SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
De primo, Quid Logica, et quid Scientia, et quoties sumantur, quaestione apparuit praeeunte.
Commune vero licet posset sumi toties, quoties universale, aut videlicet in causando, ut Deus ; aut in cognoscendo, ut intellectus ; aut in repraesentando, ut species intelligibilis; aut in distribuendo, ut signa universalia ; aut in praedican lo, ut homo, animal: tamen in proposito auditur commune, ut distinguitur contra speciale, ut in solutione tangam.
Divisio est communis. Ordo patet : prius enim videndum erat an Logica esset scientia, quam an communis, an specialis.
De secundo. Major primi argumenti patet ex hoc, quod entitas, et unitas, et perconsequens communitas scientiae, sumuntur ex parte subjecti, tanquam causae ipsius. Scientiae namque communes, (ut inquit Avicenna in Metaphysica sua ) secundum quod sunt notitiae quaedam universales, differunt per subjecta, de quibus sunt: et propterea in definitionem scientiae semper cadere debet pro differentia substantiali, subjectum de quo : licet illae scientiae, inquantum sunt formae quaedam, detorquentes intellectum, existentes de rebus eisdem, apud diversos homines differant individualiter per subjecta, in quibus sunt, sicut est anima, cum non sint nisi individuae quaedam formae, comparatione eorum, quae informantur ab eis : licet sint universales, comparatione eorum, a quibus abstractae sunt. Minor vero patet per illud 3. de Anima text, comment. 38. Secatur scientia quemadmodum et res.
Argumentum post oppositum satis commune est, ut tactum est supra, ex illa auctoritate Boetii, et magis in quaestione sequenti, declarando eamdem auctoritatem, et illam 4. Metaph. Circa idem, etc. Respondet Doctor, distinguendo de communitate scientiae, sumpta a parte subjecti, quod dupliciter potest dici communis : aut communitate praedicationis ; aut communitate, vel usu applicationis. Sed ista distinctio praesupponit aliam distinctionem, quam statim addam.
Dicit igitur applicando, quod Logica aliis scientiis non est communis primo modo, quia subjectum ejus non praedicatur de subjectis aliarum scientiarum, et hoc supponendo Syllogismum esse subjectum Logicae : vel aliquam aliam secundam intentionem, quae licet applicetur, non tamen essentialiter praedicatur de aliis. Istae enim sunt falsae, Ens est Syllogismus : Numerus est Syllogismus, etc. licet forte in obliquo non negaretur talis praedicatio nisi forte per accidens, ubi aliqui exponunt, et satis subtiliter, hoc debere referri ad incomplexa, ex quibus habet fieri Syllogismus, vel ad aliqua reducibilia ad ipsum, ut puta, licet non concedatur quod ens sit Syllogismus, concedi tamen potest, quod ens est praedicatum, vel subjectum, vel incomplexum, vel major extremitas, vel minor, vel medium, vel subjectum, vel praedicatum, etc. Sed si volueris illud referre non ad talia, sed ad subjectum in se, potest sic exponi quod videlicet subjectum Logicae est praedicabile per accidens de subjectis aliarum scientiarum, id est applicabile eis, et ideo adjunxit Doctor immediate : si subjectum ejus sit applicabile omnibus aliis scientiis, sicut probat secunda ratio, quam litteram adjungunt aliqui ( et male ) clausulae sequenti, scilicet Secundo modo, etc. Ubi adverte, quod ibi potest esse sermo de subjecto praedicationis Logicae, cujusmodi est intentio secunda. Nam Doctor nondum assignavit subjectum Logicae,ideo loquitur dubitative, si subjectum ejus, etc. Ens enim rationis aliquod (vel intentio aliqua secunda) est applicabile subjecto cujuslibet scientiae. Aut si volueris referre ad ipsum Syllogismum in se, etiam Syllogismus potest applicari subjectis aliarum scientiarum. Probatur enim aliqua passio syllogistice de quolibet subjecto, et ita syllogismus est applicabilis cuilibet subjecto, vel praedicatione materiali, vel formali, ut patet consideranti Doctorem dicentem : Secundo modo Logica est communis, quia omnes aliae, etc. Vult ergo, quod Logica sit communis, communitate usus, non autem Perseicae praedicationis.
De Tertio, circa dicta, prima difficultas est, quoties dicitur aliqua scientia communis.
Respondeo quod dupliciter, aut communitate intrinseca aut extrinseca.Primo modo illa est communis, quae habet plures partes subjectivas: et sic Logica est communis.Secundo modo illa est communis,cujus subjectum est praedicabile de subjectis aliarum scientiarum : et sic Metaphysica est communis. Aut cujus subjectum est applicabile omnibus aliis scientiis : et sic Logica est communis. Aut tertio, cujus consideratio est de omnibus, de quibus aliae scientiae considerant: et sic Logica est communis, ut magis quaestione sequenti dicetur. Aut cujus subjectum cadit in usum aliarum scientiarum : et sic etiam Logica est scientia communis.
Secunda difficultas est, Qualiter differt secundum membrum distinctionis Doctoris a primo. Nam videtur quod idem est esse applicabile aliis scientiis, et cadere in usum aliarum scientiarum.
Dieendum,quod per cadere in usum aliarum scientiarum intelligit Doctor accipi in aliis scientiis, tanquam media ad inferendum conclusiones in eis : et per esse appiicabile aliis, intelligit esse denominativum accidentale intentionale respectu aliarum, eo modo, quo intentiones secundae praedicantur, et attribuuntur ab intellectu primis intentionibus. Et cum dicit Doctor, quod omnes aliae scientiae utuntur Syllogismo, et aliis, de quibus est Logica ; nomine Syllogismi intelligo non quemcumque, sed Dialecticum, non formaliter, sed pro substrato, et maxime quan tum ad medium. Loci enim Dialectici, sive Differentiae Maximae, sunt communes omni scientiae. Secus est de Syllogismo simpliciter sumpto, ut est subjectum Logicae : quia sic est secunda intentio, qua nulla alia utitur, licet his, quibus utitur, applicari possit. Usus ergo, ut dixi prius, circa probabilia est: applicatio vero circa omnia intentionalia . Aliquando tamen unum pro alio ponitur. Adde ad hoc ea, quae supra quaestione prima notavi, de Demonstrativa, et Dialectica et usu utriusque.
Tertia difficultas est, quia videtur repugnantia in dictis Doctoris hic, et quaestione praeeunte, ibi enim dicit, distinguendo Logicam in docentem, et utentem, quod Logica utens non est scientia ; hic vero dicit quod Logica est scientia communis, ut ea, de quibus considerat, cadunt in usum aliarum scientiarum: sed sic est Logica utens ; igitur Logica utens est scientia communis, et ultra sequitur, quod si scientia communis, quod scientia a determinatione non diminuente, ad determinabile, vel a parte in modo ad totum.
Dicendum breviter, ut supra tactum est, quod Logica utens, ut utens, non est scientia, sed ut docens. Dicitur enim utens, quantum ad media communia, quae ministrat aliis scientiis ; sed est docens, ut per propria media docet illa, et passiones de suo subjecto. Ideo, ut dictum est, Dialectica est docens, et est utens diversimode loquendo. Est ergo Logica communis scientia, ab alio tamen scientia, et ab alio communis : sicut ars fabrilis est ars communis, ab alio autem ars, et ab alio communis. Communis namque est, quantum ad instrumenta, quae aliis artibus administrat : sed ars est, pro quanto talibus, et talibus principiis, et regulis dirigitur, et operatur. Vel die aliter, distinguendo de Logica utente, ut supra, quaestione prima, dubio sexto, versus finem, tetigi. Potest dici quod ista propositio, Logica utens est scientia communis, est vera in sensu diviso, falsa autem in sensu composito. Considera altius. Multa alia possent hic tangi de perfectione, et prioritate scientiae communis, et specialis, sed alterius negotii est.