THEOREMATA SUBTILISSIMA

 THEOREMA PRIMUM.

 Quoniam passio praesupponit agens, et omnis actio circa aliquid est, illud circa quod est intellectio, alterum est.

 THEOREMA II.

 Hoc Theorema patet evidenter ex primo, ut ait Doctor, quia si intelligibile primum est prius intellectione, non potest per eam accipere esse. Secundar

 THEOREMA III.

 Assertionem hujus Theorematis fuse tradit 1. dist. 3. quaest. 2. num. 21. ubi tribus rationibus probat ultimam speciem esse primum cognitum : idem pro

 Aliter potest poni, propter defectum luminis intellectus agentis. Natura, quae cognoscibilior est, potest in ipso agere, et intellectum possibilem imm

 THEOREMA IV.

 Quod ex secunda et tertia flet manifestum si enim nullum universale dictum in quid de singulari extra, causatur per intellectionem ut ex illis sequi

 THEOREMA V.

 Ratio hujus Theorematis a posteriori, quia nihil cognoscitur perfecte et distincte, nisi cognitis omnibus ejus praedicatis in quid etsi haec essent

 THEOREMA VI.

 SCHOLIUM L

 THEOREMA VII.

 Postquam arguit qualitatem esse nobiliorem quantitate, ex quatuor mediis, scilicet communitatis, actualitatis, perfectionis simpliciter, et generation

 THEOREMA VIII.

 Hoc Theorema est determino actus intelligendi, qui quatuor nominibus explicari solet, nempe objecto, intelligibili, intellecto, intentione. Circa huju

 THEOREMA IX.

 Ex dictis in Theoremate praecedenti, infert dari statum in conceptibus, ita ut aliquis sit primus. In secunda conclusione hujus, tenet nullum conceptu

 6. Conceptum dico objectum actu intellectum, prout scilicet est in intellectu, non ut forma, sed ut actu cognitum. Hic autem esse in, non est nisi hab

 THEOREMA X.

 1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.

 THEOREMA XI.

 In undecimo Theoremata una tantum est assertio, seu communis animi conceptio, de ratione per se unius, pro quo nota ex Theorem. 8. quod simplex concep

 THEOREMA XII.

 THEOREMA XIII.

 1. Conceptuum resolutio statum habet.

 8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.

 THEOREMA XIV.

 Mirabitur quis, quod Doctor dicat quatuor primis propositionibus hujus Theorematis probari non posse, Deum esse vivum, intelligentem, volentem, vel ul

 Circa propositionem octavam Doctor 1. d. 2. q. 7. ad q. 6. n. 3. adducit quatuor rationes .adeo fortes, ad probandam duplicem productionem ad intra, u

 Quod tangit decima quinta, tradit fuse 1. d. 26. g. Tertia opinio, n. 23. ubi sustinet ut probabile, personas constitui per absoluta, et a n. 31. solv

 Propositionem decimam octavam tractat 4. dist. 43. q. 2. num. 10. ubi tenet animae immortalitatem non demonstrari, de quo fuse egi in supplemento de A

 25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.

 30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.

 THEOREMA XV.

 Prima petitio hujus Theorematis probata est tract. de primo principio c. 3. concl. 2. et 15. et 1. d. 2. q. 2. art. 1. a n. 11. secundum tres particul

 THEOREMA XVI

 In hoc Theoremate videtur Doctor, dum haec scriberet, ejus fuisse sententiae, quod istae propositiones non essent demonstrabiles, ut sentiunt Doctores

 9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.

 De decimaquarta, decimaquinta et decimasexta quae tangunt Dei simplicitatem, vide 1. dist. 8. q. 1. 3. et 5. et de primo princ. cap. i. conclus. 1. et

 THEOREMA XVII.

 Conclusione secunda quod ait, instrumentum non habere propriam actionem, alioquin esset causa principalis, docet 4. d. 1. q. 1. n. 9. et q. 5. n. 14.

 De conclusione decima vide Doctorem locis citatis. Pro conelus. 9. concl. 11. quod ait eumdem effectum fieri a diversis causis ordinatis, bene tractat

 THEOREMA XVIII.

 Vide de variis finis acceptionibus, et quomodo est prima causarum, et qualiter causat 5. Met. q. 1. et locis ibi Schol. 1. citatis per finem intra,

 THEOREMA XIX.

 1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.

 Decimatertia conclusione patenter ostendit, nullam causam simpliciter necessario causare, de quo agit 1. dist. 8. q. 5. In commento decimaequartae fat

 THEOREMA XX.

 Sequuntur sexdecim axiomata seu propositiones famosae, de materia, ex ?-Mlosopho omnes : quarum exactam expositionem videre potes apud ipsum Doctorem,

 Circa conclusionem secundam praecedentis Theorematis, ponitur sequens littera, quam Mauritius notavit additionem, infert ad illam conclusionem, causam

 THEOREMA XXI.

 1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.

 Circa duodecimam, de eo quod quid est, vide Doctorem 7. Metaph. quaest. 7. et 2. dist. quaest. O. ad 3. et quomodo formae sunt sicut numeri, vide eum

 18 In omni genere est unum primum.

 THEOREMA XXII.

 1. Omne agens agit aliquo, quod est forma ejus.

 SCHOLIUM II

 Explicat conclus. 19. quomodo actio est causa passionis, de diversis actionis acceptionibus, vide eum de Anima, quaest. 7. ubi in commentario plura de

 Vigesimasecunda conclusio explicat bene quid sit creatio, et quomodo differat a generatione, et quod for.na est per se terminus ejus, non compositum.

 34. Nihil agit in se.

 THEOREMA XXIII.

 Affert pulcherrimas regulas de ratione perfecti, partim ex se, partim ex Philosopho, cujus loca citat. Vide eum Quodlib. 5. art. 1. ubi declarat descr

 Scholia hactenus elaborata, magno certo labore et cerebri vexatione, textui in multis satis intricata inserere sategi. Nec paenitet susceptae molestia

Scholium.

De conclusione decima vide Doctorem locis citatis. Pro conelus. 9. concl. 11. quod ait eumdem effectum fieri a diversis causis ordinatis, bene tractat 1. dist. 3. q. 7. g. Qualiter autem, num. 22. et 2. dist. 3. quaest. 8. n. 12. conelus. 12. docet ambas causas ordinatas, excedere alteram tantum ; sed fallit loquendo de causa prima cum 2. cujus optimam assignat rationem, de quo vide eum de primo princ. c. i. n. 20. et 1. dist. 2. q. 2. et q. 3. ad ult. Ultima concl. eadem causalitate causam superiorem respicere primum causatum, et sequentia, intellige si producit sequentia causata, quod de causa prima certum est. De materia prima, an primam et secundam formam immediate materiat, dubium est, de quo infra Theor. 19. n. 13. et Tueor. 20. n. 9. vide Mauritium, qui obscuram Doctoris litteram hic declarat.

10. Agens principale quandoque minus assimilatur formaliter effectui, quam instrumentum, et tamen non minus agiu nec formaliter est actio haec talis ab instrumento. Tamen principale plus assimilat effectum sibi quam instrumento, et plus instrumento quam instrumentum sibi assimilet.

Contra: quomodo magis producere sumitur in conclusionibus istis, cum effectus sit unus in secunda, et aequalis in prima ? Respondeo, determinat actionem, non passionem, nec effectum.

11. Idem totum producitur ab agentibus ordinatis, vel alterum in producendo

e

praecise partem, non est in hoc agens ordinatum. 12. Non omne agens aliquid totum, sic se habet ad illud, quod non perfectius aliquid sunt ambo quam agens, ex undecima ; nec omne habens aliquod lotum in virtute activa sic se habet, etc.

Contra : quare igitur non aliquid magis creatura et Deus, quam Deus tantum ? Respondeo, non quia Deus hoc habet in vi activa, sed in perfectione formali unitiva, et totaliter, quia illimitate.

13. Causa superior nullam causalitatem habet respectu causali remoti, aliam quam habeat respectu causali proximi.

Contra: finis ultimus alia motione movet appetitum, quam intermedius. Similiter alia est prioritas ad causatum proximum et remotum, quia aliud extremum. Pari ratione alia causalitas: similiter quomodo octava vera? Respondeo, glossa quando producit. Sed probatur haec decimatertia, quia alioquin ex octava et undecima videretur sequi quod causa secunda non esset necessaria ; similiter videtur prior non necessaria, nisi quatenus dedit secundae formam qua agit, sicut de generante grave, ubi prior sit causa conservans secundae, sicut Deus. Nec tunc habet a se aliud agere a conservari. Haec decimatertia videtur manifesta de materia et forma intrinseca ; illa tantum uni substat, ut perfectibile, haec tantum unius perfectibilis est perfectio, ubi multae sunt materiae et formae ordinatae.

ANNOTATIONES.

Sequitur illa particula : Agens secundum, etc. in qua prosequitur considerationes metaphysicales et naturales, et incipit a communioribus, suo modo. Nam agens est communis causa, stricte loquendo, et maxime extendendo agens ad producens. Hoc vero potest accipi pro efficiente ; nam hic prosequitur de 4. causis in speciali, et in universali, ut patet. Et licet haec particula posset locari cum aliis conclusionibus infra de modo agendi et agentibus, sic tamen communiter seorsum habentur, sicut supra de conceptibus habet, aut ergo communes animi conceptiones sunt, aut conclusiones, aut petitiones, non refert, valde saltem utiles et universales proportiones sunt, ideo examinentur bene.

Prima est comparando causam secundam ad instrumentum, et est notabilis et multum singularis, quam probat satis clare et copiose. Vide in 4. dist. 1. q. 1. et 4. melius, seu diffusius dist. 6. ejusdem art. 3. q. 1. Et hic accipit instrumentum proprie. Nam quinque modis potest accipi, scilicet vel pro causa secunda, vel pro dispositione ad principaliter intentum, vel pro activo tantum in fieri, vel in motione activa aliunde, vel pro parte totius, vel pro instrumento artis. Exemplum primi, ut rana in generatione ranae cum Sole; secundi, ut calor in generatione ignis, vel carnis: tertii, ut species sensibilis in medio ad actum videndi ; quarti, ut organum nutritivae in nutritione animalis: quinti, ut securis in factura scamni, et sic de aliis, sive attingatur ipso principalis terminus, sive tantum dispositio ad ipsum. Hic igitur maxime habet locum instrumentum quinto modo acceptum, licet ad quartum modum posset extendi, ut ubi supra habet. Haec propositio est contra multos antiquos et Thomam maxime. Tange instantias pro et contra.

Secunda est de ordine operationis principalis et instrumentalis;nam ut est instrumentum, non habet propriam ;ergo nec priorem operationem principalis. Ubi adverte cum dicit : Exemplum illorun. etc. quod est exemplum Thomae. Quaere eum in 4. dist. 1. q. 4. et 1. p. Summae, quaest. 45. art. 5. et alibi pluries. Quaere hunc ubi supra in 4, et sequaces ejus bene ponderando.

Tertia est de quo elicitivo. Ubi adverte, secundum Boetium de hebdomadibus, quod in omnibus citra primum, differunt quo et quod. Sicut ergo duplex est quod agens, ita duplex quo, de quibus in his propositionibus mentionem facit, eliciti: vum videlicet, et instumentule. Et cum dicil, quod debet elicilivus esse simplex, intellige caste, distinguendo de multiplici simplicitate. Tange opinionem de materialitate omnium entium limitatorum, de qua supra 7. et 8. Metaph. et alibi saepe, ut ibi nolavi. Quomodo etiam sequilur, est actus primus: ergo simplex, considera. De multiplici etiam actu primo pertractabis.

Quarta est de quo instrumentali, ubi dicit notanter, potest esse compositum : et nota quod semper de facto est, et ponit exemplum de utroque quo, et ibi potest extendi instrumentum multipliciter, ut supra notavi. Multa addat lector hic, ubi nolo immorari, quia salis communia.

Quinta est de comparatione quo ad quod, in elicitivis, et potest confirmari ex prooemio Metaphysicae, et primo de Anima, text. cum. 64. et alibi saepe. Et nolanter dicit, si est unum per se, ut postea exponit. Vide 6. dist. 4. art. 3. q. 1. oplime. Vide etiam 9. quaest. Quodl. el alibi. Objicit contra, et non solvit expresso, licet solutio sequens posset quodammodo applicari ad propositum ; posset ibi dici sequendo ea quae dicta sunt sup. 7. Metaphysic. q. 10. et 8. Metaph. quaest, fin. quod calor est compositum per se, etc. Vel sequendo communem modum dicendi, posset concedi quod infertur, ita quod ignis calefaciens per accidens calefacit calore, nisi dicatur quod forma sua, et non calore calefacit, vel quod in calore possunt reperiri quo et quod, nam si esset separatus, calefaceret. Considera tamen an de facto, et potentia propinqua.

Illa littera quae sequitur ibi : Nullius instrumenti, etc. licet communiter non ponatur conclusio, posset tamen recte poni, et eset sexta ; et tunc quotationes per ordinem transmutarentur augendo numerum, et sequitur ex prima et secunda supra ; vel posset referri ad praecedentem objectionem, tanquam instantia, ita quod calor diceretur instrumentum ignis in calefaciendo, et non forma elicitiva: et esset evasio bona ad argumentum, quia praesupponit falsum. Et responsio quae sequitur, esset declaraliva utriusque ; sed primus intellectus litterae satis placet, ita quod sit conclusio, vel propositio per se, vel saltem pars illius quintae, quod magis placet, propter verba Doctoris infra, conclusione ultima hujus particulae in commento, et tunc illa responsio sequens est moderativa ejus ; sed exemplum est casle intelligendum, si intendat acutiem esse formam activam, ut optime habet in 4. dist. 1. q. 4. Utraque declaratio potest stare, eligat lector quod magis placuerit. Ubi attendendum pro majori declaratione horum et sequentium, quod proponit plerumque propositiones famosas, et ex Aristotele, et ex antiquis auctoribus ; et quia videt eas, vel aliquas s.altem earum, non necessario veras, seu absolute concedendas, ideo nunc objicit, nunc respondet, nunc prosequitur respondendo, vel defendendo. Qui vero voluerit veritates earum tenere simpliciter, respondeat vel objiciat consequenter.

Deinde in sexta comparat agens principale et instrumentale ad diversa objecti ve, et ad idem subjective, ibi: Idem respectu formae, etc. quam, licet notabilis sit, impugnat, et bene correspondenter dictis : quia tamen illa propositio, unus actus secundus, etc. est dubia, ut patet 5. Phys. com. 38. et alibi saepe, et 2. q. Quodl. art. 1. et alibi pluries, examinabis bene ipsam, ponderando actum primum limitatum, et actum secundum ejusdem rationis, vel alterius, et mulla alia ibi addantur ad propositum. Impugnat consequenter exemplum positum pro conclusione singularissime. Ubi nota ad finem cum dicit: sed ipse aer, vel natura universi, etc. quia secunda pars videtur verior. Quaere optime 27. dist. 3. et alibi saepe in doctrina hujus.

Septima est de agente illimitato, ubi plura naturalis considerationis addantur. Exemplum generale est de Sole constringente lutum et dissolvente glaciem. Quod addit in exemplo de unitive habere, vide notanter in 4. dist. 46. q. 3. et 8. dist. 1. et 16. dist. 2. et alibi pluries, de illimitato etiam multiplici perlraclabis ut nosti. Vide 9. dist. 2. et 13. dist. ejusdem ad haec.

Octava est de causa diversitatis actionum procedentium ab eodem agente illimitato, quae valde singularis est, multas quoque instantias habere posset. Valet pulchre ad declarandum operationes et productiones divinas ad intra. Valet etiam pro materia 16. dist. 2. optime, et ad multa alia in doctrina hujus. Quaere 5. Physic. et 8. Metaph. et alibi pluries in Aristotele ad haec. Nola valde illam propositionem de differentia minori in elicilivis quam in actibus expectanda, quam habet in commento. Adverte tamen quod multipliciter potest attendi diversitas actionum. Hic videtur loqui de intrinseca et formali ratione diversitatis, vel saltem radicali et principialiva. Vide 3. de Anima et alibi. Ibi infert consequenter applicando dicta esse contra quemdam Arcelinum de quo fecit mentionem 5. Metaphysic. quaest. 9 ubi etiam originalia diversimodo habentur, ut ibi nolavi. Nam aliqua habent Anselmus, aliqua alia aliter, motivum autem clarum videtur. Nam volebat agentis illimilati esse unicam actionem, sicut et uni cam formam, sed aliius Doctor investigat. Aestimo hunc fuisse Anglicum ex cognomine. Quaere consequenter. De verbis non est vis facienda. Videtur etiam quod illius opinionis fuerit Thomas et alii de via communi, ponentes tantum differentiam rationis inter potentias vitales Dei, sed forte ipsi negabunt hanc conclusionem modo suo.

Nona est comparando agens illimitatum aequivocum ad univocum in ordine ad assimilari effectui utriusque. Ubi notanter dicit assimilatur formaliter, ad differentiam assimilati inis virtualis, quae est causae aequivocae ad effectum, ita quod assimilatio formalis ad univocum est, virtualis ad aequivocum. Quaere 3. dist. I. q. 7. et 8. Nam quod plus dat formam, plus dat similitudinem secundum eam, aequivocum autem plus causat, libro de Causis. Quaere etiam 3. dist. 2. et alibi saepe ad haec. Minus igitur formaliter Sol assimilatur ranae quam rana ranae, quia non nisi in forma generica remota, rana vero in specifica; magis autem virtualiter e contra, et sic de aliis ponderabis. Communiter ibi inseritur quaedam objectio et aliqualis ejus responsio, quam nolavimus Extra. Responsio tamen non ita communiter ponitur in originalibus sicut objectio, quam etiam infra conclusione universali 21 in commento tangit. Aliqui assignant, ibi vacat, aliqui Extra. aestimo quod non sit de principali littera Doctoris, sed potest applicari ad propositum sic : sicut in actionibus naturae causa principalis, vel agens principale, etc. quae sequuntur in conclusione, ita videtur quod in actione rationali, vel intellectus, cujusmodi est demonstratio. In demonstratione vero causa immediata, videtur magis et evidentius inferre conclusionem quam causa mediata , quia demonstratio ex immediatis est potissima, et eo modo quo ibi potest poni assimilatio formalis, videtur esse ad propinqua magis et ab ea causari, cujus oppositum videtur ex conclusione ista, unde melius valet Litera sic : Contra : ergo demonstratio, etc. quam sicut multa originalia habent, Contra : ergo Deus magis, etc. Illa responsio quae sequitur in aliquibus est salis brevis, et mirabilis et obscura, scilicet responsio : si diversitas ; vel, ut alii habent, si diversas. Quod potest intelligi, vel comparando praemissas mediatas ad immediatas quae non sunt simpliciter diversae, quia immediatae includunt mediatas et sunt perfectiores eis, ideo conclusio ista non habet locum, nec instantiam ibi. Vel aliter, comparando praemissas ad conclusionem;vel scire praemissarum, seu notitiam, ad notitiam conclusionis, ubi etiam non est simpliciter diversitas, ut 8. dist. prim. q. fin. habet iste : quia veritas conclusionis et veritas praemissarum non differunt, nisi sicut partiale et totale ;praemissae ergo immediatae complete continent illam veritatem, quia continent vel virtualiter, vel formaliter omnia continentia eam. Unde non est dependentia essentialis, etsi forte ordo talis, inter praemissas immediatas et mediatas, sicut est inter causam aequivocam, et univocam in causando.

Posset etiam dici, vel quod praemissae hujusmodi, sive mediatae, sive immediatae se tenent uniformiter, vel ex parte causae aequivocae, vel univocae, et ita non est instantia ad propositum. Quaere ubi supra 3. dist. 1. q. 8. ad finem. et q. de praxi, ad finem, et q. 13. qucdlib. ad haec discutienda. Quomodo etiam praemissae sunt causae conclusionis, vel scire ejus, tange hicutsupra notavi, et 1. Posterior. copiose habetur. Adverte etiam, quod aliud est loqui de causa remota naturaliter causante, et aliud de contingenter tali. Ad propositum plura alia adducat hic leclor, sed potest illa objectio omitti si vis. Illa alia pars textus, quae additur ibi, Et tamen perfectius, etc. potest poni pars textus, vel ut commentum ut volueris, et contra eam potius currit illa objectio quam contra primam, quare posset littera transmutari, forte tamen in margine primo erat, ut notavi Drius.

Decima est de comparatione principalis , ad instrumentale, quoad assimilari effectui, ut in praecedente, quae satis singularis est; et notanter dicit quandoque, quia non semper est verum, ut patet in multis. Quomodo enim incisio ligni magis formaliter assimilatur securi quam manui? Potest tamen habere veritatem de instrumento monetarii, vel sigillo et hujusmodi. Vel si extendatur instrumentum ad alios modos, de quibus supra, ut calefacere ad calorem in ordine ad ignom, ut ad principale, oppositum conclusionis esset verum, ut patet plerumque. Pondera etiam ibi ly formaliter, ut in conclusione praecedente notavi, alia pars ibi : Nec formaliter est actio, etc. habet confirmari per dicta prius in conclusionibus supra. Quod sequitur ibi : Tamen principale magis, etc. non habetur communiter in omnibus originalibus, potest tamen intelligi de assimilatione virtuali et quandoque formali ; ultima particula patet ex dictis in praecedente. Objicit notanter contra has duas conclusiones ponderando ly magis. Dictum enim fuit prius, quod aeque primo concurrunt ad cffectum, agens principale et secundarium, et quod instrumentum non habet aliam actionem a principali actione, ideo quomodo potest intelligi magis etc. Respondet suo modo expedite et subtiliter, quod determinat actionem, etc. hoc est quod debet referri ad principium agendi et ad actionem ut egredientem, seu elicitam, vel ut ab hoc, non autem ad effectum vel passionem, aut actionem ut in hoc. Exemplum de traclu navis a duobus, quorum unus esset fortior alio, utroque agente secundum totum conatum. Exemplum etiam in divinis de essentia et intellectu, vel voluntate concurrentibus ad productionem suppositi. Quaere 2. q. quodlib. et hoc est quod solet dici communior : causam scilicet priorem in essentialiter ordinatis prius causare. Quod non debet intelligi, nec de prioritate durationis, nec naturae proprie, sed tantum perfectionis. Quaere 37. dist. 2. non ergo alietas est in effectu, nec in passione, sed majoritas perfectionis in actione, licet non proprie alietas actionis, quae omnia bene masticabis, quia licet subtilia, sunt difficilis tamen digestionis, et pluribus cavillationibus subjecta. Videtur enim difficile quod illa majoritas non habeat Verificari, et de effectu et de passione, sed tu moderabere cuncta.

Undecima est de identitate producli,non obstante diversitate agentium, dummodo in agendo inter se sint ordinata, et confirmat praecedentia et maxime solutionem objectionis jam pertractatam, ubi plura adducuntur pro et contra. Multum in his propositionibus et sequentibus recurrendum est ad Proclum, et David Judaeum, et ad suos expositores. Avicenna etiam et alii antiqui quaerantur. Calculator quoque et moderni Nominales examinentur.

Duodecima est de comparatione agentis et ab eo producti, vel virtualiter in ipso contenti, quoad perfectionem majorem et minorem simul, vel seorsum acceptorum, et est pulchra valde ; et potest exemplificari comparando Solem ad ranam, ubi Sol et rana dicunt majorem perfectionem etiam intensive, quam Sol tantum. Et hoc intellige eo modo, quo ex his duabus perfectionibus potest fieri una intensa ; vel melius, comparando Solem ad lumen seu radium, vel calorem productum a Sole, ubi Sol est causa totalis effectus, licet forte respectu ranae, etiam ita posset poni stante influentia generali Dei, aliter non habetur aliqua causa totalis in universo, quia cum quacumque necesse est ut concurrat prima. Ubi notanter dicit: Non omne agens, etc. propter instantiam quam adducit de Deo, quae in illis verbis satis solvitur, quia non universaliter loquebatur. Objicit consequenter, etsi, ut dixi, ev. aecu atur in principio solutionis, ut tamen causam diversitatis assignaret, merito objicit, ubi solutio singularissima est, quam infra, particula sequenti iterum specificat : Non inquit, quia Deus, etc. quia si sic, se?ueretur eodem modo de quacumque agente, quia posita causa praecisa in quocumque, ponitur et effectus, vel illatum, vel praedicatum. Sed faciliter diceretur, quod vis a ctiva totalis solum est in Deo et non alibi; licet ergo vis activa absolute, hoc non arguit, vis autem talis sic. Quaere supra in tractatu de primo principio, et 2. d. 1. q. 1. et 3. ad haec. Quaere etiam 3. Topicorum. Sed eleganter et expedite ad hoc, vide intentionem ejus in quo dl. quaest. 5. art. 2. et infra ad finem hujus tractatus, et pondera singula verba litterae hic.

Decimatertia et ultima est de comparatione unius causae primae ad plura causata ordinata, et est specialior praecedentibus, sicut causa agente ; sed unum plerumque ponitur pro alio, ut scis, quam etiam infra habet, sicut nonnullas alias dictarum. Contra quam primo objicit et solvit, et consequenter eam probat. Ponatur quod in isto instanti producat Deus Solem et hominem mediante Sole ; vel pone exemplum de Intelligentia prima producente secundam, et movente mediante illa caelum ; vel pone exemplum de productione compositi habentis plures formas ; vel de processu medendi per plura media ; vel de productione intellectuali, inferendo plures conclusiones ordinatas, et sic de aliis, bene tamen ponderando instantias. Objicit tripliciter : Primo, ex diversitate motionis finis ultimi et intermedii, ( xemplum in sanatione et ejusmodi, secun-

dum autem diversitatem motionis et finis diversimode operatur agens. Secundo arguit ex diversitate prioritatis causae ad diversa causata, de quibus est sermo, quia variatur relatio, cujusmodi est prioritas ad diversitatem extremi. Causa enim ut infra habet, semper prior est causato ergo varietas prioritatis arguit varietatem causalitatis. Tertio, arguit ex octava prae- cedente, quae potest poni illa : Agens

Humilatum, etc. quae ponitur septima, sed addendo aliam ut notavi, erit octava. Posset etiam loco octavae poni sexta supra. -Aliqua etiam originalia habent septima,

sed tenendo quotationem, ut ordinavimus, dic quod ista octava, est illa : Agens Humilatum si diversas, etc. quae bene est ad propositum. Deinde respondet mirabiliter. In aliquibus habetur tantum : Respondeo glossa, in aliquibus additur, quando producit. In aliquibus illa verba, praecedunt ly glossa. In aliquibus ponitur ly quando praecise, nunc ante, nunc post ly glossa.

Breviter potest esse sensus iste, quod propositio debet glossari quando producit: et potest addi, supple causatum proximum et remotum, ita scilicet quod eadem intentione intendit finem ultimum et media omnia, et similiter eadem executiva actione causatum proximum et remotum, licet forte non indivisibili. Vel secundum aliam litteram potest dici sic absolute, glossa quando dimittens in arbitrio lectoris, quasi vellet dicere, quod non semper est vera propositio, sed aliquando, utpote quando ad causalitatem proximi, sequitur necessario potentia remoti ; vel si volueris verificare ipsam de contingenter causante, et maxime prima, dic consequenter. Sed quomodocumque dicatur, videtur habere instantias multiplices. Doctor tamen videtur hic accipere causatum proximum pro causa secunda, ut hic in commento et infra habet, ita quod intendit ultimum principaliter, mediante tamen proximo, vel quod terminetur actio ejus in proximo, et illud producit ultimum, ut Philosophi dicerent de causa prima respectu aliarum: quaere Platonem et Avicennam et Averroem, ut nosti.

Ad objectiones autem faciliter respondebis ex dictis. Vel si volueris referre ly glossa, etc. ad objectiones illas, quod forte verius est, dic consequenter. Deinde probat conclusionem dupliciter de agente, et applicat eam ultimo ad causas intrinsecas notanter. In secunda probatione ad finem est varietas in originalibus ; quaedam habent aliud a conservari ; quaedam aliud a conservabili; quaedam addunt nisi a conservabiti, et omnia possunt recte intelligi.

Quod addit ulterius de causis intrincecis, ponderabis valde propter positionem de pluralitate formarum. Quaere supra 7. Metaph. et 11. dist. 4. et alibi ut scis : materia enim prima concurrentibus omnibus aliis, usque ad ultimam specificam formam, est potentiale, et unica potentia absoluta saltem, et eadem causalitate causat suo modo proximum et ultimum compositum, ut ibi potest elici. Similiter de actu dicendum. Sed est ibi difficultas, quis actus debet poni primus, et quae materia, considera. Videtur enim quod velit Doctor aliter hic, quia famose loquitur, ut patet, ita quod materia prima tantum habet causalitatem suam respectu primi compositi, puta concurrente forma corporeitatis, illud vero est potentiale ad sequentem per ordinem. Ita hic, quod prima causa tantum producit proximum, et si est Deus, vel aliud habens vim conservativam causati, conservat ipsum tantum, et illud prosequitur productionem ulteriorem, ubi non alia ponitur causalitas primi, nisi tantum conservare secundum, stante sola influentia generali primi, et hoc intendunt probationes in littera. Et instantiae habent glossari, quando plura talia essent ab eadem causa prima, quod forte negaretur hic nisi in his quae non habent talem ordinem, vel quae non subsunt causalitati inferioris prima. Hic locus valde obscurus est et hic ponderari habet alietas opinionum Theologorum et Philosophorum, plura addendo. Ex verbis Doctoris hic, cum dicit in commento haec 13. etc. habetur quod illa controversia quotationis conclusionum istarum quam supra tetigi, faciliter tollitur, quare tene quo talionem ut posuimus.