DE SPIRITU ET RESPIRATIONE

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS 1 de spiritum: intus habentibus.

 CAPUT .I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

CAPUT III.

De improbatione dictarum opinionum, et de determinatione qui sit intellectus in spiritus natura.

Non autem stare potest quod dicit Heraclitus dicens ipsum spiritum esse incorporatis simum. Cum enim medium sit quo anima movet et vivificat corpus, non simplex, sed commixtum et complexionatum et compositum, non congrueret instrumentum motus cum eo quod movetur, si esset incorporalissimum omnium. Quod autem dicit hunc spiritum esse movens quiddam et motum, veritatem quidem habet, sed non sicut ille dicit ex seipso. Est autem motus spiritus ab anima vivificante et regente corpus, et movens per easdem virtutes corpus per omnia sicut faber et malleus movent et influunt materiae eamdem formam : faber quidem ut artifex, malleus vero ut instrumentum. Similiter autem in eo verum dicit, quod spiritum vaporem esse dixit. Est autem vapor humidi radicalis et cibalis spiritus. Sed in eo est falsus, quod vaporem dicit esse omnium principium, et omnia participare ipsum : omnis enim vapor alicujus est humidi exhalatio : et ejusdem principium esse nullo modo potest nisi conversus in seipsum et repulsus ad humidi naturam.

Alcmaeon autem in hoc falsus est, quod dicit vaporare coelestia, deceptus ex hoc quod dixit lucem et lumen esse corpus, sicut adhuc multi confitentur, sicut alibi diximus. Sed procul dubio verus est sermo Alcmaeonis, qui dicit spiritum habere motum orbis et in loco et in velocitate motus. Ad omnem enim partem lustrans corpus animalis pergit spiritus procedens, et ex eodem in idem sicut coeli motus : exspirans enim ab eodem principio exspirat ad quod spirans inspirat : exspiratio autem et spiratio unius motus spiritus esse videntur : eumdem autem modum motus videtur habere pulsus spiritus in non spirantibus quae habent spiritum complantatum ex natura. Velociter enim spiritus movetur, ut dicit Isaac in libro de Diffinitionibus, ad modum luminis in mundo, quod in momento per totum orbis spatium movetur : sic et spiritus motus est per suum minorem mundum in corpore animalis. Cum autem non bene assignaverit Alcmaeon hujus motum., dicens quod ex natura coelesti habet hujusmodi motum : natura enim coelestis non miscetur corporibus generabilibus, sicut alibi probatum est, sed potius haec est ratio, quod cum anima sit in cujus umbra factus est orbis, ut dicemus in libro de Intellectu et intelligibili , erit ipsa similis in moven-

do motori orbis secundum quod est possibile sibi et maxime si fuerit anima nobilis non per multa distans a motore primo. Haec igitur dirigendo dirigit, et informat sui essentialis actus qui est intra instrumentum, ut ad omnem partem sui corporis quod vivificat et movet, velociter feratur, vehens virtutes et formas vitae, secundum quod unicuique membrorum possibile est recipere. Non tamen putandum est eum subito moveri, si jam conceditur esse corpus, quoniam jam. in sexto de auditu physico demonstratum est omnem motum corporis esse in tempore : propter quod quidem celeriter movetur, sed non subito. Utrum autem uno vel pluribus moveatur motibus vel non, inferius inquiretur. In hoc autem quod dicit incorruptibilem et. immortalem esse spiritum, omnino est falsum : est enim corpus corruptibile et fluidum valde, corruptibilius caeteris partibus animati corporis, sicut infra dicemus. Quod enim exitum et saltum animae vetat, ideo contingit, quod cum compositum resolvitur, corrumpuntur organa, et retrahitur ab eis spiritus ad sui principium, et illis membris diutius palpitantibus, diutius retinet spiritum: et cum ex angustia multiplicatur in eis calor, plus de eo trahunt in refrigerium : et ideo ad multum spiritum trahendum et exsufflandiim ex angustia spiritualium saltuosos motus dant spiritus organa : quod imperitum vulgus vocat exitum naturae, nesciens distinguere inter animam et spiritum.

Eorum autem qui aerem dicunt spiritum, et hunc per se moveri, opinio parum habet rationis. Si enim concedatur spiritum vitalem in omnibus ex humido naturali produci, cum humidum naturale commixtum sit ex elementis, sequitur necessario spiritum esse corpus ex elementis compositum. Si autem formam praecedit aeris, nihil est inconveniens :

omne enim quod sublimatur ab aliquo per naturam vel artem, formam primo vaporis accipit, quae formae aeris simillima est et plurimum aeris habet: et quod tamen in eo alia elementa mixta sunt, ostendit ejusdem substantiae cum sublimitate conversio : quae convertitur aliquando in conclusum corpus valde non spirituale. Quod autem dicunt aerem per se moveri, nullam veritatem continet, et est alibi hoc dictum improbatum. Verum tamen est, quod resolutio quae fit spiritus in aerem, indicat in spiritu plus esse de natura aeris quam alterius elementi. Propter quod etiam restaurationem in spirantibus accipit ab aere inspirato : sed hic aer inspiratus primo in pulmone vaporabiliter miscetur et dirigitur, ita quod actus vitae et non simplex dirigitur cordi. Fuit autem juvamentum maximum in hoc animalium, quod substantia illa spiritualis formam sumit raritatis, quae aereae raritati convenit : quoniam, sicut alibi determinatum est, aer habet humiditatem ex centro ad circumferentiam fluentem, et hanc magis mixtam, et convenientem habet spiritum : et ex hoc habilis est ex corde ad motum in totum corpus. In hoc enim motu quando expulsus a corde movetur per totum corpus, secum portat habitum et actum vitas toti corpori. Motus autem ille quem habet ad cor, est ut accipiat talem habitum et actum a corde. Quod autem dicunt vehiculum esse cibi humidum aqueum, verum quidem est, sed tamen illud est mixtum, non tamen vehit cibum distinctum subjecto et loco a cibo sicut distincta sunt quae fluunt super aquam : quia si hoc esset verum, de omni vena aperta exiret aqua limpida, super quam nataret cibus partium corporis : quod non est verum. : et ideo etiam illud humidum mixtum est cum cibi substantia, sed vincens humidum aqueum in eo, dat ei motum, fluxum, et subtilitatem quae membris instillari possit et

uniri.

Illi autem qui ignem spiritum hunc esse dixerunt, inducti sunt ab eo quod superius inductum est. Sed non est verum quod dicunt, quod haec substantia non generatur ex ipso fonte caloris, sed aliunde materiam accipiens in corde, accipit habitum vitae et formam quam influit membris : retinet tamen sui informatoris, quod est cor, qualitatem : et ideo calidum est, et calefacit membra. Habet autem aliam rationem caliditatis : ab anima enim quae est motor suus, dirigitur radicaliter per totum corpus : et ideo sicut radii multiplicati ad unum locum, inducunt fortem calorem, ita facit congregatio spirituum, et ideo tempore somni revocantur ad locum digestionis, ut calorem multiplicent ibidem. Similiter autem membra in quae dirigitur recta diametro, reflexus in seipsum vel ad angulum, magis calefacit quam alia quae respicit oblique ad angulum expansum, sicut per omnia faciunt radii coelestes. Omnes enim hos motus et proprietates habet ex motore suo spiritus et non ex materia : motor autem suus habet sic movere ex proportione similitudinis quam habet cum motore orbis. In quantum enim anima talis motor est, tales potest influere proprietates suo instrumento, quod datum est sibi ad perficiendum actum suae essentiae qui est vita.

Ex his de facili patere potest quid veritatis, et quid falsitatis dicta Antiquorum contineant.