De diversitate animalium quae sunt penes communia genera, ipsorum.
Sunt autem genera communiora animalium, volatile, et natatile, gressibile, et reptibile. Ista sunt enim universalia genera quibus dividitur animal, et in quae alia genera subalterna his distribuuntur. Unum enim genus animalis est volatile : et aliud est natatile, sicut est genus piscium : et aliud est quod natat et ambulat, sicut lupi marini magni corporis : tamen in nostris climatibus sunt minores quam lupi agrestes, et habent brevia crura. Hujus autem generis sunt canes marini, et ursi albi marini, quorum magnus est numerus in aquilonari Oceano. Omnia autem talia habent san-
Adhuc autem commune genus animalium quod multa sub se continet, est quod vocatur animal durae testae : quoddam enim horum est, sicut quod vocatur alkimi, quae sunt quaedam conchae marinae, et quaedam horum sunt sicut karabo, et eodem modo communia genera quae continent modos cancrorum, sicut id quod vocatur astatoor et apud nos vocatur capra, et est genus cancri parvum rotundum, quod ad latus incedit, et non retrorsum, nec anterius.
Adhuc autem sub isto genere continentur modi malachie : quia et illi quidam habent duram testam, sicut id quod vocatur tarcos, et id quod dicitur ciron.
Adhuc autem genus quod multa continet, est genus animailis rugosi corporis : nullum tamen animal contentum sub hoc genere habet sanguinem. Alia vero marina habentia pedes, multorum pedum sunt: et quaedam non habent pedes.
Adhuc autem quaedam rugosorum volant, quaedam autem non. Haec igitur sunt communiora animalium genera.
Alia autem genera eorum propter hoc non magna genera dicuntur, quia species multas non continent : sed quaedam ex eis sunt simplicia, quae formalem in se non recipiunt divisionem : et haec sunt species ultimae, sicut homo. Quaedam autem habent per formales differentias diversos modos, sed non habent nomina propria specierum quae nota sint nobis.
Sed in communi sciendum est, quod omnia animalia quae sibi generant similia, exceptis valde paucis, habent pilos : delphinus enim sibi simile generat, et non habet pilos. Similiter autem et caeterorum quaedam species. Sed de agrestibus est generale, quod omne sibi simile generans, pilos habet. Multa autem animalium ovantium aquaticorum squamationem quamdam habent in corpore.
Dico autem squamationem maculas rotundas, quae corticibus assimilantur quando auferuntur.
Adhuc autem genus serpentium est unum de generibus simplicibus animalium : non ideo quod non dividatur in species, sed quia nomina specierum subalternarum ei, non sunt nobis nota : tyrus tamen et vipera nota sunt nobis : et haec serpunt et habent sanguidem naturaliter, licet non totus humor corporum eorum sit etiam sanguis : et ista sunt squamosi corporis, et haec si dicuntur ambulantia, abusive dicetur amlans id quod repit super ventrem. Sed quod omnibus convenit serpentibus est quod ovant. Tyrum autem quidam non vocant serpentem, eo quod anterius magnam partem erectam portat sui corporis. Et dicit Aristoteles, quod ipse generat animalia sibi similia. Sed hoc non est verum de serpente quem nos tyrum vocamus, et cujus carnem in tyriacae confectione ponimus. Sed de vipera sicut ex. praecedentibus est manifestum.
Omnia autem animalia pilos habentia, generant sibi similia : sed non convertitur, quia non omne animal generans sibi simile, habet pilos : nam quidam piscium generant sibi similia, ut diximus superius, qui pilos nos habent. Sed cum dicimus pilosum generare sibi simile, utimur communiter pilis, ita quod setae et spinae pili dicantur. Spinas enim habet hericius uterque tam caninus quam porcinus, et similiter animal quod dicitur succa : quod etiam hos duos modos habet, quod quoddam ejus habet pedes porci, et quoddam ejus pedes canis. Dicitur etiam hic porcus spinosus, et utitur spinis loco pilorum, quia cooperiunt illum : et aliquando utitur eis loco armorum, quia excutiendo eas intorquet eas illi qui venatur ipsum ad. capiendum. Sed nullo modo indiget eis in usu pedum sicut quidam dixerunt.
E converso autem tam in mari quam in. terra sunt modi qui non communicant sibi in uno genere proximo, sed unumquodque eorum habet formam sibi essentialem appropriatam, sicut homo, leo, cervus, et equus, et hujusmodi, quae genere et natura formali proxima sunt differentia. Sed sunt quaedam eorum plus accedentia ad unum genus, sicut animal cujus cauda in toto pilosa est longis pilis, vicinatur in natura una, sicut equus, mulus, et asinus, et burdo. Et similiter est in volatilibus : quia caudas plumosas habentes vicinantur, et ex se invicem concipiunt, et fovent ova sua in mutuo, sicut permiscentur animalia pilosas caudas habentia.
Omnes autem hos modos narravimus hic sermone communi, et convenientias et differentias modorum istorum. Posterius autem subtiliabirnus considerationem in his, quando investigabimus et apprehendenmus omnia haec in speciali : et qui voluerit tunc considerare totum hoc quod dicemus, sciet quod verus est sermo quem hic diximus in communitate animalium. Anticipavimus enim ea quae diximus de convenientia communi et differentia animalium, ut manifestetur diversitas animalium cum omnibus accidentibus quae accidunt eis. Posterius enim dicemus causam omnium istorum. Haec enim via naturalis est et recta ad. scientiam acquirendam, et per illam erit certa manifestatio ejus, quod scire intendimus.
Dicemus igitur prius omnia membra, ex quibus componitur animal: quia omnis diversitas substantialis animalium causatur ex illorum diversitate. Quaedam enim habent omnia membra et quaedam non : et ipsa membra etiam diversificantur in eis, quae omnia aut quaedam habent, secundum ordinem, et situm, et augmentum, et diminutionem, et formam quae est figura, et convenientiam, et differentiam, et alias contrarietates accidentium, sicut diximus in divisionibus superius inductis.