1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.
1. Conceptuum resolutio statum habet.
8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.
25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.
30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.
9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.
1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.
1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.
18 In omni genere est unum primum.
Scholium.
Assertionem hujus Theorematis fuse tradit 1. dist. 3. quaest. 2. num. 21. ubi tribus rationibus probat ultimam speciem esse primum cognitum : idem probat sex rationibus quaest. 16. de Anima, ubi in Commentario refutavi solutiones adversariorum adeas,de quo etiam agit 1. Metaph. quaest. 10. Hic tantum comparat universale ad singulare tantum, non autem universale ad magis universale ; et ostendit contra adversarium, quem nomine loquentis, intelligit, sive dicamus singulare imprimere propriam speciem, sive non, naturam a singularitate distinctam, prius intelligi, quia perfectior est, et consequenter prius imprimit sui speciem. An vero singulare habeat pro nunc propriam speciem, necne, verius est quod non, de quo egi in Comment. conclusione 5. ad quaest. 22. de Anima ; littera hic obscura est, pro cujus explicatione, vide Mauritii annotationem.
Universale primo intelligimus.
Quod ex signo patet. Prius enim puer concipit hominem, quam hunc hominem ; prius enim patrem suum distinguit a non homine, quam a non Socrate, cum omnem hominem vocat patrem, et nullum aliud, alium. Sed hanc propositionem famosam apud Philosophos negat loquens, asserens primo concipi singulare, a quo species intelligibilis primo genita est ; nihil autem agit, nisi inquantum singulare; igitur nec gignit, et species sic ostendit objectum, sicut ab ipso gignitur. Cum de puero objicitur, respondet quod hunc hominem primo concipit, sed homine certior est distinctio, quia minus aliis assimilatur, quam hic homo, illi.
Quomodo itaque intelligitur universale? Respondeo, relinquendo quod singulare est in primo objecto, et naturam intelligendo ; nam objectum compositum potest intellectus sua virtute distinguere, partem concipiendo ut objectum, et partem negligendo. Itaque intellectus agens non facit universale, quia circa objectum actu intellectum, nihil operatur, sed tantum circa intelligibile in potentia, et ejus operatio terminatur ad intelligibile in actu, quod adhuc est singulare.
Sed ulterius intellectus possibilis distinguendo in consideratione, partem conceptus a parte, facit universale. Quare ergo de singularibus non sunt proprie scientiae, quae tamen cum sint infinita jubet Plato relinquere? Quomodo etiam habens speciem trianguli, per illam non errat in describendo hunc triangulum rectum, cum tamen artifex non cognoscendo in particulari, facile errat in faciendo? Hujus enim non habet speciem antequam ipsum describat, quia unde esset illa genita? Sic aedificator de singulari domo aedificanda propriam artem haberet, quam non posset acquirere, nisi domo prius facta, nec domus fieri, nisi praeesset ars.
Quod arguit loquens : singulare agit, sed non inquantum singulare, natura enim est ratio agendi ; et sicut in actione reali, productum non assimilatur producenti, secundum singularitatem producentis, sed secundum naturam, quae fuit ratio producendi, ita in gignitione ista, species est similitudo naturae non singularitatis, quae non fuit ratio gignendi, licet necessaria sit ad gignitionem. Aut enim impossibile est singularitatem esse rationem agendi, et impossibile erit speciem propriam esse singularitatis, sicut et effectum realem similem singulari, inquantum singulare est : aut non necesse est singularitatem specie ostendi, quia nec esse rationem formalem gignitionis cujuscumque, et tunc sensus non cognosceret per se singulare ; aut non gignitionis, quae fit in intellectu, quae principaliter fit ab intellectu agente, aut saltem in illo lumine singularitas non potest se multiplicare ; natura potest, quia est perfectior ratio agendi, aut si non propter lumen, quia majus lumen sufficit ad gignitionem a debiliori sibi proportionato, saltem intellectum possibilem singularitas non potest, natura potest; aut tandem (quod ad propositum sufficit) si singularitas est entitas aliqua, et ideo possibile est, quod sit ratio agendi, sive producendi propriam similitudinem, et si possibile ; igitur et necesse, quia natura non est libera, prius natura ipsa erit ratio gignendi; igitur species ejus prius imprimetur, et ita stat conclusio principalis contra loquentem.
Hujus disjunctivae, duae primae partes non placent, nec aliquod membrum sub secunda parte, quia quodlibet attribuit perfectioni intellectus in cognoscendo, et imperfectionem singularitatis in cognoscibilitate, quod non credo verum esse, sed ex imperfectione intellectus, etsi enim comparando praecise sit natura perfectius cognoscibile singularitate, tamen perfectior est cognitio naturae singularis quam naturae tantum, quia distinctior. Sicut autem intellectus componens potest cognoscere principium, et ex imperfectione sua, et conclusionis non potest conclusionem remotam, cujus minor est cognoscibilitas, tamen perfectius esset si utrumque posset ; sic hic propter defectum possibilis, quoniam non est passive dispositus, non potest immutari, nisi a forti objecto.
Contra : est summe dispositum ad omnia. Item, quanto inferius passivum, tanto sufficit debilius agens. Ad primum, summe, per carentiam contrarii, non per inclinationem naturalem. Ad secundum, verum accipitur, quando passiva duo ordinantur ad tales duos actus, inferius ad inferiorem, superius ad superiorem, aliter est falsum. Aliquid enim potest movere substantiam compositam localiter, quod non potest movere materiam primam ad formam substantialem. Similiter ad eumdem actum passivum superius, ita quod dispositius potest debilius agens movere : sic hic.