DE SPIRITU ET RESPIRATIONE

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS 1 de spiritum: intus habentibus.

 CAPUT .I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

CAPUT VI.

De origine et operationibus spiritus vitalis in corpore jam formato.

Hic autem spiritus in formato corpore existens, est qui vivificat totum corpus : et de virtute formativa tantum habet, quod alimentum sumptum iterum format ad potentiam vitae : sed in hoc deficit, quod non format humidum nutrimentale nisi in quodam jam formato, eo quod ipsum magis est extraneum quam seminale, et minus habile et obediens formationi. Propter quod duas virtutes concurrere oportet ad ipsius formationis virtutem, scilicet quam advehit spiritus, et virtutem membri in quo fertur. Sed tamen in hac operatione virtus quam advehit spiritus, operatrix est et actrix : et virtus membri est sicut loci virtus, in quo convenienter formatur humidum aut materia : et ideo spiritus est sicut formans et sigillans, sicut est virtus masculina, et humidum est sicut materia foeminae, et membrum est sicut matrix in qua concipitur ad formandum. Et haec est principalis operatio spiritus vitalis in corpore animato, cujus rei gratia humidum quod est nutrimentum ultimum in his quae nutriuntur, sicut est sanguis in habentibus sanguinem, et in non habentibus sanguinem est humor qui est loco sanguinis, ita decurrit per vias suas a principio vi- tae quod in omni loco conjungitur eidem via spiritus, ex cujus pulsu undique recipiat potentiam vitae et formae membri animati cui est vivendum.

Hic ergo spiritus sic existens in omnibus animatis, etiam restaurum quaerit: eo quod impossibile est, quod non aduratur multum de substantia ejus in corpore, et ideo multum exhalat de ipso per poros corporis : hoc autem restaurum accipit generaliter in omnibus animatis ex vapore alimenti quod jam elevatum est ad primum principium vitae quod est cor in habentibus cor. In plantis autem et animalibus cor non habentibus est membrum quod est loco cordis. Cum enim sic levatur ad principium vitae, tunc effumat in ipsum principium vitae, et ibi formatur ad hoc quod vehat vitae virtutes et conjungatur diminutio spiritui et restauret ipsum.

Habet enim hic spiritus quatuor principales operationes, quarum prima et principalis est, quod est vivificus : etiam hanc habet a summo motore qui est anima. Secunda autem est quia est calefactivus : et hanc habet a membro principali quod est fons caloris. Tertia autem, quod est eventativus : et per hanc dissolvit et quasi verberando subtiliat ea quae viscosa sunt in nutrimento corporis : et hanc habet a suo proprio motu. Non enim frustra natura dedit ei tam fortem motum et duras percussiones, sed ingeminata est, ut ictibus illis dispercuteret et divideret ea quibus influit, et sic dissolvendo aptaret ea membris vivis, et eventaret a corruptis. Quarta autem est quam omnes physici dant ei, quod expedit omnem virtutem animae ad operationes essentiales et sibi proprias. Hae igitur sunt operationes quas habet in omnibus animatis, sed speciales quasdam habet in quibusdam, de quibus hic non est dicendum, sed in libro Animalium.