SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
Quinta quaestio pertinet ad quaestionem quia est.Unde quoad primum patet ordo ex ordine quid est, et si est, ad ipsum quia est. Quoties sumatur Universale, et qualiter in proposito capiatur, et quid sit, patet prius. Dicit autem per se ad differentiam eorum, quae per accidens intelligibilia sunt, ut entia per accidens, et negationes, et privationes, etc. de quibus non ponitur per se aliqua scientia. Et intelligitur de perseitate secundi modi, et non tertii. Intelligibilitas vero est passio entis simpliciter, id est, communis Deo, et creaturae, consequens omne ens, secundum gradum suae entitatis, qua mediante unaquaeque entitas est manifestativa sui ipsius, et est intelligibilitas praecedens intellectionem. Unde Doctor iste in Theorematibus, propositione prima, Intellectionem intelligibile natura praecedit. Quod probat, quoniam passio praesupponit agens, et omnis actio circa aliquid est, et illud circa quod est intellectio est alterum ; quapropter primum intelligibile intellectione causari est impossibile, comparando intellectionem, et intelligibile ad eumdem intellectum. Per se igitur intelligibile audiatur, aut primum intelligibile, aut aliquid per se inclusum in ipso, aut modus intelligendi ipsius: dummodo possit aut movere, aut per se terminare actum intellectus. Multa ad propositum supra quaest. 3. et in sequentibus articulis tangentur. Divisio quaestionis communis.
Quoad secundum, arguit duabus rationibus ad partem negativam. Prima prius habita est quaest. 3. Secunda procedit ex ordine objecti ad potentiam, quod praesupponitur in actu : quod non debet intelligi de actuali existentia ipsius, sed potius intentionali, et repraesentativo. Et quod additur quod videlicet potentia capit suum actum ab objecto, per quem potest operari, potest intelligi de specie intelligibili, qua habita intelligimus cum volumus. Vel de actu primo intelligendi, non totaliter, sed partialiter, quo habito, intellectus per se potest in actus sequentes, et habitus. Quod addit ex Commentatore habetur primo de Anima, comm. 8. An loquatur de intellectu agente, vel possibili a diversis diversa dicuntur.
Ad oppositum, unica ratione ostendit affirmativam, arguendo ex definibilitate intelligibilitatem, vel ex definiri intelligi, et hoc per se.
Respondendo ad quaestionem, num. 2. tenet partem affirmativam ex hoc, quod primum objectum, quod appellat quod quid est, intelligitur sub ratione Universalis, cui talis modus non est saltem essentialiter idem,licet accidentaliter sit.Quare intellectus potest distinguere inter illa, et per consequens utrumque per se cognoscere, ex 2. de Anima, text. comm. 145. et in sequentibus, atque praecedentibus. Nam sic Aristoteles arguit sensum communem esse alium a particularibus, et addit quod ille modus cognoscendi est reflexivus, non solum modi intelligendi objecti primi, sed et actus, et potentiae, et aliorum quae insunt eidem.
Ad primum argumentum respondet ut supra, et addit alium modum dicendi, non longe diversum.
Ad secundum dicit, quod licet intellectus possibilis sit virtus passiva, non tamen intellectus agens. Universale vero est objectum intellectus possibilis, sed est non objectum, sed finis intellectus agentis, cujus objectum est quod quid est in phantasmatibus, quae solutio est satis ambigua, ut infra. Sed est conformis dictis hujus, in Theorematibus, conclusione tertia : sed ambigue ibi loquitur, ut patet subtiliter consideranti. Idem etiam potest sequi ex dictis ejus, in primo, dist. 3. quaest. 6. et in secundo, distinct. 3. quaest. 1. et alibi.
Quoad tertium, circa solutionem principalem dubitatur. Videtur enim quod Universale non sit per se intelligibile: tum quia intelligibilitas est passio entis realis, ergo non convenit Universali secundo intentionaliter sumpto. Consequentia patet. Antecedens probatur, quia intelligibilitas convenit praecise illi quod est objectum adaequatum intellectus : hujusmodi est ens reale, ex principiis hujus Docloris; subjectum enim Metaphysicae, objectum intellectus, et formalitas, sunt aequalis ambitus,ut habet 4. Metaph. Sed subjectum Metaphysicae est ens reale; ergo et objectum intellectus. Tum secundo, fel est probatio primae consequentiae) de quo non praedicatur primo modo subjectum passionis, nec secundo modo ipsa passio. Sed ens reale non praedicatur per se primo modo de Universali, nec universaliter de aliqua alia secunda intentione, igitur nec intelligibilitas secundo modo. Tum tertio, quod convenit per se subjecto, convenit per accidens accidenti illius : sed intelligibilitas per se convenit ipsi quod quid est, cujus accidentalem modum ponis ipsum Universale, ergo non per se convenit ipsi Universali. Major patet a simili de homine, albedine, et motu; albedine, similitate, et visibilitate. Minor autem est nota, et discursus bonus. Alia argumenta gratia brevitatis omitto.
Dicendum secundum Aristotelem 2. Metaph. text. comm. 4. quod unumquodque sicut se habet ad entitatem, ita ad veritatem, et intelligibilitatem. Si poneretur igitur ens univocum enti reali, et enti rationis, ita etiam intelligibilitas. Sed ille modus dicendi non est de mente Scoti, licet in Quodlibeta quaest. 3. videatur eum tangere : si tamen bene intelligatur, hoc non intendit, ut patet in primo, distint. 29. et in his logicalibus saepe, et maxime logice loquendo, quamvis in 25. distinct. 1. Reportationum, et in 29. ejusdem, non asserendo tamen, ponat enti reali, et enti rationis aliquid commune univocum, ut Quantitatem, numero, et quantitati continuae: et principium, principio essentiali, et notionali. Unde forte aliqui sequaces opinati sunt hujusmodi univocationem ponendam. Ideo tenendo univocationem entis ad illa, posset uno modo negari, aliquod unum esse adaequatum objectum intellectus, ut tangit (licet non assertive) iste in 2. distinct. 34. ad finem, quod forte probabiliter teneri posset, et in hoc dis-
Ungueretur potentia non organica ab organicis, ut ibidem dicit.
Sed sustinendo communem modum dicendi, et de univocatione, et adaequatione objectiva entis realis, communis Deo, et creaturae ; potest breviter dici, quod sicut entia rationis habent esse praedicabile, et de consideratione Metaphysici, scilicet reductive ad entia realia, non tamen nego inter ipsa transcendentia aliqua ; ita habent intelligibilitatem totaliter motive, reductive, licet terminative; ut entitatem, ita intelligibilitatem formaliter habent. Ens ergo reale est objectum intellectus principaliter, et antonomastice, in quo etiam dantur gradus, comparando substantiam ad accidens, et substantias inter se. Hoc tamen non obstante, intentiones secundae eo modo, quo et esse, et definiri ; ita intelligi, et sciri sortiuntur. Ad hoc vide Philosophum 4. Metaph. in principio, et hunc,et alios Doctores, et specialiter infra quaest. 4. Antepraedicamentorum, ad finem. Ad idem etiam facit quod in distinct. 26. et 32. primi, et 5. quaest. Quodlibetica, et alibi saepe, habet de eo; quia est esse de se formaliter tale, et ab alio originative, sive fundamentaliter. Vide etiam distinct. 43. primi. Dici ergo resolute potest, quod (ut habet Doctor 3. distinct. primi, quaest. 3.) ens quod est objectum adaequatum intellectus, habet duplicem primitatem,respectu omnium intelligibilium sub disjunctione, scilicet vel univoce, univocationis, vel virtualiter. Secundo modo continentur sub eo intentiones secundae, ut patet speculanli,et hoc effective, recurrendo ad intellectum ; et radicaliter, recurrendo ad fundamenta. Et hoc facit mihi fidem stabilem in hac difficultate, imo posset probabiliter dici, quod continentur sic sub quidditate rei sensibilis, ut iste Doctor exponit illam esse objectum intellectus 3. distinct.1.et 2. quaest. 14. Quodlibet, ut supra quaest. 3. notavi et alibi. Per hoc ad primum argumentum patet: intelligibilitas enim aequivoce analogice, sicut ens, convenit utrique, scilicet enti reali, et enti rationis sed per Antonomasiam dicitur passio prima. Vel aliter quod est formaliter unius, et reductive alterius. Similiter ad secundum, concedo quod passio entis realis non praedicatur de ente rationis, sed sua propria.
Ad tertium dico, quod habet veritatem in limitatis, non autem in transcendentibus. Vel melius, concedo quod intelligibilitas, quae per se convenit fundamento, per accidens convenit intentioni fundatae in ipso : sed hoc non obstat quin sua propria per se sibi conveniat, ut patet in exemplo tuo. Licet enim moveri ad motum hominis, per accidens conveniat albo, si tamen separaretur ab homine, moveri per se sibi convenire posset. Vide supra quaest. 3. plura ad faciliorem declarationem dictorum,et considera altius (si vales) in omnibus. Posset enim ponderari qualiter differentiae ultimae, et aliae, de quibus non praedicatur ens quidditative, sint intelligibilia. Et sustinendo quod per se, oportet dicere consequenter intelligibilitatem esse passionem entis transcendentis ad quidditalive,et non quidditalive ens, ut patet supra, vel aliter speculari. Quaere hunc in Metaphysica sua, et in Theorematibus.
Secundo, dubitari posset circa illam propositionem, qua plerumque in his quaestionibus utitur Doctor, videlicet quod quod quid est est objectum primum intellectus.
Dico breviter, ut tactum est prius, quod intelligit de objecto motivo intellectus creati, viatoris; non autem de objecto terminativo ut patet.
Pro cujus ulteriori declaratione, nota, quod objectum intellectus aliud est terminativum, et sic est ens in sua maxima communitate, et analogia ; aliud motivum, et hoc vel naturale, vel voluntarium, seu supernaturale. Primo modo adhuc est duplex quia vel ex natura potentiae, vel pro isto statu. Primo modo est ens finitum absolutum, vel si respectivum, ad finitum tamen terminum. Secundo modo est quidditas rei sensibilis, et hoc vel formaliter in se, vel in suo inferiori, vel virtualiter : motivum autem supernaturale est Deus, ulterior prosecutio istorum non hic, sed alibi.
Tertio, dubitatur circa illam propositionem, quae est tanquam principium Scoticum, scilicet quod Omnis potentia ponens differentiam inter aliqua duo, cognoscit utrumque extremum, sub propria ratione. Videtur enim falsa, tum quia nos ponimus differentiam inter singulare,et Universale: sed singulare non cognoscimus sub propria ratione, ex fundamento hujus : tum, quia Deum a creatura ; item, non ens ab ente ; item, figmenta a veris entibus distinguimus, quorum alterum sub propria ratione non intelligimus.
Dicendum quod aliquid intelligi sub propria ratione, potest dupliciter considerari: Uno modo quod ipsum sit motivum, et terminativum actus intellectus, et quod sua ratio quidditativa sit ipsius intellectui nostro manifestativa. Alio modo quod sit illud ad quod terminatur actus intellectus, et non solum pars concepti, vel modus ejus ; ipsius tamen ratio quidditativa distincta,et praecisa, non sit ratio intelligendi, nec in proprio repraesentativo movet intellectum, sed vel in conceptu communi, vel in conceptu aggregato, vel a priori, vel a posteriori. Primo modo propositio Doctoris non est vera, sed secundo modo. Et tunc ad primum de singulari patet. Intelligitur enim terminative, ut quod. Deum etiam in conceptibus communibus sibi,et creaturis ; non entia etiam intelligimus terminative, negative saltem. Idem in proposito de Universali et aliis intentionibus secundis est dicendum. Sunt enim quosecundarium,et accidentale, respectu intellectionis aliorum, et etiam sui ipsius, sed non primarium, nec motivum : sunt tamen quod terminativum propriae cognitionis, et hoc sufficit ad intentionem Doctoris.
Quarto, circa solutionem secundi argumenti, ubi dicit Doctor quod intellectus possibilis est virtus passiva, dubitatur an hoc assertive velit.
Dicendum uno modo, quod loquitur secundum viam communem attribuentem omnem activitatem intellectui agenti. Et licet problematice in Quodlibeto quaest. 15. pertranseat hanc materiam, magis tamen de mente sua attribuitur activitas intellectui possibili, quam negetur. Ipsum autem in materia reali in his logicalibus loqui secundum viam communem dixi prius.
Vel dicendum aliter, quod vult intellectum possibilem esse passivum uno modo, et activum alio modo. Est enim passivus ut recipit, et activus ut operatur, et dicit. Et ideo appropriate, vel per quamdam specialitatem loquitur, ut ponat differentiam ejus ab intellectu agente. Et quia intelligere est quoddam pati,et istius intelligere, ideo, etc.
Quinto dubitatur, quia videtur velle ibidem Doctor, quod intellectus possibilis praesupponat Universale tanquam objectum. Circa quod laborant quidam hic multum (ut supra quaest. 3. tetigi) assignantes ordinem, et modum producendi Universale et alias secundas intentiones.
Dico probabiliter, et salvo meliori judicio, quod idem intellectus intelligit, et intellecta comparat. Cum ergo intelligere conveniat tantum intellectui possibili, sequitur etiam quod conferre convenit eidem, et per consequens causare secundas intentiones : et tunc dico, quod intellectus possibilis habet se primo effective respectu ipsarum, et ideo non praesupponit eas : ipsis autem adinventis, habet se receptive respectu intellectionis ipsarum, et ita praesupponit Universale ut objectum, et praecedit ut causa. Qui vellet recurrere ad primum inventorem intentionum (ut supra) posset aliter imaginari, sed iste modus dicendi est salis securus, ut video.
Ultimo, cum dicit Doctor, quod Universale non est objectum intellectus agentis, sed quod quid est in phantasmatibus, ipsum autem Universale est finis ejus, dubitari posset. Dicendum probabiliter absque argumentis, quod Universale nec reale, nec logicale in actu, est objectum intellectus agentis (ut 3. dist. 2 quaest. 1. habet iste) sed bene Universale in potentia, et hoc in primo actu,vel recto,et loquendo de objecto motivo, quod speciem cum conditionibus materialibus, et individualibus, gignit, primo in potentia exteriori, et consequenter in phantasia, circa quam operatur intellectus agens, aliquid omittendo, et aliquid abstrahendo (ut in Theorematibus, propositione tertia, habet iste) et tunc facit universalitatem, scilicet realem, et repraesentativam in rebus. Causat namque speciem intelligibilem, quae est Universale in repraesentando, et de Universali in potentia remota, mediante illa specie, facit Universale in potentia propinqua, et tunc Universale reale in actu, et etiam Logicum est finis ejus, ut inquit egregie Doctor. Non dixit enim effectus ejus, sed finis, id est, ad quod terminatur operatio sua exclusive, ut in simili habet 12. distinctione quarti, quaest. 3. de actione accidentis, et termino duplici ejus, in principio solutionis. Sed non obstat objectio Foxal, dato quod hic loqueretur Doctor de Universali reali, quia licet, ut in pluribus, vel principaliter, protestatus est se determinaturum de Universali secundo intentionali, non tamen semper. Sed potest verificari, ut dixi, de Universali Logico: est enim terminus exclusivus operationis intellectus agentis, et effectus possibilis, atque modus intelligendi in actu recto. Objectum vero in actu reflexo. Et sic terminatur sententia profundissima hujus quaestionis, ubi recurrendum est in pluribus ad ea, quae supra q. 3. et 4. notavi.