THEOREMATA SUBTILISSIMA

 THEOREMA PRIMUM.

 Quoniam passio praesupponit agens, et omnis actio circa aliquid est, illud circa quod est intellectio, alterum est.

 THEOREMA II.

 Hoc Theorema patet evidenter ex primo, ut ait Doctor, quia si intelligibile primum est prius intellectione, non potest per eam accipere esse. Secundar

 THEOREMA III.

 Assertionem hujus Theorematis fuse tradit 1. dist. 3. quaest. 2. num. 21. ubi tribus rationibus probat ultimam speciem esse primum cognitum : idem pro

 Aliter potest poni, propter defectum luminis intellectus agentis. Natura, quae cognoscibilior est, potest in ipso agere, et intellectum possibilem imm

 THEOREMA IV.

 Quod ex secunda et tertia flet manifestum si enim nullum universale dictum in quid de singulari extra, causatur per intellectionem ut ex illis sequi

 THEOREMA V.

 Ratio hujus Theorematis a posteriori, quia nihil cognoscitur perfecte et distincte, nisi cognitis omnibus ejus praedicatis in quid etsi haec essent

 THEOREMA VI.

 SCHOLIUM L

 THEOREMA VII.

 Postquam arguit qualitatem esse nobiliorem quantitate, ex quatuor mediis, scilicet communitatis, actualitatis, perfectionis simpliciter, et generation

 THEOREMA VIII.

 Hoc Theorema est determino actus intelligendi, qui quatuor nominibus explicari solet, nempe objecto, intelligibili, intellecto, intentione. Circa huju

 THEOREMA IX.

 Ex dictis in Theoremate praecedenti, infert dari statum in conceptibus, ita ut aliquis sit primus. In secunda conclusione hujus, tenet nullum conceptu

 6. Conceptum dico objectum actu intellectum, prout scilicet est in intellectu, non ut forma, sed ut actu cognitum. Hic autem esse in, non est nisi hab

 THEOREMA X.

 1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.

 THEOREMA XI.

 In undecimo Theoremata una tantum est assertio, seu communis animi conceptio, de ratione per se unius, pro quo nota ex Theorem. 8. quod simplex concep

 THEOREMA XII.

 THEOREMA XIII.

 1. Conceptuum resolutio statum habet.

 8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.

 THEOREMA XIV.

 Mirabitur quis, quod Doctor dicat quatuor primis propositionibus hujus Theorematis probari non posse, Deum esse vivum, intelligentem, volentem, vel ul

 Circa propositionem octavam Doctor 1. d. 2. q. 7. ad q. 6. n. 3. adducit quatuor rationes .adeo fortes, ad probandam duplicem productionem ad intra, u

 Quod tangit decima quinta, tradit fuse 1. d. 26. g. Tertia opinio, n. 23. ubi sustinet ut probabile, personas constitui per absoluta, et a n. 31. solv

 Propositionem decimam octavam tractat 4. dist. 43. q. 2. num. 10. ubi tenet animae immortalitatem non demonstrari, de quo fuse egi in supplemento de A

 25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.

 30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.

 THEOREMA XV.

 Prima petitio hujus Theorematis probata est tract. de primo principio c. 3. concl. 2. et 15. et 1. d. 2. q. 2. art. 1. a n. 11. secundum tres particul

 THEOREMA XVI

 In hoc Theoremate videtur Doctor, dum haec scriberet, ejus fuisse sententiae, quod istae propositiones non essent demonstrabiles, ut sentiunt Doctores

 9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.

 De decimaquarta, decimaquinta et decimasexta quae tangunt Dei simplicitatem, vide 1. dist. 8. q. 1. 3. et 5. et de primo princ. cap. i. conclus. 1. et

 THEOREMA XVII.

 Conclusione secunda quod ait, instrumentum non habere propriam actionem, alioquin esset causa principalis, docet 4. d. 1. q. 1. n. 9. et q. 5. n. 14.

 De conclusione decima vide Doctorem locis citatis. Pro conelus. 9. concl. 11. quod ait eumdem effectum fieri a diversis causis ordinatis, bene tractat

 THEOREMA XVIII.

 Vide de variis finis acceptionibus, et quomodo est prima causarum, et qualiter causat 5. Met. q. 1. et locis ibi Schol. 1. citatis per finem intra,

 THEOREMA XIX.

 1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.

 Decimatertia conclusione patenter ostendit, nullam causam simpliciter necessario causare, de quo agit 1. dist. 8. q. 5. In commento decimaequartae fat

 THEOREMA XX.

 Sequuntur sexdecim axiomata seu propositiones famosae, de materia, ex ?-Mlosopho omnes : quarum exactam expositionem videre potes apud ipsum Doctorem,

 Circa conclusionem secundam praecedentis Theorematis, ponitur sequens littera, quam Mauritius notavit additionem, infert ad illam conclusionem, causam

 THEOREMA XXI.

 1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.

 Circa duodecimam, de eo quod quid est, vide Doctorem 7. Metaph. quaest. 7. et 2. dist. quaest. O. ad 3. et quomodo formae sunt sicut numeri, vide eum

 18 In omni genere est unum primum.

 THEOREMA XXII.

 1. Omne agens agit aliquo, quod est forma ejus.

 SCHOLIUM II

 Explicat conclus. 19. quomodo actio est causa passionis, de diversis actionis acceptionibus, vide eum de Anima, quaest. 7. ubi in commentario plura de

 Vigesimasecunda conclusio explicat bene quid sit creatio, et quomodo differat a generatione, et quod for.na est per se terminus ejus, non compositum.

 34. Nihil agit in se.

 THEOREMA XXIII.

 Affert pulcherrimas regulas de ratione perfecti, partim ex se, partim ex Philosopho, cujus loca citat. Vide eum Quodlib. 5. art. 1. ubi declarat descr

 Scholia hactenus elaborata, magno certo labore et cerebri vexatione, textui in multis satis intricata inserere sategi. Nec paenitet susceptae molestia

Scholium.

Hoc fuse probat 2. dist. 3. quaest. 1. sex viis ostendens contra Nominales, dari a parte rei unitatem minorem numerica, seu naturam negative communem : idem tractat in Porphyrium quaest. 4. 5. et 9. et late 7. Metaph, quaest. 18. hic in commento suadet ex secundo et tertio Theoremate, quia cum universale primo intelligamus ex tertio, et primum intelligibile non fiat per intellectionem ex secundo, sequitur universale, scilicet Metaphysicam, hoc est, naturam communem negative, dari a parte rei, in commento alias adducit rationes.

Cuilibet universali correspondet in re aliquis gradus entitatis, in quo conveniunt contenta sub ipso universali.

Quod ex secunda et tertia flet manifestum ; si enim nullum universale dictum in quid de singulari extra, causatur per intellectionem ut ex illis sequitur, sibi correspondet aliquid in re, quia omne intelligibile, vel est in re, vel causatur per intellectionem ; nec intelligitur hoc correspondere tantum sicut fundamentum, quia sic secundis intentionibus aliquid correspondet, aliter enim non magis diceretur homo universale, quam Socrates: sed sumitur hic correspondere, sicut suppositum idem realiter illi universali, ita quod universalia non sunt fictiones intellectus, tunc enim nunquam in quid praedicarentur de re extra ;

nec ad definitionem pertinerent, nec Metaphysica differret a Logica,

imo omnis scientia esset Logica, quia de universali, itaque secundum ordinem universalium, est ordo graduum entitatis in individuo.

ANNOTATIONES MAURITH.

Sequitur propositio quarta: Cuilibet universali, etc. ln qua postquam in tertia ostendit universalis intelligendi ordinem et modum, prosequitur de ejus correspondentia reali in re, et est notabilis valde, et contra Nominales, cujus motiva in textu et commento habentur in quaestionibus 7. Metaphysic. et in 2. dist. 3. quaest. 1. et super Porphyr. quaest. 4. et alibi plerumque. Vult breviter, quod dantur gradus in entibus secundum magis et minus commune in re, ex natura rei, et similiter in unitatibus sibi correspondentibus ; et distinguit de duplici correspondentia, fundamentali videlicet, vel occasionali, et subjectiva seu suppositiva. Et loquitur de universali Melaphysice pro substrato, cujus conditiones tangit in 2. ubi supra, et 3. dist. 1. quaest. 6. de quo diffuse in quaestionibus hujus super Porphyrium, et Antepraedicamenta notavi. Et probat conclusionem istam ex duabus praecedentibus in commento, et littera est satis clara. Ponitur quaedam littera in aliquibus originalibus ad finem commenti, quae sic incipit : Respondeo dici potest, etc. usque ad finem, quae videtur extra vel additio, quam omisimus, quia non multum communis, nec necessaria.

Circa dicta in textu hic et in commento, posset multipliciter objici, sed brevius quo possum me absolvam. Videtur enim quod contradicat commentum textui, quia textus dicit : In quo conveniunt contenta sub ipso, etc. et commentum declarando correspondenliam illam, dicit: sicut suppositum idem realiter, etc. ln nullo enim eodem supposito conveniunt omnia contenta sub universali. Item, cum dicit consequenter, Tunc enim numquam in quid praedicaretur, etc. videtur dicere oppositum super Porphyrium quaest. 1. vel 2. de Genere, solvendo argumenta principalia. ltem, si deductio sua esset bona, sequeretur quod secundae intentiones essent fictiones intellectus, cum non habeant talem correspondenliam de qua hic loquitur. Item, videtur valde difficile assignare hujusmodi gradus entitatis in re, et maxime in accidentibus, et in substantiis immaterialibus.

Ad primum dico, quod est correspondentia formalis, quoad gradum entitatis et supposilalis identica gradui: vult enim, quod homini et animali, sic ascendendo correspondet, verbi gratia, Socrates, qui est idem eis, etiam formaliter, et in Socrate est graduum correspondentia, a quibus sumuntur talia praedicata, et in quibus conveniunt supposita. Ad secundum dico, quod loquitur hic proprie de praedicari in quid, ut scilicet determinat inhaerentiam, in Logicalibus vero improprie, ut ibi notavi saepe. Ad aliud dico, quod respec-I tive loquendo, possunt secundae intentiones dici fictiones intellectus, non autem simpliciter. Ad aliud dico, quod considerationes Metapliysicalos transcendunt imaginationem sensibilium, et concedo quod sunt difficiles, non tamen impossibiles. De his, ubi supra notavi saepe, ut potui prolixe pertractavi, quaere. Adverte etiam, quod notanter ibi dicit Doctor : Cuilibet universali, etc. et non absolute, cuilibet communi vel conceptui, propter ea, quae 8. dist. 1. quaest. 2. habet, et super quaest. 4. in Antepraedicamentis copiose dixi, et alibi saepe. Sed non est parva difficultas, utrum conceptui entis correspondeat quis gradus in re, sicut aliis praedicatis communibus. Quae autem, et quot sint conditiones requisitae ad rationem universalis, super Porphyrio plerumque notavi. Quoties etiam accipitur ipsum, quaere ibidem. Potest confirmari haec conclusio ex primo Posteriorum, quia universalia sunt ubique et semper, quod debet intelligi de universalibus positis, et perfectionem aliquam dicentibus, quaere ibi.