De opinionibus Antiquorum de spiritus natura.
In quo igitur generum, et quid sit spiritus, inquirendum est. Adhuc quae sit origo spiritus, et cujus particulae animae: et corporis instrumentum sit, vel pars propria, et quae differentiae ipsius: postea autem de his quae connaturalem habent spiritum et complantatum. Amplius autem et de inspiratione et respiratione quid sit, et ad quid, et cujus : tandem autem de differentiis spiritus et animae, et de convenientia ipsorum.
Genus autem et quod est spiritus determinans Heraclitus, qui spiritus et ani- malorum et omnium aliorum dixit esse principium. Dixit enim, quod erat spiritus vapor omnium incorporatissimum et per se movens et motum existens : cujus signum esse dixit, quod fluit semper, quamvis a nullo proximo impellatur. Quod autem per se movetur, ut dixit, adhibet motum animatis, et est immortale, sicut in Phaedra probatur, quod " omne per se motum, semper movetur, cum immortale est. " Incorporatissimum, autem omnium dicit esse, eo quod est purius et simplicius omnibus. Principium enim esse vaporem dicens, oportuit quod simplicissimum diceret : quia aliter non esset principium aliorum. Hoc ergo dicit esse spiritum, non tamen dicit esse de natura coelestium omnino, eo quod illa non principiata, sed immortales deos dixit esse.
Alcmaeon autem praedicti Heracliti in Epheso discipulus fere consentit in idem, nisi quod hic addit, quod spiritus vitae vapor est coelestis, et non elementorum, aut elementa principians : quod ex ipso motu et substantia probavit et immortalitate. Ex motu quidem, quoniam ad omnem partem corporis animati movetur, sicut lumen coelestium in mundo. Lumen enim etiam dixit nihil aliud esse quam vaporem coelestium procedentem in mundum undique. Ex ipsa etiam substantia spiritus hoc ostenditur, ut ait : quoniam clarus et perspicuus est, sicut quoddam lumen aliquantulum obumbratum. Hanc autem obumbrationem spirituum dixit accidere propter crassitudinem corporis cui incorporatur et quod vivificat et movet. Ipsam autem immortalitatem ex hoc probare videtur, quod videbat in exitu animae a corpore saltuosos fieri singultus in pectore et loco pulmonis et caeteris spiritualibus : propter quod putabat spiritum separari a corpore grosso, sicut incorruptibile a corruptibili.
Alii autem quorum multi modernorum adhuc sunt, ponebant hunc spiritum esse aerem quemdam animae accommodatum
ad vivificandum et movendum corpus. Aiunt enim isti, quod sicut vehiculum simplex datur cibo, quod ipsum per venas in totum deportat corpus : ita natura ordinavit aereum corpus subtile et tenue, quod est vehiculum virtutum animae per arterias in totum corpus. Suadent enim isti quod dicunt per motum spiritus spiritum esse aerem : dicunt enim nihil per se moveri in corporibus nisi aerem. Seneca enim et quidam mcdicodicunt hoc : propter quod et pulsum et anhelitum qui sunt motus quidam aerei, spiritus esse dicunt. Signum autem, ut inquiunt, hujusmodi est : quoniam spiritus qui ventus vocatur, ad omnem partem movetur, sicut et spiritus animatus in corpore animalis : propter quod autem praecipue inducti sunt ex hoc quod vident spiritus a corporibus animalium tempore quo calefacta sunt, in aliam substantiam tenuem et fluidam resolvi : et pro constanti relinquunt, quod verum est, quod unumquodque illius generis est quantum ad substantiam materiae in quod resolvitur : non enim resolvitur aliquid nisi in sua componentia.
Sunt autem quidam qui a Democriti opinione persuasi esse videntur, licet non in toto cum Democrito consentiant. Videntes enim cum spiritu animatorum semper calorem diffundi, refrigerari autem loca ad quae spiritus interceptus non progreditur, dicunt tunc spiritum esse quiddam igne grossius, et esse tamen ignem. Ignem enim qui cum corporibus miscetur, dicunt esse non in summo calidum : eo quod excellentias primae qualitates amittunt in mixto Ignis autem naturam dicunt offendere spiritus in hoc quod abundantius ascendit : et ideo in superioribus plures differentias spiritus esse dicunt: in illis enim vivificat et sensificat, et facit virtutes animales omnes, et perficit motum. Si autem secundum aliquid descendit, non impedit ignis naturam: quoniam ignis propriam sequens materiam descendit, licet ascendat per seipsum : sic et spiritum dicunt descendere propter materiam suam, quam invenit ibidem. Igni autem attribuunt, quod semper movetur. Hujus autem dicti causa est quam diximus : et etiam hoc quod a fonte caloris videntur derivari spiritus, et hoc est cor in animali.
Haec igitur sunt quae de spiritus natura inveniuntur ab Antiquis : quaedam enim alia a Pythagoricis accepta fabulis, omnino derisibilia sunt, et ideo non proferuntur a nobis. Hoc autem posuimus, ideo quod quilibet istorum secundum aliquid dicit naturam spiritus animati, licet nullus tetigerit perfecte et secundum veritatem. Haec autem ex sequentibus erunt declaranda.