1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.
1. Conceptuum resolutio statum habet.
8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.
25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.
30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.
9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.
1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.
1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.
18 In omni genere est unum primum.
Scholium.
Hoc Theorema patet evidenter ex primo, ut ait Doctor, quia si intelligibile primum est prius intellectione, non potest per eam accipere esse. Secundaria tamen intelligibilia, seu esse diminutum creaturarum, intellectione creantur, non sumendo creationem pro positione rei in vera existentia, sed in esse secundum quid, de quo vide Doctorem 2. dist. 1. quaest. 1. art. 2. et alias passim.
Primum intelligibile intellectione creari impossibile.
Quod ex prima patet, comparando intellectionem, et intelligibile ad eumdem intellectum.
ANNOTATIONES MAURITII.
Sequitur secunda conclusio. Primum intelligibile, etc. quae satis clara est ex dictis, ut inquit Doctor in commento :sunt enim ut catena quaedam, istae propositiones, ut plurimum. Et potest verificari haec propositio de triplici primitate, scilicet originis, adaequationis, et perfectionis. Et notanter dicit primum, ad differentiam secundarii, quod intellectione potest causari, ut patet de ipsa intellectione, quae potest esse quo et quod. Excludit etiam instantiam, exponendo propositionem, cum dicit comparando intellectionem, et intelligibile ad eumdem intellectum, quia, ut supra notavi, intellectus divinus producit omnia in esse cognito, actu intelligentiae : et ita quod est primum intelligibile naturaliter, simpliciter, respectu intellectus creati, producitur intellectione Dei, quae est mensura rerum. 12. Metaphysicae, et hoc debet intelligi de primo, primitate originis, non perfectionis, nec adaequationis, ut patet speculanti. Posset etiam ponderari illud quod notavi super quaestionem 4. hujus in Porphyrium, de intellectione universalis hic, et plura alia, ad quae advertat lector. Ex evidentia etiam hujus Theorematis, patet falsitas imaginationis Thomistarum de primo cognito, quod assignant magis universale, quod ex fundamentis opinionis eorum, non habet aliquod esse reale, sed tantum per intellectum ; ergo primum intelligibile secundum eos causabitur intellectione ejusdem intelligibilitatis , quod est oppositum veritatis hujus conclusionis, et per consequens haeresis metaphysicalis.