THEOREMATA SUBTILISSIMA

 THEOREMA PRIMUM.

 Quoniam passio praesupponit agens, et omnis actio circa aliquid est, illud circa quod est intellectio, alterum est.

 THEOREMA II.

 Hoc Theorema patet evidenter ex primo, ut ait Doctor, quia si intelligibile primum est prius intellectione, non potest per eam accipere esse. Secundar

 THEOREMA III.

 Assertionem hujus Theorematis fuse tradit 1. dist. 3. quaest. 2. num. 21. ubi tribus rationibus probat ultimam speciem esse primum cognitum : idem pro

 Aliter potest poni, propter defectum luminis intellectus agentis. Natura, quae cognoscibilior est, potest in ipso agere, et intellectum possibilem imm

 THEOREMA IV.

 Quod ex secunda et tertia flet manifestum si enim nullum universale dictum in quid de singulari extra, causatur per intellectionem ut ex illis sequi

 THEOREMA V.

 Ratio hujus Theorematis a posteriori, quia nihil cognoscitur perfecte et distincte, nisi cognitis omnibus ejus praedicatis in quid etsi haec essent

 THEOREMA VI.

 SCHOLIUM L

 THEOREMA VII.

 Postquam arguit qualitatem esse nobiliorem quantitate, ex quatuor mediis, scilicet communitatis, actualitatis, perfectionis simpliciter, et generation

 THEOREMA VIII.

 Hoc Theorema est determino actus intelligendi, qui quatuor nominibus explicari solet, nempe objecto, intelligibili, intellecto, intentione. Circa huju

 THEOREMA IX.

 Ex dictis in Theoremate praecedenti, infert dari statum in conceptibus, ita ut aliquis sit primus. In secunda conclusione hujus, tenet nullum conceptu

 6. Conceptum dico objectum actu intellectum, prout scilicet est in intellectu, non ut forma, sed ut actu cognitum. Hic autem esse in, non est nisi hab

 THEOREMA X.

 1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.

 THEOREMA XI.

 In undecimo Theoremata una tantum est assertio, seu communis animi conceptio, de ratione per se unius, pro quo nota ex Theorem. 8. quod simplex concep

 THEOREMA XII.

 THEOREMA XIII.

 1. Conceptuum resolutio statum habet.

 8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.

 THEOREMA XIV.

 Mirabitur quis, quod Doctor dicat quatuor primis propositionibus hujus Theorematis probari non posse, Deum esse vivum, intelligentem, volentem, vel ul

 Circa propositionem octavam Doctor 1. d. 2. q. 7. ad q. 6. n. 3. adducit quatuor rationes .adeo fortes, ad probandam duplicem productionem ad intra, u

 Quod tangit decima quinta, tradit fuse 1. d. 26. g. Tertia opinio, n. 23. ubi sustinet ut probabile, personas constitui per absoluta, et a n. 31. solv

 Propositionem decimam octavam tractat 4. dist. 43. q. 2. num. 10. ubi tenet animae immortalitatem non demonstrari, de quo fuse egi in supplemento de A

 25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.

 30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.

 THEOREMA XV.

 Prima petitio hujus Theorematis probata est tract. de primo principio c. 3. concl. 2. et 15. et 1. d. 2. q. 2. art. 1. a n. 11. secundum tres particul

 THEOREMA XVI

 In hoc Theoremate videtur Doctor, dum haec scriberet, ejus fuisse sententiae, quod istae propositiones non essent demonstrabiles, ut sentiunt Doctores

 9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.

 De decimaquarta, decimaquinta et decimasexta quae tangunt Dei simplicitatem, vide 1. dist. 8. q. 1. 3. et 5. et de primo princ. cap. i. conclus. 1. et

 THEOREMA XVII.

 Conclusione secunda quod ait, instrumentum non habere propriam actionem, alioquin esset causa principalis, docet 4. d. 1. q. 1. n. 9. et q. 5. n. 14.

 De conclusione decima vide Doctorem locis citatis. Pro conelus. 9. concl. 11. quod ait eumdem effectum fieri a diversis causis ordinatis, bene tractat

 THEOREMA XVIII.

 Vide de variis finis acceptionibus, et quomodo est prima causarum, et qualiter causat 5. Met. q. 1. et locis ibi Schol. 1. citatis per finem intra,

 THEOREMA XIX.

 1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.

 Decimatertia conclusione patenter ostendit, nullam causam simpliciter necessario causare, de quo agit 1. dist. 8. q. 5. In commento decimaequartae fat

 THEOREMA XX.

 Sequuntur sexdecim axiomata seu propositiones famosae, de materia, ex ?-Mlosopho omnes : quarum exactam expositionem videre potes apud ipsum Doctorem,

 Circa conclusionem secundam praecedentis Theorematis, ponitur sequens littera, quam Mauritius notavit additionem, infert ad illam conclusionem, causam

 THEOREMA XXI.

 1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.

 Circa duodecimam, de eo quod quid est, vide Doctorem 7. Metaph. quaest. 7. et 2. dist. quaest. O. ad 3. et quomodo formae sunt sicut numeri, vide eum

 18 In omni genere est unum primum.

 THEOREMA XXII.

 1. Omne agens agit aliquo, quod est forma ejus.

 SCHOLIUM II

 Explicat conclus. 19. quomodo actio est causa passionis, de diversis actionis acceptionibus, vide eum de Anima, quaest. 7. ubi in commentario plura de

 Vigesimasecunda conclusio explicat bene quid sit creatio, et quomodo differat a generatione, et quod for.na est per se terminus ejus, non compositum.

 34. Nihil agit in se.

 THEOREMA XXIII.

 Affert pulcherrimas regulas de ratione perfecti, partim ex se, partim ex Philosopho, cujus loca citat. Vide eum Quodlib. 5. art. 1. ubi declarat descr

 Scholia hactenus elaborata, magno certo labore et cerebri vexatione, textui in multis satis intricata inserere sategi. Nec paenitet susceptae molestia

Scholium.

De decimaquarta, decimaquinta et decimasexta quae tangunt Dei simplicitatem, vide 1. dist. 8. q. 1. 3. et 5. et de primo princ. cap. i. conclus. 1. et 10. de decimaseptima, vide fuse 1. dist. 2. q. 2. et Quodl. 7. ubi potentiam infinitam demonstrari docet, licet non omnipotentiam sensu Theologorum, et de primo princip.cap. 4. conclus. 9. ubi etiam agitur de decimaoctava, quae est de illa Dei descriptione ex Anselmo, quod sit, quo majus cogitari non potest. De decimanona, vide eum 2. d. 3. q. ultima in fine, docentem omnem gradum possibilem, esse in ente, et 1. dist. ii.

14. Non potest probari quod Deus ea? reat magnitudine.

Tum, quia nullum non quantum, est nobis necessaria ratione cognoscibile, quia nec sensibile. Tum, quia ordo hoc non concludit, superiora enim non minus quanta, imo majora. Tum, quia quantitas primo advenit substantiae.

15. Non potest probari Deum carere omni accidente.

Tum ex decima quarta ;tiiii; quia ordo hoc non concludit, imo superiora habent accidentia nobiliora ;nec videntur agere in distantia, nisi mediantibus accidentibus, tamen talem actionem non est probare de Deo ex 8.

16. Non potest probari Deum carere partibus essentialibus.

Tum ex decimaquarta aliqualiterjicet non secundum Averroem. Tum, quia ordo hoc non concludit, nec potest probari aliquid tale posse per se esse: igitur non probatur quod est omnino simplex, nec per consequens actus purus.

17. Non potest probari quod Deus sit infinitus intensive.

Tum ex duodecima, tum ex decimaquarta secundum finem 8. Physic. Tum, quia ordo hoc non ostendit, cum superior possit in effectum nobiliorem, et primum in nobilissimum, tamen finitum. Item, quare magis unum infinitum quam infinitae causae, cum utrumque sit aeque impossibile in corporalibus?

18. Non potest probari quod Deus sit, quo nil melius cogitari possit sine contradictione.

19. Non potest probari quod omnis gradus perfectionis est in universo, qui posset intelligi esse sine implicatione contradictionis.

Nec quod potest esse, quia nihil potest ipsum producere, ex decimaoctava.

Philosophi multa dixerunt de Deo, ad quae per rationem naturalem necessariam pertingere non potuerunt, patet ex 11. et 6. sequentibus, et libris Physic.

ANNOTATIONES.

Sequitur illa particula : Non potest probari, ubi posset poni, quod supra posuimus tenendo alium ordinem : Incipit tractatus, etc. Quolalio vero particulae ibi in margine omittatur suppulalioni lectoris, ut saepe nolavi. Ponit igitur propositiones creditas per ordinem, quas tamen alibi conatur probare, sed qualiter ex hoc non repugnat sibi ipsi, supra tetigi. Fortiores tamen sunt istae praecedentibus creditis assignatis, quia etiam Philosophi conati sunt has omnes fere ostendere, igitur non excludit Doctor hic omnimodam probationem, etiam ex naturalibus, sed necessariam, ut patet.

Prima propositio seu conclusio, est de ordine essentiali efficientium, quam probat tripliciter. Quaere supra de primo principio, et 2. dist. 1. et alibi saepe 2. etiam Metaph. Arist.text. com. 6. et inde.

Secunda est de primo efficiente quoad unitatem specificam, quam ex praecedentibus probat. Quaere ubi prius pro et contra, et 8. Physic.et 12. Metaph. et in Proclo elAuctore de causis.

Tertia est de primo efficiente quoad unitatem ejus numeralem, quam etiam ex praecedentibus probat. Vide ubi prius apud istum, et alios, et maxime 12. Metaphysicae, text. comm. 49. et in Damasc. cap. 5. et 8. Physicor.text. comm. 48. Vide Varr. lib. 1. distinct. 2. quaest. 2. et Occham Quodlibet. 1. q. 1. pro quo faciunt dicta Doctoris in hoc tractatu, sed non simpliciter. Aestimo enim quod hinc accepit audaciam in suo processu, ubi supra notavi de primo principio, sed moderabere cuncta, ut ibi notavi et in praecedentibus hic, et salva fundamenta hujus ubique. Cum Theologis enim summus Catholicus, et cum Philosophis ratione plusquam Graecus existit. Adverte quod in secunda probatione in commento debet esse, tamen ex K supra, ut prius declaravi, ubi tamen originalia variam litteram habent, sed sic placet et consonat dictis.

Quarta est disjuncliva de efficiente, quoad nunc existere, et dependet ex praecedentibus. Pro cujus declaralione, nota singularissime ea quae habet 2. dist. 1. q. 2. quia nullibi melius. Ex qua infert corollarium, ubi ponuntur in originalibus communiter duae litterae, scilicet P, Q quarum prima denotat primam partem conclusionis, et secunda secundam, quas forte apposuit in suo originali, illis partibus ut prius notavi, sed posset bene intelligi littera sine illis ;ad majorem vero expressionem foris eas addidit, sicut alibi saepe fecit.

Quinta est de conservatione rerum in esse, quam etiam probat ex praecedenfibus. Ex qua infert corollarium, Vide 12. quaest. Quodl. et 1. dist. 2. q. 4. Pro notitia . terminorum quaere 2. dist. pri. 8. et 39. ejusdem, et 25. et 37. dist. 2. et alibi saepe, pro corollario illo explicando. Examina bene instantias hinc inde. Vide 48. distinct. 1. et 44.secundi ad haec.

Sexta est de coactione Dei causis secundis, quam probat dupliciter, quarum prima potest fundari 2. Physic. et 5. Metaph. de causa, et effectu particularibus. Secunda procedit ex comparatione nobilitatis effectus ad causam, quae tamen faciliter solvi possunt. Vide ubi supra ad conclusionem proximam notavi, et 1. quaest. 4.

Septima est de immensitate Dei, quam probat dupliciter. Vide 37. distinct. I. et maxime in Reportationibus. Infert duplex corollarium, quorum secundum communiter non ponitur hic in originalibus complete, ut posuimus, sed infra post has propositiones creditas in aliquibus. In aliis vero alibi de ipso videlicet illabi, sed salis valet hic, et notabilis doctrina est. Littera bene et sufficienter esset talis : Et ex hoc sequitur quod non probatur, vel potest probari illabi : et quod sequitur, illabi enim, etc. est declaratio seu notificatio termini, ubi ponit tres propositiones negativas, et quartam affirmativam. In aliquibus originalibus habetur sic : Corollarium secundum septimae. Quod non probatur hic illabi, In aliis alio modo. Ubi adverte, quod communiter in originalibus corollaria ponuntur in littera sic : Corollarium, etc. sed placuit una cum conclusionibus notare ea in margine. Adverte etiam, quod sicut duplex ponitur influenlia divina, ita duplex illapsus, generalis videlicet, et specialis. Vide in 1. distinct. 19. q. 2. et in 3. distinct. 1

quaest. 1. ad fin. et quaest. 4. Aliqui etiam describunt illabi, vel illapsum sic : Illapsus est supremae essentiae intima praesentialitas, creaturam intellectualem vitaliter immutans ad actum contemplativum, quem viri experiuntur devoti, dum divinam intrant caliginem. Quaere Bona venluram in 2. dist. 8. part. 2. quaest. 2. et alios Theologos, ut Iubet pro ampliori elucidalione.

Octava est de immediate producto a Deo. Vide 8. dist. 1. q. fin. et 2. dist. 2. q. 2. et prima q. 4. et opin. Avic. ibidem, et 7. quaest. Quodl. Ad materiam hujus conclusionis examinandum bene, vide Averroem 1. Cael. commento 102. et 12. Metaph. commento 18. et 9. Metaph. commen. 7. et alibi plerumque.

Nona est de causatione Dei de nihilo, quam probat ex praecedentibus. Et infert triplex corollarium. Pro primo vide 2. 8. 39. et sequentibus, et specialiter 44. et 45. 1. et 7. quaest, quodl. et supra de primo principio, et alibi saepe. Pro secundo et tertio vide 1. dist. 2. q. 2. et 3. quaero alios, et super 8. Phys. et primo Caeli, et 12. Metaph.

Decima est de universalitate causalitatis Dei, ex qua infert corollarium de omnipotentia. Quaere 42. dist. 1. et 7. quaest. Quolib. et 43. dist. 1. et supra de primo principio. Ubique examinabis Nominales.

Undecima est de aeternitate Dei, et ponuntur illae litterae quae supra in corollario quartae habentur. Per Q enim intelligit Deum, ut in identitate numerali primum, et per P, ut in quidditate, vel identitate specifica primum. Licet igitur illud primum secundum numerum posset plurificari et incipere per consequens, et hoc per possibile vel impossibile, non tamen ita secundum speciem, id est, a tota specie, supposito quod detur primum tale, quia ut deducit Doctor, vel a se, quod est impossibile, vel ab alio priore, et tunc negatur suppositum.

Duodecima est de incorruptibilitate seu immortalitate Dei. Quaere 8. distinct. 1. Et nola quod iste Doctor imitatur in suis scriptis illam notabilem regulam, quam ipse ponit 4. quaest. Quodlib. in principio : Non enim, inquit, oportet omnia in dubium 1 revocare, ubi suppositis dictis communibus propositum potest declarari. Non scripsit igitur de omnibus Theologicis veritatibus seorsum extensive, sicut antiqui, licet intensive plura, pace aliorum dixerim: quare nec de aeternitate, nec de immortalitate, nec de aliis hujusmodi pluribus quaestiones singulas habet, omnia tamen aequivalenter, vel elicitive seu implicite invenies in eo. Quaere 6. quaest. Quodlib. de ^aeternitate, et ubi prius de immortalitate, Alexandrum, Bonavenluram, Richardum et alios, vide, qui expressius de his disputarunt. Non curavit iste chartam vacuis verbis impedire. Nam qualitas praefertur quantitati, et carmen I unicum (ut aiunt) unius, poemali alterius, nec quod diuturnius, et cap. 1. Ethicor. contra Platonem. Probando conclusionem pro prima parte remittit ad corollarium 9. supra, et est secundum corollarium ibidem.

Deinde objicit contra dicta. Et solvit brevibus et subtiliter modo suo. Ubi adverte cum dicit, mors duplex, etc. quod ibi vult implicite quod mors accidit vel ex periodi complemento, vel ex causis illativis, et hoc vel inlrinsecis, vel extrinsecis. Ad quod clarius explicandum, vide notanter ea quae habet in 2. dist. 15. solvendo argumenta, et dist. 19. ejusdem, et in 3. dist. 16. et in 4. dist. 44. q. 1. et dist. 49. q. 13. Quaere considerationes Medicorum et Philosophi, ut nosti. Simile hujus dicti de morte et causa effectiva habet de annihilatione, quae maxime esset in proposito ponenda in casu conclusionis. Quaere 1. quaest. 4. solvendo principalia, et distinct. 11. ejusdem quaest. 4. Vide etiam 12. q. Quodl. et 1. dist. 2. et alibi ad propositum, bene ponderando. Quod dicit consequenter de generali corruptione omnium, considera plura. Quaere ubi supra. Maxime habet veritatem, si ponatur materia in omnibus, ut aliqui volunt. Vide supra 7. Metaph. 22. distinct. 3. Tange ctiam cum Theologis, quod mors accidit ex conditione naturae, sicut accidit Virgini, et in statu innocentiae accidisset, nisi praeveniretur, et in Christo etiam. Accidit etiam demeritorie in paenam peccati, sententia Pauli. Notanter etiam dicit incorruptibilem, et non incorruptam : unde caelum est corruptibile, quia materiale. Vel generalius capiendo corruptibile pro annihilabili, vel deslructibili. Sequitur, est corruptibile, quia creatum vel creabile.

Quod ulterius ibi habet de tempore et mensuratis tempore, quaere 2. dist. 2. copiose, et 4. Phys. vide ibi specialiter, text. com. 117. propter verba litterae de senescere, etc. Et notanter dixit, quorum mensura est tempus, ad differentiam aevi eLaeternitatis, de quibus ubi supra in secundo.

Decimatertia est de immutabilitate Dei. Quaere 8. dist. 1. q. fin. primo Anglico, et q. 2. in primo Reportationum, et in aliis Theologis ; ibidem et alibi 8. etiam Physicor. et 12. Metaph. habet Philosophus ex intentione ad haec quae omnia concordabis, et infert corollarium notabiliter. Deinde objicit ubi communiter non habetur ly illuminatur, sed salis valet. Quaere 9. dist. 2. Consequenter respondet, et quia aliquis diceret quod Philosophus 8. Physicor. text. conim. 21. et inde ad longum, et 7. text. comm. 2. probat oppositum: ideo dicit, Vide quantum valeant argumenta 7. et 8. Physicor. contra hoc; et ibi debet esse punctus et littera continua. Ulterius cum addit, voluntas movet se, etc. ostendit oppositum eorum quae dicit Philosophus, et notanter ponit, voluntas movet, etc. quia Philosophus concedit animal movere se, eo quod dividitur in duo, ibidem in 8. text. com. 28. et 30. et circiter, sed de voluntate magis dubium est ex ejus simplicitate, et ita hic ad propositum valet. Haec vide bene examinata in 2. dist. 2. q. 10. et dist. 25. ejusdem, in primo etiam dist. 3. q. 7. Aliqua ad haec habet super 7. et 8. Physicorum, etiam disputatur communiter, et supra 9. Metaph. q. 14. patet, ubi omnia ponderavi.

Decimaquarta est de magniludine molis non ponenda in Deo, quae pertinet ad simplicitatem Dei. Vide etiam 8. dist. 1. et alibi in antiquis et modernis Theologis. Quaere?. 5. Quodlib. probat conclusionem tribus rationibus quae satis clarae sunt, et quantum valeant bene discutiatur. Quaere etiam 8. Physic.text. com. 78. et inde,et 12 Metaph. I text. comin. 41. fundamenta Aristotelis et alibi ad haec, et concordabis cuncta, semper sustinendo Scoticam sinceram veritatem.

Decimaquinta est de simplicitate Dei, quoad accidentalem compositionem. Quaere etiam 8. dist. 1. et ubi prius quam probat notabiliter: sed qualiter procedunt probationes et quantum, dijudicel lector bene. Quod tangit ibi de superioribus agentibus in distantia, quaere 9. dist. 2. optime, et 14. dist. ejusdem quaest, ultima. Finaliter instat contra probationem ex dictis prius, et solve si placet.

DecimasexLa est de simplicitate Dei, quoad essentialem compositionem. Quaere etiam 8. dist. 1. optime, et ubi supra notavi in Philosopho, et specialiter 12. Metaph. text. comm. 30. et circiter ; et non solum de composilione physica, sed etiam metaphysica, habet haec conclusio ponderari pro et contra. Probat conclusionem, primo ex decimaquarta, aliqualiter inquit, ubi notanter dicit Doctor licet non: vel, ut alii habent, sed non secundum Averroem, hoc ideo dicit, quia Averroes negaret hanc consequentiam : In Deo est magnitudo molis, ergo compositio essem lialis, vel sic : Non potest probari quod in Deo non sit magnitudo molis;ergo nec quod non compositio essentialis, quia ipse in de Substantia orbis, negat in caelo materiam, et tamen caelum ponit quantum et magnum. Vide 14. dist. 2. q. 1. optime, ubi, quod contingens in paucioribus est, commendat Averroem quantum ad hoc imitantem Aristotelem, licel oppositum verum sit secundum venialem Theologicam, sed de mente hujus videtur valere hoc argumentum : Est compositio accidentalis, ergo essentialis, quia secundum ipsum 3. dist. 1. q. 7. potentia ad accidens, nunquam fundatur nisi in substanlia in actu ; quod intelligo loquendo de subjecto ullimato seu subslentiflcante ex 4. Metaph. text. com. 1 (. Vide 3. dist: 2. q. 4. Hoc tamen licet excludat materiam primam esse subjectum accidentis, et forte formam materialem educibilem de potentia materiae : et ex hoc, illa fatua fabula viae communis, de quantitate interminata nulla est, nisi imaginatio somniantium, et protervienlium. De aliis tamen non compositis, utpote de Angelis esset dubium nisi ponantur componi ex materia, et similiter de anima separata, et accidentibus ejus; sed propositio Doctoris potest sane glossari, distinguendo de ente actu, ut nosli. Alia probatio conclusionis, et corollarium sequens salis palent, ubi plura adde.

Decimaseptima est de infinitate Dei intensiva, et qualiter non repugnat processui istius, supra in de primo principio, et 2. dist 1. q. 1. Ponderabis bene, ut supra saepe nolavi. Vide Reportationes ibidem ad fin. quaest, de infinitate signanter, qualiter etiam non contradicat sibi hic, et 42. dist. I. et q. 7. Quodlibeti, ubi videtur velle quod quamvis omnipotentia Dei, nt eam ponunt Theologi, non possit demonstrari, licet in se demonstrabilis sit, infinita tamen potentia demonstrari potest, considera diligenter ex dictis. Hanc conclusionem probat ex praecedentibus, scilicet, 12. vel 13. potius et 14. Secundum finem inquit 8. Physicor. hoc est dictu, quod si non potest probari Deum carere magniludine molis, et virtus infinita non potest esse in magniludine ; nec infinita, quia non datur, ut in 3. ostendit Aristoteles: nec finita, ut ibi consequenter probat, licet tamen probatio non procedat, nisi ut eam colorat iste, 2. dist. 1. q. I. et melius 8. dist. ejusdem quaest. 1. sequitur igilurisla, quod videlicet non potest probari Deum esse virtutis infinitae, seu infinitum intensive Aliae probationes quae sequuntur, satis clarae sunt. Haec conclusio prima facie videtur facere pro Averroe, qui ex intentione, perversa tamen, vult Deum esse finitum intensive, ut 8. Physic. 12. Metaph. et 2. caeli, commento 63. expresso et alibi saepe habet: et si aliqui imitantes ipsum nitantur eum exponere, et violenter trahere ad oppositum, aestimo tamen quod penitus pejorem partem elegit. Rescindatur et ipse cum impio Satana. Aristoteles tamen salvetur ubique, qui bene sentit, maxime in proposito.

Non facit autem haec conclusio pro Averroe, nam etsi demonstratione simpliciter necessaria, ut supra tactum est, non possit infinitas Dei demonstrari, imo forte per se nota est haec, Deus est infinitus, est saltem vera et credita, et eflicacius potest probari quam ejus oppositum. Unde Rich. de Trinit. 1. cap. 3. Ad omnia quae fide tenemus non solum habemus rationes naturales, sed necessarias, quod tamen intelligatur, ut exponit iste 42. dist. 1. Quaere Expositores et Quaestionistas in Aristotelem, ut scis, ad haec. Vide 8. dist. 1. q. 3. et 5. quaest. Quodlib. ad hanc infinitatem exprimendam profundius, et considera an sit modus intrinsecus, an certe de ratione formali Deitatis, et si ponatur modus, an possit demonstrari. Plura alia hic adde ex sequacibus hujus, et aliis antiquis et modernis. Quaere Ocham ubi sup. tract. de primo principio, quotavi eum ad haec, et alios sequaces, sed ligabis te aquilae ad alas.

Decimaoctava est de probabilitate illius descriptionis famosae Anselmi prosol. 2. de summo cogitabili, quam exponit iste, 2. dist. 1. q. 1 et 2. et supra de primo principio pertractata est. Quae conclusio posset ex praecedentibus probari satis efficaciter, ut patet speculanti, et maxime ex proxima. Nam quocumque finito potest sine contradictione cogitari majus. Quare autem additur sine contradictione ibidem: quaere ubi supra. Addat ibi lector plura propositum explicanlia.

Decimanona est de perfectione universi. Quaere optime dist. 41. 1. et alios Theologos ibi, et alibi investigabisad haec. Auctores etiam plures de perfectione specierum. Vide Philosophum primo Caeli copiose. Quaere hunc 13. et 14. dist. 3. et alibi saepe ad haec, Franciscum de Mayr. et alios sequaces hujus, inquire supra etiam 2. Metaph. et alibi, ut nosti.

Infert corollarium, quod appellat commune ex his conclusionibus, de quo supra feci mentionem ubi pondera cum dicit rationem naturalem necessariam, et probat eum specialiter ex undecima supra, et ex aliis sex conclusionibus quae sequuntur illam, licet ex aliis praecedentibus et sequentibus sequatur idem. Et si voluerit lector ordinare post hoc corollarium alias propositiones creditas supra, ibi: Non potest probari Deum esse vivum, et quae sequuntur usque illuc ; In essentialiter ordinatis, etc. poterit rationabiliter facere. Nam minus videntur illae probari posse ratione naturali necessaria, quam praedictae jam, cum Philosophi plures harum, vel omnes in suis scriptis conati sint probare. Advertat quoque sive sic, sive alio modo ordinaverit, qualiter quotationes in commentis hinc inde assignatas accommodabit.

Haec pauca circa has creditas hic curavi notare : quia alibi eas diffusius videbis, et parcant provecti prolixitati, si quae sit, et simplicitati declarationis, juniores quoque brevitati et obscuritati, nam utrisque hic accommodare decrevi; sed scio quod quocumque modo disposuero a caeli ductus vicissitudine, a sibi solis placentibus calumniabor, dum tamen Pharisaeorum scandalum fuerit, quid inde ?

FINIS TRAC TATUS DE CREDITIS.