De differentia animalium sumpta penes membra processivi motus.
Est autem adhuc differentia animalium penes membra motiva sumpta, quia quaedam habent pedes, quaedam autem non. Pedes autem habentia diversificantur in habendo pedes. Quaedam enim duos pedes habentia, ut homo, et multa volatilia, bipeda vocantur : quaedam autem quatuor pedes habentia vocantur quadrapeda, sicut equus, et tau- rus, et his similia : quaedam autem plures quam quatuor habentia, multipeda, aut polipeda dicuntur, sicut vespa et apis. Et aliquod invenitur viginti pedum, sicut quaedam species vermium in aures intrantium. Duo enim genera sunt vermium illorum : et inter has summas quaedam habent sex pedes, et quaedam octo, ex quaedam decem, et sic usque ad viginti, et ultra illum numerum apud nos non est inventus numerus pedum in animalibus.
Sed hoc observat natura, quod in omni animali pedes pares constituit, unum contra unum in utroque latere, ut aequaliter portetur pondus corporis. Uno autem pede nullum animal continue moveri potest, quia non ambularet nisi levato et posito pede : et cum levaretur pes, nihil portaret corpus, et ideo tunc caderet : et ideo falsum esse convincitur quod dicitur de monopedibus : et quod dicunt, quod vadunt saltando, nihil est : quia talis motus non potest esse continuus propter suam inordinationem et difficultatem.
Adhuc autem cum pes detur ad portandum corpus, oportet ut pes fortis sit et levis respectu corporis : quia si gravaretur duplici onere, proprio videlicet et corporis, non continue sustineret portationem. Et per hanc rationem patet, quod est absurda falsitas, quod dicitur de magnipedibus hominibus, quod pede se cooperiant ab imbribus et sole, sicut scribitur in Mappa mundi.
Pedes autem non habentia sunt multa natatilia, et haec diversificantur in instrumentis sui motus, quod vocatur ala communiter, et proprie vocatur pinna : et plura generum illorum sunt, quae habent quatuor alas, hoc est, in quatuor locis alas : habent enim duas in facie, hoc est, in anteriori corporum suorum, quod est venter et pectus, unam quidem alam superius, et alteram inferius in ventre : et ill a qu idem quae est anterius, illa est duae alae simul stantes, quarum flectitur ad latus, et altera reflectitur ad alterum : illa autem quae cst
inferius in stricto piscis, non. est nisi una : inferior autem habet similiter duas alas, unam ante quae est simplex, et alteram post in stricto dorsi : et habet caudam pro gubernaculo. Illa autem quae est anterius in facie pectoris ejus, bifurcatur propter hoc quia ibi piscis spissus est et non potest esse in media ala ne impediat vertebrum alae capacitatem ventris : et cum sit in una parte flexa, oportuit quod in alteram partem similiter alia flecteretur : quia aliter cespitaret piscis natando, sicut navis quae in una parte remigatur, et non in altera. Talis autem piscis est in mari Graecorum, qui vocatur arkealudo, et alius qui vocatur lacerat. Apud nos autem abundant tales : quoniam lepus maris talis est, et multi alii. Lucius autem habet quidem ordinem alarum quem diximus in ventre, sed non in dorso habet alam ante, sed posterius in stricto corporis ejus. Aliquando autem genus est, quod duas habet alas, sicut omnes pisces, longi et stricti et levis corporis, sicut henkeles, et hasmorinae : et omnes qui vivunt cx aqua rapientes suum nutrimentum in undis, sicut serpens in terrae pulvere suum accipit nutrimentum, non habent pinnulas, sicut muraena.
Quidam autem pisces vocati celeti, de quibus diximus, non habent alas omnino, sicut et omnia genera piscium quae sunt ampiorum corporum et plurium calidarum : pisces enim qui apud nos rai vocatur, multas habet caudas, et est ampli corporis, et non habet distinctas, sicut alius piscis. Et hoc modo etiam pecten quod pleidis vocatur, et pecten quod vocatur butha, et pecten quod vocatur rumbus, pinnas non habent, quarum impulsu et attractione moveantur : sed in circuitu suo circumposui sunt pinnuli : sed illis videntur ad gubernaculum uti : quia non volvunt eas posteriorando et anteriorando, sicut pisces movent pinnulas et animalia pedes. Vocatur autem istud genus Graece bascematis : iste enim modus piscis secundum communitatem generis sui non natat, nisi per amplitudinem corporis sui incurvando se, et recurvando modo ad ventrem, et modo ad dorsum.
Quaedam autem est rana magna marina, quae habet alas et omnia, quae quidem sunt ampla, sed finis amplitudinis eorum declinat ad strictum, sicut piscis qui apud nos midre vocatur. Omnia autem genera piscium, de quibus vera opinio est, quod pedes habent et alas, natant cum utrisque, sicut omnia genera malachie : et ideo ille velox est valde in natando, et vincit undas, ita quod saepe procedit a litore in profundum pelagi. Sic autem praecipue pedibus et pinnis natat piscis vocatus archosis, et multa genera multipeda marinorum, quae sic natant et moventur.
Illud autem quod durae carnis est, et testeum ex genere piscium, sicut quod dicitur karabo sive locusta maris, et alia multa genera cancrorum parvorum, moventur cum sua cauda retrorsum velocissime extensione caudae et retractione sive replicatione ipsius versus suum ventrem, sicut si esset motus alarum suarum. Tenchea autem, quae est species quaedam crocodili, movetur et natat pede suo et cauda sua : quia illa habet quasdam pinnulas. Et eumdem modum natandi cum cauda sua habet omne quod confert et contrahit caudam de minori ad majus : incurvando enim minus sive posterius caudae versus majus, et postea extendendo, impingit aquam sicut remo et gubernaculo et natat, sed movendo eam parum versus latera, gubernaculi facit usum : incurvando autem versus dorsum vel ventrem, et velociter extendendo, usum praebet remi navigantis : sicut et gubernatores posterius aquam gubernaculo retrorsum percutientes, magnum auxilium praestant remigantibus. Tenchea autem in cauda sua caudae piscis assimilatur, qui a Graecis galabus dicitur : ille enim et ad remigandum et ad gubernandum utitur cauda sicut tenchea.
Inter volatilia autem quae alis moventur de loco ad locum, quaedam, habent plumas, sicut aquila et accipiter : et quaedam volatilia quae sunt rugosi corporis, sicut apis, et sibi similia habent alas quae videntur esse de substantia media inter naturam pennae et membranae : quoniam sunt duriores membranis, et sunt magis molles et magis tenues quam plumae quae adhaerent stipitibus pennarum. Ex volatilibus etiam est quod volat, et habet alas membranales, sicut vespertilio secundum omne genus suum. Omne autem volatile cujus ala aut pennosa est aut corialis, habet sanguinem. Quaecumque autem volatilium sunt rugosi corporis, non habent sanguinem omnino.
Adhuc autem volatilium ala plumosa velcoriali, quadam habent duos pedes, et quaedam non. Dicuntur enim quidam serpentes esse in aethiopia, quos Solinus hyles vocat : et sunt alati pugnantes in aere cum ciconiis, et illi habent pedes. Omnia autem alas habentia attribuuntur generi volatilium. Alae ergo volatilis cujusdam sanguinem non habentis, sunt membranales, sed non absolute membranae, ut diximus : sed. alae ejus sunt sub cooperdrio duro testeo, sicut est videre in scarabeo. Quaedam autem coopertorium hoc non habent durum, sicut quoddam genus vespae. Horum autem rursus quaedam habent duas alas tantum, sicut musca. Et aliud est genus quod habet quatuor, sicut apis magna varia quae in alvearibus non habitat, sed nidum habet in terra vel in foraminibus parietum aut arborum. Quaedam autem horum habent in alis quasi quaedam coopertoria dura ossea vel testea, sicut gurgulio, et scarabeus, et scarabones habent quatuor alas sub eis. Similiter autem et illa quae in posteriori parte habent aculeum cum. quo pungunt. Quaecumque autem carent osseo sive testeo coopertorio, et in posteriori suo carent aculeo, duas habent tantum alas, et habent culceum sive rostrum longum cum quo mella in inferioribus florum colligunt, aut cum quo pun-
gunt perforando pelles animalium ex quibus sugunt, sicut musciliones et ciuiles, et cinomiarum genera. Nullum autem animalium duas habens alas simpliciter membranales, habet aculeum : et illa quae habent duas tantum alas, pugnant calceo sive rostro, quod est in anteriori parte capitum suorum, sicut muscae, et musciliones, et muscae bestiarum, quae dicuntur cinomiae, sive muscae canlnae.
Adhuc autem omnia animalia carentia sanguine, sunt minoris corporis quam ea quae habent sanguinem, exceptis quibusdam marinis quae vocantur malachie : haec enim in calidis undis in meridionalibus maribus majora efficiuntur multis sanguinem habentibus animalibus. In aliis autem contingit hoc valde raro : et quando augmentatur malachie, magis habitat in pelago quam in litdribus ejus. Est autem frequenter in locis ubi multiplicantur aquae insipidae influentes in mare.
Omnia autem animalia processivum motum habentia, quatuor membris aut pluribus nituntur ad motum. Sanguinem quidem habentia, quatuor tantum moventur membris, sicut homo : nam tempore primo nititur ad motum pedibus et manibus. Illa vero quae habent quatuor pedes, eisdem quatuor moventur, et pisces sanguinem habentes moventur quatuor alis ad minus. Illa vero quae non habent nisi alas, etiam quatuor moventur, eodem modo flectendo alas quo flectunt animalia pedes et crura cum ambulant : tunc enim sive vadendo sive ambulando levant unam partem a terra, et aliam ponunt partem in terra : sicut etiam facit serpens cum serpit, Impingit enim se de latere In latus. Animalia vero non habentia sanguinem sive volatilia sive gressibilia existentia, multis moventur pedibus, sicut animal quod dies vocatur Latine, Graece autem girgis : illud enim utitur in motu suo duabus alis et quatuor pedibus : dies autem vocatur, eo quod eodem die moritur, quo nascitur. Vocatur autem a quibusdam ''effimera propter eamdem causam. Cancer vero et karabo et pedes octo habent, quibus aequali et ordinato moventur motu.