SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
Utrum Universale sit per se intelligibile
Franc. Matronis, in i. d. 3. q. I Bargius in 1. disp. 3. q. 3. Joan. Anglicus et Brasavolus super hanc quaest. Doctor lib. 7. Metaph. q. 15. num. 9. in fine. Rodrigues q. 2. Univers. art. 1 . Vide citatos quaestione antecedenti.
Quod non, per Aristotelem de Sensu et Sensib. Nihil est in intellectu, quin prius fuerit in sensu : Universale autem nunquam fuit in sensu, ergo, etc.
Item, omnis virtus passiva praesupponit suum objectum in actu, ante ejus operationem, quia ab objecto capit suum actum, per quem potest operari ; Universale autem non praesupponitur ab intellectu, sed causatur ab eo, per Commentatorem 1. de Anima, cap. 8. ergo, etc.
Ad oppositum. Quidquid definitur est per se objectum intellectus ; Universale definitur ab Aristotele 1. Perihermenias, cap. 5. ergo intelligitur.
Dicendum, quod Universaleest per se intelligibile : quod patet sic, primum objectum intellectus, scilicet quod quid est, intelligitur sub ratione Universalis ; illa vero ratio non est idem essentialiter cum illo quod quid est, sed modus ejus accidentalis : ergo intellectus potest cognoscere differentiam inter suum objectum primum, et illum modum : quia potest distinguere inter omnia, quae non sunt essentialiter eadem ; sed omnis virtus cognoscens per se differentiam inter aliqua duo, cognoscit utrumque extremum sub propria ratione, per Aristotelem 2. de Anima. Text. com. 146. Per hoc enim probat sensum communem esse, igitur intellectus potest cognoscere modum, sive rationem Universalis per se, et sub propria ratione ; hoc enim modo reflectendo cognoscit intellectus se, et sui operationem, et modum operandi, et caetera, quae sibi insunt.
Ad primum dictum est supra, quia intelligitur de primo subjecto, quod est quod quid est, rei materialis. Vel aliter, quod intelligitur secundum naturam sensitivam, scilicet de sensibilibus ; cujusmodi non est Universale.
Ad secundum dicitur, quod intellectus possibilis est virtus passiva, et illa praesupponit suum objectum ; sed inteltellectus agens non praesupponit, quia non est virtus passiva. Universale etiam non est objectum ejus, sed quod quia esti, in phantasmatibus, et Universale est finis ejus, etc.