DE SPIRITU ET RESPIRATIONE

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS 1 de spiritum: intus habentibus.

 CAPUT .I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

CAPUT I.

De ordine dicendorum, et de modo communitatis operum.

Multa sunt animalia quae quidem secundum locum moventur, et tamen non spirant : nullum autem spirantium est, quod etiam secundum locum non moveatur. Ideo secundum convenientiam naturae prius de inspiratione et respiratione dicendum est, quam de motu secundum locum qui competit animalibus. Est autem etiam primus motus secundum locum qui apparet in corpore animato, motus spiritus : propter hoc etiam de motu spirationis sermo, sermoni de Motibus animalium est anteponendus.

Amplius autem prima operationum animae per quam etiam diffinitur, est vita : quoniam et ipsa anima est perfectio corporis physici potentia habentis vitam . Omnis enim operatio animae est operatio vitae : sed tamen vita abstrahit a vegetatione, et sensu, et intellectu, et

est ante unumquodque Istorum secundum naturam. Nos enim videmus adhuc vivere animalia quando corruptum est membrum per quod fit nutrimentum : et quando non nutriuntur, adhuc vivunt, licet non diu in vita salventur.

Similiter autem est de sensu et intellectu, quod separatis eis ab animali, et stupido existente, adhuc deprehenditur vivere animal : quod deprehenditur in corde animalium, quod extractum adhuc contingit vivere : et multo magis intus habet vitam etiam stupefacto toto corpore postquam sensum perdidit. Adhuc autem nervis sensibilibus descendentibus a capite per quos sensus diffunditur in corpore, apprehensis et strictis fortiter, et concipitur sensus: non tamen intercipitur propter hoc vita continue : propter quod patet vitam esse fundamentum et vegetationis et sensus et intellectus et motus. Vehiculum autem vitae proprium est spiritus.

Propter hoc igitur et his similia de spiritu et spiratione nunc inter opera communia animae et corporis dicendum est : quoniam opera communia sunt tribus modis vel quatuor, ut quibusdam videtur, quibus quidam addunt etiam quintum. Tres autem qui visitati sunt et proprii sunt, ut opera quidem animae quae perveniunt et terminantur in organis corporis, ut sensus, et memoria aut etiam ut sunt opera corporum inferiorum, et perveniunt ad virtutem animae, et ibi terminantur et perficiuntur, sicut est somnus et vigilia et somnium : aut etiam ut sit opus quidem animae et corporis communiter secundum rationes diversas, sicut est pulsatio spiritus quem procul dubio ministrat corpus : et ideo corpus est, sed informat anima, et movet secundum seipsam, et non secundum aliquam sui potentiam particularem in primis : et ideo vehiculum vitae tale corpus est : et operatio vitae non completur nisi per tale corpus. Et quia vita est fundamentum vegetationis et sensus et etiam intellectus, ideo non operantur vegetatio et sensus et intellectus sine vita sicut nec causa secunda causat aliquid sine influentia causalitatis causae primae : propter quod etiam sequitur, ut sicut vita spiritu influitur, ita et vegetatio per cibum et augmentum sensus et motus, et intelligere ipsum secundum quod in mortalibus per spiritus motum corporibus animatorum administrentur.

Si autem forte aliquis objiciat, quod vita sine vegetatione inventa non est : et ideo vita non videtur esse fundamentum vegetationis, cum vita secundum. Dionysium Platonis doctorem et secundum Iapheth Philosophum sit actus generis nutribilis naturam assequens. Dicemus, quod primum in genere mortalium salvans vitam est vegetabile alimento utens, non tamen est primum secundum naturae ordinem et intellectus convenientiam, sicut prius ostendimus. Vita enim est actus ab essentia animae procedens, et nutrire est actus cujusdam particulae ipsius in omni genere mortalium animatorum. Si enim ad immortalia respiciamus, invenimus vitam sine vegetatione et sensu cum solo intellectu et motivo secundum locum : propter quod etiam in ''Coelo et Mundo diximus superiora vivere nobiliori vita quam inferiora : est enim talis vita perfecta et perpetua, nullo indigens omnino eorum quae sunt extra se. Patet igitur vitam, cujus vehiculum primum spiritus est, esse ante omnem aliam animae operationem. De his autem alibi fecimus mentionem.

Commune autem quarto modo dixerunt quidam esse nutrimenti actum et nutriti : quoniam in illo primo actus pervenit ab anima in corporeum nutrimentum, et postea a corporeo nutrimento in corpus animatum : eo quod primo anima

nutrimentum per spiritum naturalem assimilat, et facit habere potentia vitam, et postea illud idem incorporatur et pars corporis efficitur, et nutrit partes et auget quae secundum actum et formam animati sunt partes, sicut in primo Peri geneseos dictum est : sed hoc secundum ipsam sui partem continetur sub membro primo communium operationum, et secundum secundam continetur sub tertio : propter quod etiam in illo non est alia communitas a dictis tribus, licet sit alius modus communitatis.

Quintum etiam modum multi adducunt, scilicet quod opus per se totum sit animae, sed tamen per alterum accipiat vel uniatur corpori, sicut est intelligere omne opus animae et corpori. Dico autem intelligere mortalium quod est cum continuo et tempore. Hoc enim licet sit secundum se animae, et secundum separatam potentiam ipsius, quae nullius partis corporis est actus, tamen quia species intelligibiles non abstrahuntur nisi a corporeis organis, per aliud a se, hoc est, per imaginationem a qua abstrahit, tangit corpus et utitur eo : sed actus ejus nec incipit in corpore, nec terminatur in ipso. Lux enim primo extrahens est ab intellectu, et intelligere ipsas species separatas est intellectus operatio. Hic autem motus secundum aliquos Antiquorum reducitur ad secundum : dicunt enim, quod omne nostrum intelligere oritur ex aliquo nostrorum sensuum. Cum autem sensus operatio procul dubio ab anima sit, eo quod virtus proprii sensus diffunditur a sensu communi, et hoc perficitur a sensibili. Sunt etiam qui ista subtilius considerantes, reducunt istum communitatis modum ad primum inter tres primos inductos modos. Quidam autem dicunt, quod iste est modus proprius ab aliis separatus : motus autem localis quocumque modo fiat, circulum imitatur, et describit ad minus semicirculum: et ideo est ab anima in corpus, et in corpore facit gyrum quemdam, sicut in libro de Motibus animalium docebitur. Secundum istos communitatis modos dixerant Antiqui subtiliter, quod tractandi sunt libri de communibus operationibus animae et corporis.

Cum igitur de aliis jam expeditum sit, restat ut de spiritus opere et de motibus animalium dicamus, prius autem de spiritus opere propter praedicta.