DE SPIRITU ET RESPIRATIONE

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS 1 de spiritum: intus habentibus.

 CAPUT .I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

CAPUT VIII.

Cujus partis animae primum sit spiritus ?

Ordo autem jam expostulat, ut dicamus cujus sit particulae animae spiritus iste. Sed forte dubitavit aliquis, utrum sit alicujus particulae animae? Scimus enim, quod omnis multitudo naturae alicujus ad unitatem reducitur : et ideo cum virtutes vitae multae sint in anima, sicut nutrire, et sentire, et movere, et alia hujusmodi, oportet quod haec tota reducantur ad unitatem quae est substantia animae, quam circumstat talis virium multitudo suarum, sicut naturales potentiae circumstant naturam et subjectum in quo stant.

Cum igitur, sicut alibi probatum est, et superius in hoc libro aliquid de hoc dictum, actus primus et proprius animae in corpus sit vita, spiritus autem sit vitae vehiculum, oportet quod spiritus secundum se sit instrumentum animae primo, et per consequens virtutum suarum quae sunt vires animae. Cujus multi non parvae auctoritatis viri, diversas assignant causas et rationes. Aliqui enim fuerunt, qui dixerunt omnino incorporeum et omnino grossum corporeum conjungi non posse sine medio quod conveniat cum utroque : et hoc dicunt spiritum esse, qui subtilitate sua convenit cum anima, et corporeis dimensionibus convenit cum corpore. Haec autem sententia nulla mprorsus habet veritatem, et est contra omnia dicta Peripateticorum: quoniam spiritus non est medium quo anima conjungatur corpori. : eo quod sine medio unita est ei sicut omnis perfectio suo perfectibili sine omni unitur medio, sed potius spiritus est, per quem anima operatur in corpore opera vitae.

Et ideo hoc errore abjecto, dicamus quod spiritus est instrumentum animae, sicut malleus vel dolabrum est instrumentum architecti : et hoc instrumento anima facit vitam in corpore sicut formam artificiati facit artifex per instrumentum. Hic autem necessitas instrumenti non quaeritur propter motoris indigentiam et infirmitatem : quia motor sibi ad omnia sufficit, habens in se omnes formas quas inducere intendit , sicut artifex habet in se omnes formas architecticae : sed potius propter indigentiam et necessitatem corporis, quod recipit ab anima actum vitae

et formam. Cum enim illa distet a principio vitae indi gente ad vehendum vitam : quoniam licet virtutes quaedam sint in organis et partibus animatorum fixae non separabiles ab ipsis quamdiu sustinet animal, sicut visus est in oculo : tamen illae virtutes sunt ligatae et immobiles quando continue non influitur virtus alia perficiens eas a principio et fonte vitae, quod est ipsa anima secundum substantiam suam : et ideo spiritus est necessarius qui advehat hanc virtutem. Cujus signum est quod prius diximus : quoniam spiritu ad interiora retracto, organa exteriora contrahuntur et immobilitantur : et eo reducente, laxantur ad actum.

Et ideo quidam dicunt triplicem esse vitam in his quae vivunt : unam quidem quae est causa vitae : et haec est vita animae. Alteram autem quae est fluxus hujus vitae ad vivum : et haec est vita instrumenti animae quod est spiritus. Et tertiam quae est vita formaliter recepta a corpore et partibus animati corporis : et haec est qua dicitur caro viva, et auris, et oculus vivus. Hoc autem per omnia simile est his quae sunt in arte : quoniam artis forma primo est in anima artificis : et cum iteratur fluxu quodam et processu in materiam, quandoque est in operationibus et motibus instrumenti : et tertia est quae adhaeret artificiato et est producta in ipsum. Sed in hoc est dissimile, quod formatio artis quiescit perfecta in artificiato postquam in ipsum inducta est. Forma autem organorum animatorum quam adducit spiritus, est laxatio ipsorum ad actum : et haec est quasi in continuo fieri. Propter quod etiam continue anima utitur instrumento quod in organo visus videri potest, quod habens visum non utitur eo nisi a principio vitae spiritus veniens laxet ipsum et mobilitet ad operationem. Similiter autem est in aliis partibus animatorum corporum.