DE SPIRITU ET RESPIRATIONE

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS 1 de spiritum: intus habentibus.

 CAPUT .I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

CAPUT VII.

Quod in quibusdam animatis spiritus habet vias a nutrimento distinctas, et in quibusdam non.

Non autem lateat te, quod spiritus iste vitalis qui a quibusdam naturalis vocatur, in quibusdam animatis distinctas habet vias a viis nutrimenti, et in quibusdam non, sed movetur cum nutrimento in eisdem viis. In quibus enim non est sanguis, sicut in plantis omnibus et quibusdam animalibus minutis, et in quibusdam magnis, in quibus sanguis non est, sicut in multis piscibus et cancris et conchis, etiam per incisionem subtiliter quaesitae noninveniuntur viae aliquae per corpus nisi solius nutrimenti. In omnibus autem sanguinem habentibus utraeque viae inveniuntur, venae scilicet quae sunt viae nutrimenti, et arteriae quae sunt viae spiritus. Cognoscitur autem hoc quoniam si elixentur corpora animalium et praecipue cor et hepar et caeterae interiores partes exsiccentur, inveniuntur viae durae et apertae et vacuae., et viae molles plenae sanguine coagulato.

Causa autem hujus est, quod in non habentibus sanguinem profecto grave et viscosum est nutrimentum propter algoris superabundantiam : tale autem nutrimentum elevaretur, nec in membra penetraret, nisi et spiritum et calorem haberet conjuncta sibi et interclusa in ipso : haec enim duo in tali nu- trimento facit spiritus interclusus elevans nutrimentum, et impingit ipsum in substantiam membri cui uniendum est suo motu et sua subtilitate quam habet.

In his autem quae sanguinem habent, licet sit aliquis spiritus in sanguine interclusus, non tamen oportet totum esse interclusum : quia sanguis secundum se calidus est, et suo calore levatur : et cum calor sit divisivus et perforativus, calor ille aperit membra ut possit subintrare nutrimentum : et ideo spiritus iter suum habet per alias vias. In hoc etiam est adjutorium non parvum : ut in pluribus enim sanguinem habentibus sunt magnae diversitates in membris ex quibus componuntur : et haec membra non expedita essent ad actus, nisi virtus principii vitae cito vehi posset ad ipsa : non autem cito flueret, si veniret cum nutrimento : quia nutrimentum est humor gravis et spissus, et non de facili mobilis : et ideo ingeniata est natura vias concavas duras ordinare, per quas spiritus advehat omnes virtutes membrorum ad suas sedes in quibus operantur. Sanguinem autem non habentia ut in pluribus valde similia habent corpora, sicut plantae et pisces et multa vermium et serpentium genera : et ideo per unius modi spiritum vita fit in omnibus, et est sensus et motus in animalibus : et ideo spiritum distingui non est necessarium nisi in capite forte, vel in membro quod est loco capitis, propter virtutes animales. Et hujus etiam causa est, quod talia animalia sanguinem non habentia minus aliis animalibus sunt disciplinabilia : quoniam inviscatum in nutrimento et grossum habentia spiritum, aut parum et non universaliter separatum, non retinent formas auditas neque distinguunt eas. In plantis autem omnibus nisi in poris vias nullas habet, in quibus elevat nutrimentum, in quo esse cognoscitur, per hoc quod semper invenitur spumosum et album : haec enim, ut diximus, efficit spiritus permixtos nutrimento.

Quod autem talis spiritus in omnibus

sit animatis, ostenditur et ratione et signo. Ratio quidem est, quia cum omnis vitae causa sit calidum et humidum, humidum autem semper cum. calido est vaporativum et convertibile in spiritum, necesse est quod in omni vivo sit generatio spiritus. Signum autem est, quod in omni vivo videmus hoc quod quando frigus comprimit eum extra, tunc contrahuntur extrema ejus exteriora, sicut tempore frigoris contrahuntur flores in nocte, et corpora animalium minora et pallidiora inveniuntur : cujus causa non potest esse nisi conversio spiritus et compressio ad interiora. Tempore autem calidi solis exteriora tumoscunt et replentur nutrimento : cujus causa non potest esse nisi evacuatio spirituum ad exteriora, qui secum ad. exteriora trahunt nutrimentum, et ideo aperiuntur et intumescunt. Declaratur autem hoc uno tempore quod est calidum et humidum, quod ita spiritus plantarum et animalium evocat, quod omnia fere tunc tumescentia quasi pubescentia efficiuntur, et turgentibus gemmis in plantis, et animalia impletis vasis seminariis erumpunt in foetus et foecunditatem.