vero, si concurrant ad inferendum, posset dici e contra. Et infra nihil contra Aristotelem ex his dictis, si bene discutiantur praecedentia et sequentia. Haec omnia probabiliter.

Vigesimaquinta est 13. supra, in particula de agente, quam expone, et declara, et defende ut ibi. In aliquibus originalibus ponitur ibi quaedam quo latio, et est remissio ad illam particulam supra, et numerum conclusionis corrige, secundum quod supputabis consequenter.

Vigesimasexta est de causalitate causae prioris in comparatione ad posteriorem in ordine ad pluralitatem causatorum, et declarat se notanter correspondenter dictis in particula de materia et forma prius, et recurrit ad dicta in 21. praecedente, quam tamen 22. notavimus, sed corrigendo ut dixi supra, erit 21.

Deinde ad finem harum conclusionum ponitur in aliquibus originalibus quaedam littera, quae Extra, vel additio potest dici. Aestimo tamen quod sit Doctoris quam ideo posuimus, et etiam quia confirmat ordinem quem tenui in transmutando laboriosa has conclusiones ; nam quarta hic erat penultima in aliis, et aliae de caeteris. Ubi pulchre dat ordinem harum conclusionum, et assignat sig. . ut etiam ordinavi, et ita est intelligendum in aliis Iocis hic ipsum velle, ubi est connexio in materia conclusionum ; et quia non observabatur hoc, vitio scriptorum, remissiones et allegationes in his rebus, remanserunt valde intricata), signavit etiam loco et sig. . varie et forte chartas, et columnas in originali suo, quod non fecerunt alii, unde multum hic turbant originalia, Sententiae tamen in se integrae sunt, et absque omni tali allegatione intelligi possunt.