DE SPIRITU ET RESPIRATIONE

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS 1 de spiritum: intus habentibus.

 CAPUT .I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

CAPUT V.

De origine spiritus qui copulatur cum semine, et vocatur radicalis cum operationibus ejus.

Spiritus autem qui est instrumentum animae primum, duplex est, sicut virtus animae quam vehit. Est enim unus spiri- tus et primus, qui est evaporatio ipsius humidi quod est in semine aliquo cum eo vapore qui naturaliter continetur in ipso. Et hic spiritus est, qui primo per virtutem formativam quae in semine est, calido seminali excitatus et loci spirat in semine, et post ante hoc in viscositate ipsius seminis continetur retentus. Cum autem humidum seminis formari a virtute formativa incipit exterius, id quod formatur, pelle circumducitur viscosa, intra quam spirans spiritus ille primo pulsare incipit, vehens artificem formantem, qui est virtus formativa, et virtus ejus in omnium membrorum formatio-

nem.

Hujus autem signum est quod spiritus iste sit inviscatus in semine primo radicaliter : dicit enim Aristoteles albedinem esse seminum omnium plantarum et animalium fere, nisi sint valde terrestria adusta, sicut piper, et cubebae, et hujusmodi: albedo enim haec ex spumoso fit subtili aereo, quod stans spiritus semine designat, qui cum primo spiraverit, a calido loci et naturae excitatus, statim viscosum dissolvit humidum, quod in exteriora delatum, in idem constare incipit infrigidatum propter a principio caloris distantiam. Principium autem caloris in semine est medium ejus quod est ei loco centri et cordis: constans autem in exterioribus humidum viscosum retinere intus incipit spiritum, qui exhalare non valens, reflecti incipit et pulsare : et hoc modo informatus a virtute divina quae formatrix est, incipit operari organa vitae ex ipso humido quod intra pellem continetur.Nisi enim primo con- tineatur spiritus et humidum, exhalabit spiritus, spectabit donec calore naturali seminis terminetur et digeratur et formetur ad vitae organum quod potentia vitam habet, eo modo quo in libro de Anima diximus, quod anima est ac-

tus corporis physici organici potentia vitam habentis.

Haec autem est prima substantia spiritus animati corporis, sicut et seminale humidum potentia est substantia orga narum : et sicut humidum radicale seu seminale per nutrimentum multiplicatum, praestat nutrimentum et augmentum membris, ita etiam vapor alimenti in corporibus animatorum adjunctus huic spiritui, restaurat eum et auget, ut fortis sit ad vehendum virtutes animae in corpora perfectae quantitatis existentia.

Redit igitur quod diximus ad hoc quod ex duobus substantia spiritus seminalis conficitur : quorum unum est id quod de ipsa natura et substantia spiritus est in semine, cum clauditur a generante id quod de ipsa natura et substantia est spiritus. Aliud autem quod nascitur ex. ipso vapore humidi radicalis, cum calido loci et naturae excitatum vaporare incipit.

Spiritus autem hujus in semine sunt quatuor operationes, quarum una est dissolvere humidum ut sit receptibile formarum : et hoc facit per adjunctum sibi calidum. Secunda est pulsare fortiter undique per ipsum : et hoc faciendo facit multa foramina formando arterias per quas arterietur quasi totum corpus animatum. Tertia est vellere virtutem informantem virtutis ad omnes membrorum formationes. Haec enim virtus est in semine sicut artifex in artificiato : et sunt virtutes particulares ejus quae sunt formativae membrorum quae vehuntur a corde vel ab eo quod est loco cordis in omnes partium differentias. Quarta autem operatio est valde necessaria et subtilis : quia scilicet impossibile est, quod ab eodem et proximo principio fluat spiritus et humor: quia unum impediret alterum in fluxu suo : et hac eadem de causa non potest spiritus per eamdem viam fluere cum. humido radicali : ideo oportet quod via spiritus ubique juxta vias humidi radicalis penetret, et pulsando sibi ingerat potentiam ad vitam :

nisi enim illo agente conferatur ei potentia ad vitam, non magis posset de ipso fieri membrum actu vivum, quam de illo quovis humido contemperato. Istae sunt igitur operationes essentiales spiritus qui complantatus est in semine.

Haec autem licet sint dicta Peripateticorum, tamen per rationem fortem hoc idem sic demonstrative probatur : scimus enim per demonstrationem, quod omne quod movetur, habet motorem conjunctum sibi. Videmus enim semina moveri quando moventur ad. formas animatorum et figuras: scimus iterum omnem generationem ex convenienti esse, ita etiam quod generatio univoca est ad quam reducitur aequivoca generatio : oportet igitur formans et movens semen simile esse secundum rationem formae generati corporis, sicut forma artis similis est formae artificiati: et ideo etiam virtus formativa vocatur a Philosophis anima propter conformitatem rationis et speciei quam habet cum anima. Quod enim anima formatum movet et vivificat et regit : haec formativa in eadem figura format et vitae praeparat et motui secundum locum : cum formalis et simplex sit virtus formativa, non potest per se formare diversa in figura et actu : propter quod debet habere instrumentum quod diversificatum faciat hanc figurarum diversitatem.

Amplius autem in artibus ita est, quod forma quae secundum esse simplex est in anima, non efficitur in materia lapidum vel lignorum vel alterius materiae grossae, nisi mediante instrumento : haec enim quia movetur ab artifice, habet virtutem inducendi formam : et quia tangit materiam, ideo mutat eam in formam. Cum igitur ars naturam imitetur, erit simile in operationibus animae in natura. Sic igitur convincitur, quod spiritus ille omnium operationum instrumentum est, quas facit virtus formativa in semine. Nos autem de semine et virtute formativa in libro de Animalibus dicemus : haec enim quae dicta sunt, ad probandam originem radicalis spiritus commemorasse sufficit.